|
|
[1]
Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri
ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano
consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae
tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae,
vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud
exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt,
pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc, in
ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui
contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, [reus]
in iudicium adductus est [C. Verres], homo vita atque factis omnium iam
opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione
absolutus. Huic
ego causae, iudices, cum summa voluntate et expectatione populi Romani,
actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi
succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem
iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere
exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque
Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae
Siciliae. De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea,
quae in vobis remanere debet, haerebit; sin istius ingentes divitiae
iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tam adsequar, ut
iudicium potius rei publicae, quam aut reus iudicibus, aut accusator reo,
defuisse videatur. [2]
Equidem, ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae
terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim
amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum
mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in ipso iudicio.
Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae
multitudinis (quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum
istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni,
populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique
senatorio, facere conatur: qui ita dictitat, eis esse metuendum, qui quod
ipsis solis satis esset surripuissent; se tantum eripuisse, ut id multis
satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam
munitum quod non expugnari pecunia possit. Quod
si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse
aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit,
quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam,
ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici,
perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita
pertimuisse, tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia
recens esset, invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diuturna
flagraret, tum, ad iudicium corrumpendum, tempus alienum offenderet.
Itaque, cum ego diem in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem,
invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem potularet, — non
ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et
vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium
quidem pervenit; ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut
omnium populorum privatorumque literas iniuriasque cognoscerem; ut
perspicuum cuivis esse posset, hominem ab isto quaesitum esse, non qui
reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret. [3]
Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita
paratum atque instructum in iudicium venire, ut non modo in auribus
vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim.
Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt multos equites
Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis
iniurias fecerit. Videt
etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis
auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis
male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse
arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae
fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id
quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera
facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo
modo poterat, procellam temporis devitaret. Quod si non modo in causa,
verum in aliquo honesto praesidio, aut in alicuius eloquentia aut gratia,
spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia conligeret atque
aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium, ut
arbitratu eius deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae
opus essent compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus
quid iste speret et quo animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem
vero se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc consilio,
intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in
reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem
rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam
sibi rem adiumento fore arbitraretur. [4]
Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia,
quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium
voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius ut
adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura [primus gradus
honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore
suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum?
relictam proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius
legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis
multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn.
Dolabellam] suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit
quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in
invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum
deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cuius praetura urbana aedium
sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio; simul in iure dicundo,
bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addictio et condonatio. Iam
vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et
indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac
perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem
per multos annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari
aliquando posse videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque
nostra senatus consulta, neque communia iura tenuerunt. Tantum quisque
habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut
imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit. [5]
Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res
cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius,
abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo
nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero
existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines
nocentissimi propter pecunias iudicio liberati; honestissimi atque
integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et eiecti; portus
munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque
patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame
necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia populi
Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima,
partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse
voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus
Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque
hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra
omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum denique
nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus
videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius libidines
commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando
augere nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia
conservare non licitum est. At
enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus?
Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque
eius nefaria commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa
crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque
enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere
ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere. [6]
Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat.
Non id agit, ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non
auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus
confidere, sed video quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit
inania mihi nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam
me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se
eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur. Quam
spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam, iudices,
vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso,
cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius
iudici facta grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum
finem, dum iudices reiecti sunt. Postea quam reiectio iudicum facta est
— quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani, et in
reiciendis iudicibus mea diligentia, istorum impudentiam vicerat —
renuntiata est tota condicio. Praeclare se res habebat. Libelli nominum
vestrorum, consilique huius, in manibus erant omnium. Nulla nota, nullus
color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse: cum iste
repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis atque demissus, ut non
modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus videretur. Ecce
autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem illa
vetera consilia pecunia maiore repetuntur; eaedemque vestrae famae
fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res
primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post,
aperto suspicionis introitu, ad omnia intima istorum consilia sine ullo
errore pervenimus. [7]
Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum
maxima frequentia ac multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio;
quem ego hominem honoris [potius quam contumeliae] causa nominatum volo.
Etenim ea dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in
conventu, tam aperte palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim
cauteque dicentur; ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita
ratio esse intellegatur. Videt
ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat hominem, et ei voce
maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis
necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit: cum hoc
consistit; hunc amplexatur; hunc iubet sine cura esse.
"Renuntio," inquit, "tibi, te hodiernis comitiis esse
absolutum." Quod
cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur: immo
vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illud indignum, aliis
ridiculum, videbatur: ridiculum eis qui istius causam in testium fide, in
criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus,
positam arbitrabantur: indignum eis, qui altius aspiciebant, et hanc
gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. Etenim sic
ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur:
aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se
condemnatum putabat, is, postea quam defensor eius consul est factus,
absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes
negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id
valebit? nihil, invito consule designato! Quid? iudices non crimina, non
testis, non existimationem populi Romani sequentur? Non: omnia in unius
potestate ac moderatione vertentur. [8]
Vere loquar, iudices: vehementer me haec res commovebat. Optimus
enim quisque ita loquebantur: iste quidem tibi eripietur: sed nos non
tenebimus iudicia diutius. Etenim quis poterit, Verre absoluto, de
transferendis iudiciis recusare? Erat omnibus molestum: neque eos tam
istius hominis perditi subita laetitia, quam hominis amplissimi nova
gratulatio, commovebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre: cupiebam
animi dolorem vultu tegere, et taciturnitate celare. Ecce autem, illis
ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur, et M. Metello
obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam
isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque pueros mitteret, qui
uxori suae nuntiarent. Sane
ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere quid in hac
sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex hominibus certis,
ex quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris cum pecunia
Siciliensi, a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos: ex his
quasi decem fiscos ad senatorem illum relictos esse, comitiorum meorum
nomine: divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos. Ex quibus quidam,
qui se omnia mea causa debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit:
demonstrat, qua iste oratione usus esset: commemorasse istum, quam
liberaliter eos tractasset [etiam] antea, cum ipse praeturam petisset, et
proximis consularibus praetoriisque comitiis: deinde continuo esse
pollicitum, quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. Hic
alios negasse audere; alios respondisse, non putare id perfici posse:
inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia,
ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum,
qui, HS quingentis milibus depositis, id se perfecturum polliceretur: et
fuisse tum non nullos, qui se una facturos esse dicerent. Quae cum ita
esset, sane benevolo animo me, ut magno opere caverem praemonebat. [9]
Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant
comitia; et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Instabat
iudicium: ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad
iudicium pertinebant libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto
animo servire, propter iudicium non licebat. Minari denique divisoribus
ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio
districtum atque obligatum futurum. Atque
hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio, primum ab Hortensio,
domum ad illum ut venirent: Siculos in eo sane liberos fuisse; qui quam ob
rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. Interea comitia
nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse
arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens, cum filio
blando et gratioso, circum tribus: paternos amicos, hoc est divisores,
appellare omnes et convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum,
fecit animo libentissimo populus Romanus, ut cuius divitiae me de fide
deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer. Postea
quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis
vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio,
iudices, haec ab istis consilia inita et constituta, ut, quacumque posset
ratione, res ita duceretur, ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur.
In
eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum; deinde Hortensium
consulem non [solum, sed] etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus
attendite: dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut isti pro
praerogativis eam reddidisse videatur. An
me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in tanto rei publicae
existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum potius quam officio
et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos: veniunt non
nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita
loquitur: se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam
obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri
possit multis rationibus esse provisum. [10]
Quid est, quaeso, Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis,
praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non solum auctoritate
deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum praetorum potestate? Quid
faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem
perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et
committis, ut, quod ille dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse
videatur? Nam
hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed
opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex
illius voluntate. "Non solum effugiemus" inquit "hominem in
quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'.
Glabrionem: accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega
nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem
minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione
corrumpere: propterea quod iam antea, cum iudex in iuniano consilio
fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in
medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. ianuariis non habebimus. Q.
Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices,
quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius, iudex
tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M.
Crepereius, ex acerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius ex
familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima; Cn. Tremellius,
homo summa religione et diligentia, — tres hi, homines veteres tribuni
militares sunt designati: ex Kal. ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur
etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus
est. Ita secundum Kalendas ianuarias, et praetore et prope tot consilio
commutato, magnas accusatoris minas, magnamque exspectationem iudici, ad
nostrum arbitrium libidinemque eludemus." Nonae
sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis. Hunc diem iam ne
numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos C. Pompeius
facturus est. Hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani
consequentur. Ita prope XL. diebus interpositis, tum denique se ad ea quae
a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur: deinde se ducturos, et
dicendo et excusando, facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios esse
coniunctos; secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri
sunt. Ita defessa ac refrigerata accusatione, rem integram ad M. Metellum
praetorem esse venturam: quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem,
iudicem non retinuissem. Nunc tamen hoc animo sum, ut eo iudice quam
praetore hanc rem transigi malim; et iurato suam quam iniurato aliorum
tabellas committere. [11]
Nunc ego, iudices, iam vos consulo, quid mihi faciendum putetis. Id enim
consili mihi profecto taciti dabitis, quod egomet mihi necessario
capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris
industriae, diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam
ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad
iudicium venisse videatur. Sed, in hac laude industriae meae, reus ne
elabatur summum periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non
obscurum, opinor, neque absconditum. Fructum istum laudis, qui ex perpetua
oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis,
testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res
omnis mihi tecum erit, Hortensi. Dicam aperte: si te mecum dicendo ac
diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in
accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem; nunc, quoniam
pugnare contra me instituisti, non tam ex tua natura quam ex istius
tempore et causa [malitiose], necesse est istius modi rationi aliquo
consilio obsistere. Tua ratio est, ut secundum binos ludos mihi respondere
incipias; mea, ut ante primos ludos comperendinem. Ita fit ut tua ista
ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. [12]
Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est.
Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et
praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum
facere, qui innocentiae abstinentiaeque fecissent; tum suscepto negotio,
maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem
populus Romanus perspicere posset. Nam illud mihi nequaquam dignum
industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium, iam omnium
iudicio condemnatum, vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea
cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in
istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te
omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines
quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, — qui, quasi
de industria, in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, —
hoc me profiteor suscepisse, magnum fortasse onus et mihi
periculosissimum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis
industriaeque meae contenderem. Quoniam
totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia
iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem,
odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco,
quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex
Kal. ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit:
hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherimumque
polliceor. Moneo, praedico, ante denuntio; qui aut deponere, aut accipere,
aut recipere, aut polliceri, aut sequestres aut interpretes corrumpendi
iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam
professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere
nefario. [13]
Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate; ego autem
aedilis, hoc est, paulo amplius quam privatus. Tamen huius modi haec res
est, quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque
iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam (si fieri possit)
quam privatus esse videatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam,
eitis certis rebus agentur, quae inter decem annos, postea quam iudicia ad
senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta
sunt. Cognoscet ex me populus Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester
ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos, in nullo iudice
[equite Romano iudicante] ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae
ob rem iudicandam constituta sit: quid sit quod, iudiciis ad senatorium
ordinem translatis, sublataque populi Romani in unum quemque vestrum
potestate, Q. Calidus damnatus dixerit, minoris HS triciens praetorium
hominem honeste non posse damnari: quid sit quod, P. Septimio senatore
damnato, Q. Hortensio praetore, de pecuniis repetundis lis aestimata sit
eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset; quod in C.
Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati
sunt; quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum
sit, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse; quod inventi sint
senatores, qui, C. Verre praetore urbano sortiente, exirent in eum reum,
quem incognita causa condemnarent; quod inventus sit senator, qui, cum
iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus
divideret, et ab accusatore, ut reum condemnaret. iam vero quo modo illam
labem, ignominiam, calamitatemque totius ordinis conquerar? hoc factum
esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus
signis iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter
severeque acturum esse, polliceor. [14]
Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero
simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere multis
testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis audientibus, saepe dixisse,
"se habere hominem potentem, cuius fiducia provinciam spoliaret:
neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae
Siciliensis distributum habere, ut secum praeclare agi diceret, si unius
anni quaestum in rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus
traderet; tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum
iudicibus reservaret." Ex
quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'. Glabrionem nuper cum
in reiciundis iudicibus commemorassem, intellexi vehementer populum
Romanum commoveri), me arbitrari, fore uti nationes exterae legatos ad
populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque
tolleretur. Si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum
putant, quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc, quod
eius modi iudicia sint, tantum unum quemque auferre, quantum sibi,
patronis, advocatis, praetori, iudicibus, satis futurum sit: hoc profecto
infinitum esse: se avarissimi hominis cupiditati satisfacere posse,
nocentissimi victoriae non posse. O
commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis! cum
socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a
maioribus nostris sociorum causa comparata sunt. An iste umquam de se
bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? Quo
maiore etiam (si fieri potest) apud vos odio esse debet, quam est apud
populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio, vos sui similis esse
arbitretur. [15]
Cui loco (per deos immortalis!), iudices, consulite ac providete. Moneo
praedicoque — id quod intellego — tempus hoc vobis divinitus datum
esse, ut odio, invidia, infamia, turpitudine, totum ordinem liberetis.
Nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur
esse iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur: gravi
diuturnaque iam flagramus infamia. Neque enim ullam aliam ob causam
populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum
poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque
hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui (Cn.
Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate
referente), cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum
auctoritate usus: "Patres conscriptos iudicia male et flagitiose
tueri: quod si in rebus iudicandis, populi Romani existimationi satis
facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem
desideraturos." Ipse denique Cn. Pompeius, cum primum contionem ad
urbem consul designatus habuit, ubi (id quod maxime exspectari videbatur)
ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo
strepitus, et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum
dixisset "populatas vexatasque esse provincias; iudicia autem turpia
ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle;" tum
vero non strepitu, sed maximo clamore, suam populus Romanus significavit
voluntatem. [16]
Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus
quisque nostrum gerat in retinenda religione, conservandisque legibus.
Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum senatorem hominem vel
tenuissimum esse damnatum: quod tametsi non reprehendunt, tamen magno
opere quod laudent non habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi
nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. Hoc est iudicium, in quo
vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit. In hoc homine statuetur,
possitne, senatoribus iudicantibus, homo nocentissimus pecuniosissimusque
damnari. Deinde est eius modi reus, in quo homine nihil sit, praeter summa
peccata maximamque pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio,
nisi ea quae turpissima est, residere possit. Non gratia, non cognatione,
non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque
eius vitia sublevata esse videbuntur. Postremo
ego causam sic agam, iudices: eius modi res, ita notas, ita testatas, ita
magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per
gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque rationem, qua
omnis illorum conatus investigare et consequi possim. Ita res a me agetur,
ut in eorum consiliis omnibus non modo aures hominum, sed etiam oculi
[populi Romani] interesse videantur. Vos aliquot iam per annos conceptam
huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis.
Constat inter omnis, post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur,
nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid
erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos
(quod fieri non potest), sed alium omnino ordinem ad res iudicandas
quaerendum arbitrabuntur. [17]
Quapropter, primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc
idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui
iampridem inventus est reperiatur: deinde si plures improbi fuerint, hoc
vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam (mehercule) mihi prius,
quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
Verum,
quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum admissum erit
dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua
auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe
causam iudiciorum: suscipe causam severitatis, integritatis, fidei,
religionis: suscipe causam senatus, ut is, hoc iudicio probatus, cum
populo Romano et in laude et in gratia esse possit. Cogita qui sis, quo
loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis, debeas:
fac tibi paternae legis [Aciliae] veniat in mentem, qua lege populus
Romanus de pecuniis repetundiis optimis iudiciis severissimisque iudicibus
usus est. Circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis
domesticae non sinant; quae te noctis diesque commoneant, fortissimum tibi
patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. Qua re si
[Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus
audacissimis; si avi [Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas insidias,
quae tuae atque horum famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam,
ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere; intelleget
populus Romanus, integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque
consilio, nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad
suspicionem criminis quam ad rationem salutis. [18]
Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque
mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci, ut [Siculi], quos adhuc servi
designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos
arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea
socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius
suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi
iuris sui potestatem non habeant. Non sinam profecto, causa a me perorata
[quadraginta diebus interpositis], tum nobis denique responderi, cum
accusatio nostra in oblivionem diuturnitate adducta sit: non committam, ut
tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma
discesserit; quae convenit uno tempore undique, comitiorum, ludorum,
censendique causa. Huius iudici et laudis fructum, et offensionis
periculum, vestrum; laborem sollicitudinemque, nostram; scientiam quid
agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere. Faciam
hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante
factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis,
quod ita testis constituam, ut crimen totum explicem; ut, ubi id
[interrogando] argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen
adcommodem: ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam
intersit, nisi quod in illa tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hic
in singulas res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas,
argumentandi dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem
accusationemque desideret, altera actione audiet: nunc id, quod facimus
— ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus —
necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit accusatio. Dicimus
C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis Romanos atque
in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea
quadrigentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc
testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum
faciemus, ut hoc statuatis, etiam si spatium ad dicendum nostro commodo,
vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. Dixi.
|
|
Oratio In C. Verrem prima Inicio |