TEXTOS SOBRE 

HISTORIA DE ROMA

Volver a

Anversos y

Reversos

 

 

|1|2|3|4|5|6|

 

 

HASTA LA EXPULSIÓN DE LOS REYES

 

 

Evandro, primer rey del Lacio

Evander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, compulsus venit ad Italiam, et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro. Nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum, duce Evandro? Hic autem mons Palatinus est dictus, secundum Varronem, a filia Evandri Pallantia ab Hercule vitiata et postea illic sepulta.

Servius, ad Verg. Aen. VIII 51 
 

 

Jano concede su hospitalidad a Saturno

Igitur Iano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nominis Saturniam constituit. 

Inc. auct. Origo gentis Romanae III
 

 

Saturno y Jano, dioses civilizadores

Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto vivere assuetos ad compositam vitam eduxit (...) Ommissoque Iano, qui nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se Saturno maluit annectere, qui vitam moresque feris etiam tum mentibus insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi ruris edocuit. 

Inc. auct. Origo gentis Romanae III
 

 

Jano introduce el uso de la moneda

Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput eius imprimeretur, altera navis, qua vectus illo erat. Unde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem collusoribus ponunt enuntiandi, quid putent subesse, caput aut navem: quod nunc vulgo corumpentes naviam dicunt. Aedes quoque sub clivo Capitolino, in qua pecuniam conditam habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur (...) Quo regnante Troianos refert in Italiam devnisse.

Inc. auct. Origo gentis Romanae III
 

 

Llegada de Eneas al Lacio

Aeneas autem post excidium Troiae in eadem Italiam veniens ab uxoris nomine Lavinium condidit. Ascanius vero relicto Laviniae novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem vocata propter colorem sui; Longa quia longum oppidum est iuxta prolixitatem collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellare coeperunt.

Isidoro, Etym., XV 1, 52-55
 

 

Lavinio y Alba

Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma.

Varrón, De lingua latina V 32
 

 

Amulio usurpa el trono de Alba

Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu maior erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et ut eum sobole privaret, Rheam Sylviam eius filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit.

Lhomond, De viris illustribus I

 

 

Salvamento de Rómulo y Remo

Tenet fama, cum fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos.

Livio, I 4
 

 

Fecha de la fundación mítica de Roma

Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.

Eutropio, I 1
 

 

Cronología griega de la fundación de Roma

Sexta olympiade post duo et viginti annos quam prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, ultus iniurias avi, Romam urbem Parilibus in Palatio condidit. A quo tempore ad vos consules anni sunt septingenti octoginta unus; idactum post Troiam captam annis quadringentis triginta septem. 

Id gessit Romulus adiutus legionibus Latini avi sui: libenter enim iis, qui ita prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem novam tam vicinisVeientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu vix potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. Hic centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen patriciorum habet.

V. Patérculo, Historia Romana I 8
 

 

Varrón, autoridad reconocida

Vt affirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus Marte genitus et Rhea Silvia (...) Romulus (...) auspicato fundamenta murorum iecit, duodeviginti natus annos undecimo kalendas Maias hora post secunda ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarutius prodidit mathematicorum nobilissimus Iove in Piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis.

Solino, I 18: 
 

 

Ritual de fundación de una ciudad romana

Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca interiore, aratro circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam vocabant et introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana finiuntur. 

Cippi pomeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe et urvo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbes, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur.

Varrón, De lingua latina V 32
 

 

Reinado de Rómulo

Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. 

Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.

Eutropio, I 2
 

 

El rapto de las Sabinas

Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum negotium erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam.

T. Livio, I 9
 

 

La vestal Tarpeya

Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum

fabor et antiqui limina capta Iovis.

lucus erat felix hederoso conditus antro,

multaque nativis obstrepit arbor aquis,

Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu

fistula poturas ire iubebat ovis.

hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno,

fidaque suggesta castra coronat humo.

quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis

cum quateret lento murmure saxa Iovis?

atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,

stabant Romano pila Sabina Foro.

murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,

bellicus ex illo fonte bibebat equus.

hinc Tarpeia deae fontem libavit: at illi

urgebat medium fictilis urna caput.

et satis una malae potuit mors esse puellae,

quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas?

vidit harenosis Tatium proludere campis

pictaque per flavas arma levare iubas:

obstipuit regis facie et regalibus armis,

interque oblitas excidit urna manus.

saepe illa immeritae causata est omina lunae,

et sibi tingendas dixit in amne comas:

saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,

Romula ne faciem laederet hasta Tati.

dumque subit primo Capitolia nubila fumo,

rettulit hirsutis bracchia secta rubis,

et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce

vulnera, vicino non patienda Iovi:

"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae

et formosa oculis arma Sabina meis,

utinam ad vestros sedeam captiva Penatis,

dum captiva mei conspicer ora Tati!

Propercio, Elegías IV 1-34
 

 

La roca Tarpeya

Ubi nunc est Roma, Septimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dictum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovis, caput humanum dicitur inventum. Hic mons ante Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum.

Varrón, De lingua latina V 7
 

 

Reinado de Numa Pompilio

Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno.

Eutropio, I 3
 

 

Reinado de Tulo Hostilio

Huic successit Tullus Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma duodecimo miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii sexto miliario absunt ab urbe Roma, alii octavo decimo, bello superavit, urbem ampliavit, adiecto Caelio monte. Cum triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit.

Eutropio, I 3
 

 

Los Horacios y los Curiacios

Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat.

Floro I 3
 

 

Reinado de Anco Marcio

Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit.

Eutropio, I 5

 

 

Reinado de Tarquinio Prisco

Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum isdem urbis Romae territorio iunxit, primusque triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus est, regis eius, cui ipse successerat.

Eutropio, I 6
 

 

Reinado de Servio Tulio

Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita LXXXIII milia civium Romanorum cum his, qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.

Eutropio, I 7
 

 

Servio organiza el ejército

Ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent. Arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent; tela in hostem hastaque et gladius.

T. Livio, I 43

 

 

Reinado de Tarquinio el Soberbio y fin de la monarquía

L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovis in Capitolio aedificavit. Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium.

Eutropio, I 8

 

 

Historia sobre los libros Sibilinos y sobre el rey Tarquinio el Soberbio

I. In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
II. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare.
III. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit.
IV. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
V. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit.
VI. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.
VII. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat.
VIII. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus.
IX. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
X. Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati;
XI. Ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

A. Gelio, Noches Áticas II 19
 

 

  

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO