MARCIAL

Epigrammaton liber primus 1-20         

1

Hic est quem legis ille, quem requiris,

toto notus in orbe Martialis

argutis epigrammaton libellis:

cui, lector studiose, quod dedisti

uiuenti decus atque sentienti,

rari post cineres habent poetae.

 

2

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos

     et comites longae quaeris habere uiae,

hos eme, quos artat breuibus membrana tabellis:

     scrinia da magnis, me manus una capit.

Ne tamen ignores ubi sim uenalis et erres

     urbe uagus tota, me duce certus eris:

libertum docti Lucensis quaere Secundum

     limina post Pacis Palladiumque forum.

 

3

Argiletanas mauis habitare tabernas,

     cum tibi, parue liber, scrinia nostra uacent.

Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:

     crede mihi, nimium Martia turba sapit.

Maiores nusquam rhonchi: iuuenesque senesque

     et pueri rhinocerotis habent.

Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,

     ibis ab excusso missus in astra sago.

Sed tu ne totiens domini patiare lituras

     neue notet lusus tristis harundo tuos,

aetherias, lasciue, cupis uolitare per auras:

     i, fuge; sed poteras tutior esse domi.

 

4

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,

     terrarum dominum pone supercilium.

Consueuere iocos uestri quoque ferre triumphi,

     materiam dictis nec pudet esse ducem.

Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,

     illa fronte precor carmina legas.

Innocuos censura potest permittere lusus:

     lasciua est nobis pagina, uita proba.

 

5

Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:

     uis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

 

6

Aetherias aquila puerum portante per auras

     inlaesum timidis unguibus haesit onus:

nunc sua Caesareos exorat praeda leones

     tutus et ingenti ludit in ore lepus.

Quae maiora putas miracula? summus utrisque

     auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iouis.

 

7

Stella delicium mei columba,

Verona licet audiente dicam,

uicit, Maxime, passerem Catulli.

Tanto Stella meus tuo Catullo

quanto passere maior est columba.

 

8

Quod magni Thraseae consummatique Catonis

     dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis,

pectore nec nudo strictos incurris in ensis,

     quod fecisse uelim te, Deciane, facis.

Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam,

     hunc uolo, laudari qui sine morte potest.

 

9

Bellus homo et magnus uis idem, Cotta, uideri:

     sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

 

10

Petit Gemellus nuptias Maronillae

et cupit et instat et precatur et donat.

Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.

Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

 

11

Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare

     bis decies solus, Sextiliane, bibis?

Iam defecisset portantis calda ministros,

     si non potares, Sextiliane, merum.

 

12

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces

     canaque sulphureis Albula fumat aquis,

rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis

     signat uicina quartus ab urbe lapis.

Hic rudis aestiuas praestabat porticus umbras,

     heu quam paene nouum porticus ausa nefas!

nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa

     gestatus biiugis Regulus esset equis.

Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,

     quae par tam magnae non erat inuidiae.

Nunc et damna iuuant; sunt ipsa pericula tanti:

     stantia non poterant tecta probare deos.

 

13

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,

     quem de uisceribus strinxerat ipsa suis,

'Si qua fides, uulnus quod feci non dolet,' inquit,

     'sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'

 

14

Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum

     uidimus -- hoc etiam praestat harena tibi --

cum prensus blando totiens a dente rediret

     et per aperta uagus curreret ora lepus.

Vnde potest auidus captae leo parcere praedae?

     Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

 

15

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,

     si quid longa fides canaque iura ualent,

bis iam paene tibi consul tricensimus instat,

     et numerat paucos uix tua uita dies.

Non bene distuleris uideas quae posse negari,

     et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.

Exspectant curaeque catenatique labores,

     gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.

Haec utraque manu conplexuque adsere toto:

     saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.

Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'

     sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

 

16

Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura

     quae legis hic: aliter non fit, Auite, liber.

 

17

Cogit me Titus actitare causas

et dicit mihi saepe'Magna res est.'

Res magna est, Tite, quam facit colonus.

 

18

Quid te, Tucca, iuuat uetulo miscere Falerno

     in Vaticanis condita musta cadis?

Quid tantum fecere boni tibi pessima uina?

     aut quid fecerunt optima uina mali?

De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum

     et dare Campano toxica saeua mero.

Conuiuae meruere tui fortasse perire:

     amphora non meruit tam pretiosa mori.

 

19

Si memini, ferant tibi quattuor, Aelia, dentes:

     expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

     nil istic quod agat tertia tussis habet.

 

20

Dic mihi, quis furor est? Turba spectante uocata

     solus boletos, Caeciliane, uoras.

Quid dignum tanto tibi uentre gulaque precabor?      Boletum qualem Claudius edit, edas.

 

mARCIAL

Pulsa sobre la imagen para cerrar

 

Epigrammaton liber primus 1-20  Inicio