TEXTOS SOBRE

HISTORIA DE ROMA

Volver a

Anversos y

Reversos

 

 

|1|2|3|4|5|6|

 

 

HASTA LA 2ª GUERRA PÚNICA

 

 

El destino de Lucio Junio Bruto

Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam fratri inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat ab avunculo occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. 

Peractis deinde mandatis patris, iuvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. Tunc Brutus perinde, atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.

Lhomond, De viris illustribus X

 

 

Institución del consulado

Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habe,ns potestatem similem, coerceret. Et placuit, ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae.

Eutropio, I 9
 

 

El sacrificio de Bruto

Erant in iuventute Romana adolescentes aliquot, sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. Sermonem eorum ex servis unus excepit: rem ad consules detulit. Scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati. (...) Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Lhomond, De viris illustribus
 

 

Horatius Cocles (El Tuerto)

Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto exercitu Romam venit. Primo impetu Ianiculum cepit. Non usquam alias ante tantus terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam sepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi obiecto, tuta videbatur. Pons sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. 

Is pro ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur: ipsa audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso, armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad suos transnavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit; ei tantum agri datum est, quantum una die circumarari potuisset. Statua quoque in comitio posita est.

Lhomond, De viris illustribus XI 
 

 

Etruscis in urbem ponte Sublicio irrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit. 

Cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] nec pondere armorum pressus nec ullo verticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi eventum habuit. 

Unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. Denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit. Quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus.

V. Patérculo, Dichos y hechos memorables III 2, 1
 

 

Institución de la dictadura

Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquini ad inuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Neque quicquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavianus, de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae nomine atque honore regnaverint. Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius.

Eutropio, I 12

 

Mucio Escévola (El Zurdo)

Cum Porsenna Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiae senatum adiit, et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur: et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. 

Mucius illum pro rege deceptus occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium foculo iniecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui similes, adversus eum coniurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis obsidibus, deposuit.

Lhomond, De viris illustribus XII
 

 

La joven Clelia

Porsenna Claeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum eius castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibus noctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim traiecit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam excedere restituerunt. 

Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parte obsidum donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret. Productis obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat, et cum eis in patriam rediit. Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa via sacra, fuit posita virgo insidens equo.

Lhomond, De viris illustribus XIII
 

 

Publio Valerio Publícola

Tarquinius Collatinus se consulatu abdicavit, quod invisum esset populo Tarquinii nomen. Itaque consul creatus est Publius Valerius, quo adiutore Brutus reges eiecerat. Hic tamen, quia in locum Bruti mortui alterum consulem non subrogaverat, et domum in alto atque munito loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. Quo cognito, apud populum questus est quod de se tale aliquid timuissent, et misit qui domum suam diruerent. 

Dempsit etiam secures fascibus, eosque in populi contione submisit, quasi maior populi quam consulis maiestas esset. Gratum id multitudini spectaculum fuit. Inde Valerio cognomen Publicolae datum est. Cum quartum consul fuisset, mortuus est adeo pauper, ut funeri sumptus deesset. Collectis a populo nummis est sepultus, et annuo matronarum luctu honoratus.

Lhomond, De viris illustribus XV
 

 

Institución del tribunado de la plebe

Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a senatu atque consulibus premeretur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset.

Eutropio, I 13
 

 

Lucio Quincio Cincinato

Aequi consulem Minucium atque exercitum eius circumcessos tenebant: id ubi Romae nuntiatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in altero consule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est dictus.

 

Lhomond, De viris illustribus XVII

La historia de Menenio Agripa

Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit: nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa vir facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in castra nihil aliud quam narrasse fertur: 

«Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit: inde apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia membra disserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt concordia valent.»

Lhomond, De viris illustribus XVIII
 

 

Gneo Marcio Coriolano

Missi sunt Roma ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum eius flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. 

Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: «O patria inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me iniuriam condono.» Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.

Lhomond, De viris illustribus XIX
 

 

La invasión de los galos

Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nuntiatum est, iuventus Romana duce Manlio in arcem conscendit; seniores vero domos ingressi adventum Gallorum obstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curules magistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. 

Interim Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis simillimos: cum Galli ad eos veluti simulacra, conversi starent, unus ex his senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in caput incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde ceteri omnes in sedibus suis trucidati sunt.

Lhomond, De viris illustribus XXIII
 

 

Tito Manlio Capitolino

Galli deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem et trahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant, quia aves erant Iunoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius, ceteros ad arma vocans Gallos ascendentes deiecit: unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur; anser vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur.

Lhomond, De viris illustribus XXIV
 

 

Tito Manlio Torcuato

T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis L. Manlius provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublato torque aureo colloque suo inposito in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi. Non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex his in triumphum ducta.

Eutropio II 5
 

 

Valerio Corvino

Quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox commissa adversum Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Corvus non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus. Ac propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.

Eutropio, II 6
 

 

Espurio Postumio

Spurius Posthumius consul cum bellum adversus Samnites gereret, a Pontio Thelesino duce hostium in insidias inductus est: is namque simulatos transfugas misit qui Romanos monerent Luceriam Apuliae urbem a Samnitibus obsideri. Non erat dubium quin Romani Lucerinis bonis ad fidelibus sociis opem ferrent.

Luceriam duae viae ducebant, altera longior et tutior, altera brevior et periculosior. Festinatio breviorem elegit. Itaque cum in insidias venissent, qui locus Furculae Caudinae vocabatur, et fraus hostilis apparuisset, retro viam qua venerant repetunt; at eam hostium praesidio clausam inveniunt: sistunt igitur gradum, et omni spe evadendi adempta, intuentes alii alios diu immobiles silent; deinde erumpunt in querelas adversas duces, quorum temeritate in eum locum erant adducti. Ita noctem tum cibi, tum quietis immemores traduxerunt.

Lhomond, De viris illustribus XXX
 

 

Descontento de los aliados latinos

Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.

Eutropio, II 7
 

 

Apio Claudio (El Ciego)

Appius Claudius caecus in censura libertinos quoque in Senatum legit. Epulandi cantandique ius tibicinibus in publico ademit. Duae familiae ad Herculis sacra sunt destinatae, Potitiorum et Pinariorum. Potitios Herculis sacerdotes pretio corrupit, ut sacra Herculea servos publicos edocerent: unde caecatus est, gens Potitiorum funditus periit. Ne consulatus cum plebeiis communicaretur, acerrime restitit. Ne Fabius solus ad bellum mitteretur, contradixit. Sabinos, Samnitas, Etruscos bello domuit. Viam usque Brindisium lapide stravit, unde illa Appia dicitur.

I. auct. De viris illustribus liber, XXXIV
 

 

Las guerras contra los samnitas

Eo tempore Ap. Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit. Samnites reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius Rufinus M. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta novem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.

Eutropio II 9
 

 

El rey Pirro del Epiro

Tarentinis quod Romanorum legatis iniuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis cepisset, iussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. 

Mox commissa pugna, cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi iussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant.

Lhomond, De viris illustribus XXXV
 

 

Gayo Fabricio se enfrenta a los elefantes de Pirro

Caius Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captivis redimendis venerant. Cuius postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut viri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, cum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum ob. tulit. Omnia Fabricius repudiavit. 

Postero die cum illum Pyrrhus vellet exterrere conspectu subito elephantis, imperavit suis ut bellua post aulaeum admoveretur Fabricio secum colloquenti. Quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente bellua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. At ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: «Non me hodie magis tua commovet bellua, quam heri tuum aurum pellexit.»

Lhomond, De viris illustribus XXXV
 

 

Las «victorias» de Pirro

Pyrrhus rex Epirotarum, materno genere ab Achille, paterno ab Hercule oriundus, cum imperium orbis agitaret et Romanos potentes videret, Apollinem de bello consuluit. Ille ambigue respondit: Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. Hoc dicto in voluntatem tracto auxilio Tarentinorum bellum Romanis intulit. Laevinum consulem apud Heracleam elephantorum novitate turbavit. Cumque Romanos adversis vulneribus occisos videret: Ego, inquit talibus militibus brevi orbem terrarum subigerem potuisse. Amicis gratulantibus: Quid mihi cum tali victoria, inquit, ubi exercitus robur amittam?

I. auct. De viris illustribus liber, XXXV
 

 

La expansión de Roma

Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentesimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita mirum et incredibile dictu qui prope quingentis annis domi luctatus est adeo difficile fuerat dare Italiae caput his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victorisque peragravit.

Floro, I 18
 

 

Gaius Duilius

Caius Duilius Poenos navali proelio primus devicit. Is cum videret naves Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas, quas corvos vocavere, instituit. Ea machina Romanis magno usui fuit nam iniectis illis corvis hostilem navem apprehendebant, deinde superiecto ponte in eam insiliebant, et gladio velut in pugna terrestri dimicabant; unde Romanis, qui robore praestabant facilis victoria fuit. 

Inter pugnandum triginta hostium naves captae sunt, tredecim mersae. Duilius victor Romam reversus est, et primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.

Lhomond, De viris illustribus XXXVIII
 

 

Quintus Lutatius Catulus

Caius Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliam advenienti nuntiatum est maximam classem Poenorum ex Africi venire: erant autem quadringentae naves onustae commeatu quem ad exercitum portabant, cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthagininensis. Dux classis Hanno nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare, easque deinde acceptis ab Amilcare delectis viris complere. 

At Lutatius optimum ratus praevertere Hannonis adventum, et cum classe gravi suisque oneribus impedita confligere, adversus eum ad Aegates insulas cursum intendit: nec longa fuit victoriae mora; nam omnes Carthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae sunt. Ingens fuit praeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis hac conditione concessa est, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam et Africam decederent, et certum populo Romano vectigal per viginti annos penderent.

Lhomond, De viris illustribus XLI
 

 

Los nombres de las magistraturas

Incipiam ab honore publico. Consul nominatus qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto: «Qui recte consulat, consul cluat». Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius: «Ergo praetorum est ante et praeire.» Censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedis sacras et privatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent quaesitores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina.

Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus.

Varrón, De lingua Latina V 14

 

 

 

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO