TEXTOS SOBRE

HISTORIA DE ROMA

Volver a

Anversos y

Reversos

 

 

|1|2|3|4|5|6|

 

 

2ª GUERRA PÚNICA

 

 

Tirios y troyanos (última voluntad de Dido)

Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.

Virgilio, Eneida IV 622-629
 

 

Comienzo de la 2ª Guerra Púnica

M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum est, quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam, obpugnare adgressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis CL milium. 

Huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret. Is legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame victi sunt, captique ab Hannibale ultimis poenis adficiuntur.

Eutropio III 7
 

 

Comienzo de la 2ª Guerra Púnica

Annibal, Amilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus, odium in Romanos perenne juravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum bellum Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causam belli quaerens, Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent, et Annibalem mali auctorem sibi dedi postularent.

Lhomond, De viris illustribus XLII
 

 

Sagunto

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.

T. Livio, XXI, 7
 

 

Odio de Aníbal hacia los romanos

Tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: "Pater meus", inquit, "Hamilcar puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, 'Faciam', inquit, 'si mihi fidem quam postulo dederis'.Simul me ad aram adduxit apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. Qua re, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis si non me in eo principem posueris".

Nepote, Hannibal II
 

 

Aníbal atraviesa los Alpes (1)

Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Ti. Sempronius in Siciliam, bellum Carthaginiensibus indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pyrenaeum transiit. Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam LXXX milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.

Eutropio, III 8
 

 

Aníbal asegura la retaguardia y marcha sobre Italia

Sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus proximo triennio omnis gentis Hispaniae bello subegit, Saguntum foederatam civitatem vi expugnavit, tris exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter fecit cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpis postea quam venit qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantis prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.

Nepote, Aníbal III

 

 

Retrato de Aníbal

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in voltu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset.

 Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere.

 Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. 

Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa.

T. Livio, XXI 4
 

 

Aníbal avanza victorioso sobre Italia

Annibal, superatis Pyrenaei et Alpium jugis, in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius dictator, Annibalis impetum mora fregit; namque pristinis edoctus cladibus, belli rationem mutavit. Per loca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae se committebat: castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles.

Lhomond, De viris illustribus XLII
 

 

La derrota de Flaminio en Trasimeno

C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. Verum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie XV (milia) Romanorum caesa, vi capta, X (milia) fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.

V. Máximo, Dichos y hechos memorables I 6,6
 

 

Argucia de Aníbal

Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit. Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit: barbari obsistente nullo profecti sunt.

 

Frontino, Estrategemata I 5
 

 

Aníbal frente a las puertas de Roma. Situación desesperada

Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. 

Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencoum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. 

Ti. Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis adsens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Qua re hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit: quam diu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

Nepote, Aníbal V
 

 

Prodigios en torno a Publio Cornelio Escipión El Africano

Publius Scipio ex virtute Africano dictus, Iovis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi parvulo draco circumfusus nihil nocuit. In Capitolium intempesta nocte euntem numquam canes latraverunt. Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iovis diutissime sedisset, quasi divinam mentem acciperet. 

Inc. auct. De viris illustribus liber, XLIX
 

 

Derrota de Aníbal en Zama

Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum eius interficit. 

Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, XI milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat.

Eutropio, III 20
 

 

Aníbal acude a defender Cartago. Derrota de Zama

Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis qume ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. Inde conloquium convenit, condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga conlegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

Nepote, Anibal VI
 

 

Los romanos imponen condiciones a los cartagineses

Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam missi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent; et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent.

Eutropio, III 21
 

 

Aníbal muere en el destierro

Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat ut in omnibus partibus aedifici exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit pluris praeter consuetudinem armatos apparere.

 Qui imperavit ei ut omnis foris aedifici circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter quid vidisset renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

Nepote, Aníbal VI
 

 

 

 

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO