TIBULO

Elegiarum liber primus     

I

 

Divitias alius fuluo sibi congerat auro

    et teneat culti iugera multa soli,

quem labor adsiduus uicino terreat hoste,

    Martia cui somnos classica pulsa fugent:

me mea paupertas uita traducat inerti,

    dum meus adsiduo luceat igne focus.

ipse seram teneras maturo tempore uites

    rusticus et facili grandia poma manu:

nec Spes destituat sed frugum semper aceruos

    praebeat et pleno pinguia musta lacu.

nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris

    seu uetus in triuio florida serta lapis:

et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,

    libatum agricolae ponitur ante deo.

flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona

    spicea, quae templi pendeat ante fores;

pomosisque ruber custos ponatur in hortis

    terreat ut saeua falce Priapus aues.

uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri

    custodes, fertis munera uestra, Lares.

tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos:

    nunc agna exigui est hostia parua soli.

agna cadet uobis, quam circum rustica pubes

    clamet 'io messes et bona uina date.'

iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo

    nec semper longae deditus esse uiae,

sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra

    arboris ad riuos praetereuntis aquae.

nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem

    aut stimulo tardos increpuisse boues;

non agnamue sinu pigeat fetumue capellae

    desertum oblita matre referre domum.

at uos exiguo pecori, furesque lupique,

    parcite: de magno praeda petenda grege.

hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis

    et placidam soleo spargere lacte Palem.

adsitis, diui, neu uos e paupere mensa

    dona nec e puris spernite fictilibus.--

fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis

    pocula, de facili composuitque luto.--

non ego diuitias patrum fructusque requiro,

    quos tulit antiquo condita messis auo:

parua seges satis est; satis est, requiescere lecto

    si licet et solito membra leuare toro.

quam iuuat immites uentos audire cubantem

    et dominam tenero continuisse sinu

aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,

    securum somnos imbre iuuante sequi!

hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem

    qui maris et tristes ferre potest pluuias.

o quantum est auri pereat potiusque smaragdi,

    quam fleat ob nostras ulla puella uias.

te bellare decet terra, Messalla, marique,

    ut domus hostiles praeferat exuuias:

me retinent uinctum formosae uincla puellae,

    et sedeo duras ianitor ante fores.

non ego laudari curo, mea Delia: tecum

    dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer.

te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,

    et teneam moriens deficiente manu.

flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,

    tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.

flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

    uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.

illo non iuuenis poterit de funere quisquam

    lumina, non uirgo sicca referre domum.

tu manes ne laede meos, sed parce solutis

    crinibus et teneris, Delia, parce genis.

interea, dum fata sinunt, iungamus amores:

    iam ueniet tenebris Mors adoperta caput;

iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,

    dicere nec cano blanditias capite.

nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes

    non pudet et rixas inseruisse iuuat

hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,

    ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,

ferte et opes: ego composito securus aceruo

    dites despiciam despiciamque famem.

 

II

 

Adde merum uinoque nouos compesce dolores,

    occupet ut fessi lumina uicta sopor:

neu quisquam multo percussum tempora baccho

    excitet, infelix dum requiescit amor.

nam posita est nostrae custodia saeua puellae,

    clauditur et dura ianua firma sera.

ianua difficilis domini te uerberet imber,

    te Iouis imperio fulmina missa petant.

ianua, iam pateas uni mihi uicta querellis,

    neu furtim uerso cardine aperta sones.

et mala si qua tibi dixit dementia nostra,

    ignoscas: capiti sint precor illa meo.

te meminisse decet quae plurima uoce peregi

    supplice cum posti florida serta darem.

tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.

    audendum est: fortes adiuuat ipsa Venus.

illa fauet seu quis iuuenis noua limina temptat

    seu reserat fixo dente puella fores:

illa docet molli furtim derepere lecto,

    illa pedem nullo ponere posse sono,

illa uiro coram nutus conferre loquaces

    blandaque compositis abdere uerba notis.

nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat

    nec uetat obscura surgere nocte timor.

en ego cum tenebris tota uagor anxius urbe,

    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .

 

nec sinit occurrat quisquam qui corpora ferro

    uulneret aut rapta praemia ueste petat.

quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque

    qualibet; insidias non timuisse decet.

non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis,

    non mihi cum multa decidit imber aqua.

non labor hic laedit, reseret modo Delia postes

    et uocet ad digiti me taciturna sonum.

parcite luminibus, seu uir seu femina fiat

    obuia: celari uult sua furta Venus.

neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen

    neu prope fulgenti lumina ferte face.

si quis et imprudens aspexerit, occulat ille

    perque deos omnes se meminisse neget:

nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,

    is Venerem e rapido sentiet esse mari.

nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi uerax

    pollicita est magico saga ministerio.

hanc ego de caelo ducentem sidera uidi,

    fluminis haec rapidi carmine uertit iter,

haec cantu finditque solum manesque sepulcris

    elicit et tepido deuocat ossa rogo:

iam tenet infernas magico stridore cateruas,

    iam iubet aspersas lacte referre pedem.

cum libet, haec tristi depellit nubila caelo:

    cum libet, aestiuo conuocat orbe niues.

sola tenere malas Medeae dicitur herbas,

    sola feros Hecatae perdomuisse canes.

haec mihi composuit cantus, quis fallere posses:

    ter cane, ter dictis despue carminibus.

ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,

    non sibi, si in molli uiderit ipse toro.

tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet

    omnia: de me uno sentiet ille nihil.

quid credam? nempe haec eadem se dixit amores

    cantibus aut herbis soluere posse meos,

et me lustrauit taedis, et nocte serena

    concidit ad magicos hostia pulla deos.

non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,

    orabam, nec te posse carere uelim.

ferreus ille fuit qui, te cum posset habere,

    maluerit praedas stultus et arma sequi.

ille licet Cilicum uictas agat ante cateruas,

    ponat et in capto Martia castra solo,

totus et argento contextus, totus et auro,

    insideat celeri conspiciendus equo;

ipse boues mea si tecum modo Delia possim

    iungere et in solito pascere monte pecus,

et te dum liceat teneris retinere lacertis,

    mollis et inculta sit mihi somnus humo.

quid Tyrio recubare toro sine amore secundo

    prodest cum fletu nox uigilanda uenit?

nam neque tunc plumae nec stragula picta soporem

    nec sonitus placidae ducere posset aquae.

num Veneris magnae uiolaui numina uerbo,

    et mea nunc poenas impia lingua luit?

num feror incestus sedes adiisse deorum

    sertaque de sanctis deripuisse focis?

non ego, si merui, dubitem procumbere templis

    et dare sacratis oscula liminibus,

non ego tellurem genibus perrepere supplex

    et miserum sancto tundere poste caput.

at tu, qui laetus rides mala nostra, caueto

    mox tibi: non uni saeuiet usque deus.

uidi ego qui iuuenum miseros lusisset amores

    post Veneris uinclis subdere colla senem

et sibi blanditias tremula componere uoce

    et manibus canas fingere uelle comas:

stare nec ante fores puduit caraeue puellae

    ancillam medio detinuisse foro.

hunc puer, hunc iuuenis turba circumterit arta,

    despuit in molles et sibi quisque sinus.

at mihi parce, Venus: semper tibi dedita seruit

    mens mea: quid messes uris acerba tuas?

 

III

 

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,

    o utinam memores ipse cohorsque mei!

me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:

    abstineas auidas Mors modo nigra manus.

abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater

    quae legat in maestos ossa perusta sinus,

non soror, Assyrios cineri quae dedat odores

    et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,

    dicitur ante omnes consuluisse deos.

illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

    rettulit e trinis omnia certa puer.

cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam

    quin fleret nostras respiceretque uias.

ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,

    quaerebam tardas anxius usque moras.

aut ego sum causatus aues aut omina dira

    Saturniue sacram me tenuisse diem.

o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi

    offensum in porta signa dedisse pedem!

audeat inuito ne quis discedere Amore,

    aut sciat egressum se prohibente deo.

quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt

    illa tua totiens aera repulsa manu,

quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari

    te, memini, et puro secubuisse toro?

nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi

    picta docet templis multa tabella tuis)

ut mea uotiuas persoluens Delia uoces

    ante sacras lino tecta fores sedeat

bisque die resoluta comas tibi dicere laudes

    insignis turba debeat in Pharia.

at mihi contingat patrios celebrare Penates

    reddereque antiquo menstrua tura Lari.

quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam

    tellus in longas est patefacta uias!

nondum caeruleas pinus contempserat undas,

    effusum uentis praebueratque sinum,

nec uagus ignotis repetens compendia terris

    presserat externa nauita merce ratem.

illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,

    non domito frenos ore momordit equus,

non domus ulla fores habuit, non fixus in agris

    qui regeret certis finibus arua, lapis.

ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant

    obuia securis ubera lactis oues.

non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem

    immiti saeuus duxerat arte faber.

nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper,

    nunc mare, nunc leti mille repente uiae.

parce, pater. timidum non me periuria terrent,

    non dicta in sanctos impia uerba deos.

quod si fatales iam nunc expleuimus annos,

    fac lapis inscriptis stet super ossa notis:

HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS,

    MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI.

sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,

    ipsa Venus campos ducet in Elysios.

hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes

    dulce sonant tenui gutture carmen aues;

fert casiam non culta seges, totosque per agros

    floret odoratis terra benigna rosis;

ac iuuenum series teneris immixta puellis

    ludit, et adsidue proelia miscet amor.

illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti,

    et gerit insigni myrtea serta coma.

at scelerata iacet sedes in nocte profunda

    abdita, quam circum flumina nigra sonant:

Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues

    saeuit et huc illuc impia turba fugit;

tum niger in porta serpentum Cerberus ore

    stridet et aeratas excubat ante fores.

illic Iunonem temptare Ixionis ausi

    uersantur celeri noxia membra rota;

porrectusque nouem Tityos per iugera terrae

    adsiduas atro uiscere pascit aues.

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem

    iam iam poturi deserit unda sitim;

et Danai proles, Veneris quod numina laesit,

    in caua Lethaeas dolia portat aquas.

illic sit quicumque meos uiolauit amores,

    optauit lentas et mihi militias.

at tu casta precor maneas, sanctique pudoris

    adsideat custos sedula semper anus.

haec tibi fabellas referat positaque lucerna

    deducat plena stamina longa colu;

at circa grauibus pensis adfixa puella

    paulatim somno fessa remittat opus.

tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,

    sed uidear caelo missus adesse tibi.

tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos,

    obuia nudato, Delia, curre pede.

hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem

    Luciferum roseis candida portet equis.

 

IV

 

'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,

    ne capiti soles, ne noceantque niues:

quae tua formosos cepit sollertia? certe

    non tibi barba nitet, non tibi culta coma est;

nudus et hibernae producis frigora brumae,

    nudus et aestiui tempora sicca Canis.'

sic ego: tum Bacchi respondit rustica proles

    armatus curua sic mihi falce deus.

'o fuge te tenerae puerorum credere turbae:

    nam causam iusti semper amoris habent.

hic placet, angustis quod equum compescit habenis

    hic placidam niueo pectore pellit aquam;

hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illi

    uirgineus teneras stat pudor ante genas.

sed ne te capiant, primo si forte negabit,

    taedia; paulatim sub iuga colla dabit.

longa dies homini docuit parere leones,

    longa dies molli saxa peredit aqua;

annus in apricis maturat collibus uuas,

    annus agit certa lucida signa uice.

nec iurare time: ueneris periuria uenti

    inrita per terras et freta summa ferunt

gratia magna Ioui: uetuit Pater ipse ualere,

    iurasset cupide quidquid ineptus amor:

perque suas impune sinit Dictynna sagittas

    adfirmes, crines perque Minerua suos.

at si tardus eris errabis. transiet aetas

    quam cito! non segnis stat remeatque dies.

quam cito purpureos deperdit terra colores,

    quam cito formosas populus alta comas.

quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae,

    qui prior Eleo est carcere missus equus.

uidi iam iuuenem, premeret cum serior aetas,

    maerentem stultos praeteriisse dies.

crudeles diui! serpens nouus exuit annos:

    formae non ullam fata dedere moram.

solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuentas:

    nam decet intonsus crinis utrumque deum.

tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,

    cedas: obsequio plurima uincet amor.

neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur

    et Canis arenti torreat arua siti,

quamuis praetexens picta ferrugine caelum

    uenturam amiciat imbrifer arcus aquamt.

uel si caeruleas puppi uolet ire per undas,

    ipse leuem remo per freta pelle ratem.

nec te paeniteat duros subiisse labores

    aut opera insuetas atteruisse manus;

nec, uelit insidiis altas si claudere ualles,

    dum placeas, umeri retia ferre negent.

si uolet arma, leui temptabis ludere dextra;

    saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus.

tunc tibi mitis erit, rapias tum cara licebit

    oscula: pugnabit, sed tibi rapta dabit.

rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,

    post etiam collo se implicuisse uelit.

heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:

    iam tener adsueuit munera uelle puer.

at tua, qui uenerem docuisti uendere primus,

    quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.

Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,

    aurea nec superent munera Pieridas.

carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,

    ex umero Pelopis non nituisset ebur.

quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus,

    dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas.

at qui non audit Musas, qui uendit amorem,

    Idaeae currus ille sequatur Opis,

et tercentenas erroribus expleat urbes

    et secet ad Phrygios uilia membra modos.

blanditiis uult esse locum Venus ipsa: querellis

    supplicibus, miseris fletibus illa fauet.'

haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore:

    sed Titium coniunx haec meminisse uetat.

pareat ille suae: uos me celebrate magistrum,

    quos male habet multa callidus arte puer.

gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes

    consultent: cunctis ianua nostra patet.

tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem

    deducat iuuenum sedula turba senem.

eheu quam Marathus lento me torquet amore!

    deficiunt artes, deficiuntque doli.

parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,

    cum mea ridebunt uana magisteria.

 

V

 

Asper eram et bene discidium me ferre loquebar:

    at mihi nunc longe gloria fortis abest.

namque agor ut per plana citus sola uerbere turben

    quem celer adsueta uersat ab arte puer.

ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam

    magnificum post haec: horrida uerba doma.

parce tamen, per te furtiui foedera lecti,

    per uenerem quaeso compositumque caput.

ille ego cum tristi morbo defessa iaceres

    te dicor uotis eripuisse meis:

ipseque te circum lustraui sulpure puro,

    carmine cum magico praecinulsset anus;

ipse procuraui ne possent saeua nocere

    somnia, ter sancta deueneranda mola;

ipse ego uelatus filo tunicisque solutis

    uota nouem Triuiae nocte silente dedi.

omnia persolui: fruitur nunc alter amore,

    et precibus felix utitur ille meis.

at mihi felicem uitam, si salua fuisses,

    fingebam demells, et renuente deo.

rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,

    area dum messes sole calente teret,

aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas

    pressaque ueloci candida musta pede.

consuescet numerare pecus; consuescet amantis

    garrulus in dominae ludere uerna sinu.

illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam,

    pro segete spicas, pro grege ferre dapem.

illa regat cunctos, illi sint omnia curae:

    at iuuet in tota me nihil esse domo.

huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma

    Delia selectis detrahat arboribus:

et, tantum uenerata uirum, hunc sedula curet,

    huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.

haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque

    iactat odoratos uota per Armenios.

saepe ego temptaui curas depellere uino:

    at dolor in lacrimas uerterat omne merum.

saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,

    admonuit dominae deseruitque Venus.

tunc me discedens deuotum femina dixit,

    a pudet, et narrat scire nefanda meam.

non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis

    deuouet et flauis nostra puella comis.

talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam

    uecta est frenato caerula pisce Thetis.

haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator,

    uenit in exitium callida lena meum.

sanguineas edat illa dapes atque ore cruento

    tristia cum multo pocula felle bibat:

hanc uolitent animae circum sua fata querentes

    semper, et e tectis strix uiolenta canat:

ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris

    quaerat et a saeuis ossa relicta lupis;

currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,

    post agat e triuiis aspera turba canum.

eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti,

    saeuit et iniusta lege relicta Venus.

at tu quam primum sagae praecepta rapacis

    desere: nam donis uincitur omnis amor.

pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit

    primus et in tenero fixus erit latere:

pauper in angusto fidus comes agmine turbae

    subicietque manus efficietque uiam:

pauper ad occultos furtim deducet amicos

    uinclaque de niueo detrahet ipse pede.

heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit

    ianua sed plena est percutienda manu.

at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto:

    uersatur celeri Fors leuis orbe rotae.

non frustra quidam iam nunc in limine perstat

    sedulus ac crebro prospicit ac refugit

et simulat transire domum, mox deinde recurrit

    solus et ante ipsas exscreat usque fores.

nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso,

    dum licet: in liquida nam tibi linter aqua,

 

VI

 

Semper ut inducar blandos offers mihi uultus,

    post tamen es misero tristis et asper, Amor.

quid tibi, saeue, rei mecum est? an gloria magna est

    insidias homini composuisse deum?

nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim

    nescio quem tacita callida nocte fovet.

illa quidem iurata negat, sed credere durum est:

    sic etiam de me pernegat usque uiro.

ipse miser docui, quo posset ludere pacto

    custodes: heu heu nunc premor arte mea.

fingere tunc didicit causas ut sola cubaret,

    cardine tunc tacito uertere posse fores:

tunc sucos herbasque dedi quis liuor abiret

    quem facit impresso mutua dente uenus.

at tu, fallacis coniunx incaute puellae,

    me quoque seruato, peccet ut illa nihil,

neu iuuenes celebret multo sermone caueto

    neue cubet laxo pectus aperta sinu,

neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

    ne trahat et mensae ducat in orbe notas.

exibit quam saepe, time, seu uisere dicet

    sacra Bonae maribus non adeunda Deae.

at mihi si credas, illam sequar unus ad aras:

    tunc mihi non oculis sit timuisse meis.

saepe, uelut gemmas eius signumque probarem,

    per causam memini me tetigisse manum:

saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam

    sobria supposita pocula uictor aqua.

non ego te laesi prudens: ignosce fatenti.

    iussit Amor: contra quis ferat arma deos?

ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit,

    instabat tota cui tua nocte canis.

quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis

    seruare, frustra clauis inest foribus.

te tenet, absentes alios suspirat amores

    et simulat subito condoluisse caput.

at mihi seruandam credas: non saeua recuso

    uerbera, detrecto non ego uincla pedum.

tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,

    et fluit effuso cui toga laxa sinu:

quisquis et occurret, ne possit crimen habere,

    stet procul ante, aut alia stet procul ante uia.

sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos

    est mihi diuino uaticinata sono.

haec, ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem

    flammam, non amens uerbera torta timet:

ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos

    sanguineque effuso spargit inulta deam,

statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus,

    et canit euentus quos dea magna monet.

'parcite quam custodit Amor uiolare puellam,

    ne pigeat magno post didicisse malo.

attigerit, labentur opes, ut uulnere nostro

    sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis.'

et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas:

    si tamen admittas, sit precor illa leuis.

non ego te propter parco tibi, sed tua mater

    me mouet atque iras aurea uincit anus.

haec mihi te adducit tenebris multoque timore

    coniungit nostras clam taciturna manus:

haec foribusque manet noctu me adfixa proculque

    cognoscit strepitus me ueniente pedum.

uiue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,

    sit modo fas, annos contribuisse uelim.

te semper natamque tuam te propter amabo:

    quidquid agit, sanguis est tamen illa tuus.

sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos

    impediat crines nec stola longa pedes.

et mihi sint durae leges, laudare nec ullam

    possim ego quin oculos appetat illa meos;

et si quid peccasse putet, ducarque capillis

    immerito pronas proripiarque uias.

non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste

    si furor, optarim non habuisse manus.

nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli:

    mutuus absenti te mihi seruet amor.

at quae fida fuit nulli, post uicta senecta

    ducit inops tremula stamina torta manu

firmaque conductis adnectit licia telis

    tractaque de niueo uellere ducta putat.

hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae

    commemorant merito tot mala ferre senem:

hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo

    spectat et infidis quam sit acerba monet.

haec aliis maledicta cadant: nos, Delia, amoris

    exemplum cana simus uterque coma.

 

VII

 

Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes

    stamina, non ulli dissoluenda deo:

hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,

    quem tremeret forti milite uictus Atax.

euenere: nouos pubes Romana triumphos

    uidit et euinctos bracchia capta duces:

at te uictrices lauros, Messalla, gerentem

    portabat nitidis currus eburnus equis.

non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene

    testis et Oceani litora Santonici,

testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,

    Carnutis et flaui caerula lympha Liger.

an te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis

    caeruleus placidis per uada serpis aquis,

quantus et aetherio contingens uertice nubes

    frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?

quid referam ut uolitet crebras intacta per urbes

    alba Palaestino sancta columba Syro,

utque maris uastum prospectet turribus aequor

    prima ratem uentis credere docta Tyros,

qualis et, arentes cum findit Sirius agros,

    fertilis aestiua Nilus abundet aqua?

Nile pater, quanam possim te dicere causa

    aut quibus in terris occuluisse caput?

te propter nullos tellus tua postulat imbres,

    arida nec pluuio supplicat herba Ioui.

te canit atque suum pubes miratur Osirim

    barbara, Memphiten plangere docta bouem.

primus aratra manu sollerti fecit Osiris

    et teneram ferro sollicitauit humum,

primus inexpertae commisit semina terrae

    pomaque non notis legit ab arboribus.

hic docuit teneram palis adiungere uitem,

    hic uiridem dura caedere falce comam:

illi iucundos primum matura sapores

    expressa incultis uua dedit pedibus.

ille liquor docuit uoces inflectere cantu,

    mouit et ad certos nescia membra modos:

Bacchus et agricolae magno confecta labore

    pectora tristitiae dissoluenda dedit:

Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert,

    crura licet dura compede pulsa sonent.

non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri,

    sed chorus et cantus et leuis aptus amor,

sed uarii flores et frons redimita corymbis,

    fusa sed ad teneros lutea palla pedes

et Tyriae uestes et dulcis tibia cantu

    et leuis occultis conscia cista sacris.

huc ades et Genium ludis centumque choreis

    concelebra et multo tempora funde mero:

illius et nitido stillent unguenta capillo,

    et capite et collo mollia serta gerat.

sic uenias hodierne: tibi dem turis honores,

    liba et Mopsopio dulcia melle feram.

at tibi succrescat proles quae facta parentis

    augeat et circa stet ueneranda senem.

nec taceat monumenta uiae, quem Tuscula tellus

    candidaque antiquo detinet Alba Lare.

namque opibus congesta tuis hic glarea dura

    sternitur, hic apta iungitur arte silex.

te canet agricola, a magna cum uenerit urbe

    serus, inoffensum rettuleritque pedem.

t tu, Natalis multos celebrande per annos,

    candidior semper candidiorque ueni.

 

VIII

 

Non ego celari possum, quid nutus amantis

    quidue ferant miti lenia uerba sono.

nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum,

    praecinit euentus nec mihi cantus auis:

ipsa Venus magico religatum bracchia nodo

    perdocuit multis non sine uerberibus.

desine dissimulare: deus crudelius urit,

    quos uidet inuitos succubuisse sibi.

quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos

    saepeque mutatas disposuisse comas,

quid fuco splendente genas ornare, quid ungues

    artificis docta subsecuisse manu?

frustra iam uestes, frustra mutantur amictus

    ansaque compressos colligat arta pedes.

illa placet, quamuis inculto uenerit ore

    nec nitidum tarda compserit arte caput.

num te carminibus, num te pallentibus herbis

    deuouit tacito tempore noctis anus?

cantus uicinis fruges traducit ab agris,

    cantus et iratae detinet anguis iter,

cantus et e curru Lunam deducere temptat,

    et faceret, si non aera repulsa sonent.

quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?

    forma nihil magicis utitur auxiliis:

sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse

    oscula, sed femori conseruisse femur.

nec tu difficilis puero tamen esse memento:

    persequitur poenis tristia facta Venus.

munera ne poscas: det munera canus amator,

    ut foueat molli frigida membra sinu.

carior est auro iuuenis, cui leuia fulgent

    ora nec amplexus aspera barba terit.

huic tu candentes umero suppone lacertos,

    et regum magnae despiciantur opes.

at Venus inueniet puero concumbere furtim,

    dum timet et teneros conserit usque sinus,

et dare anhelanti pugnantibus umida linguis

    oscula et in collo figere dente notas.

non lapis hanc gemmaeque iuuant, quae frigore sola

    dormiat et nulli sit cupienda uiro.

heu sero reuocatur amor seroque iuuentas

    cum uetus infecit cana senecta caput.

tum studium formae est: coma tum mutatur, ut anno

    dissimulet uiridi cortice tincta nucis:

tollere tum cura est albos a stirpe capillos

    et faciem dempta pelle referre nouam.

at tu dum primi floret tibi temporis aetas

    utere: non tardo labitur illa pede.

neu Marathum torque: puero quae gloria uicto est?

    in ueteres esto dura, puella, senes.

parce precor tenero: non illi sontica causa est.

    sed nimius luto corpora tingit amor.

uel miser absenti maestas quam saepe querellas

    conicit et lacrimis omnia plena madent!

'quid me spernis?' ait. 'poterat custodia uinci:

    ipse dedit cupidis fallere posse deus.

nota uenus furtiua mihi est, ut lenis agatur

    spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;

et possum media quamuis obrepere nocte

    et strepitu nullo clam reserare fores.

quid prosunt artes, miserum si spernit amantem

    et fugit ex ipso saeua puella toro?

uel cum promittit, subito sed perfida fallit,

    est mihi nox multis euigilanda malis.

dum mihi uenturam fingo, quodcumque mouetur,

    illius credo tunc sonuisse pedes.'

desistas lacrimare, puer: non frangitur illa,

    et tua iam fletu lumina fessa tument.

oderunt, Pholoe, moneo, fastidia diui,

    nec prodest sanctis tura dedisse focis.

hic Marathus quondam miseros ludebat amantes,

    nescius ultorem post caput esse deum;

saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis

    et cupidum ficta detinuisse mora:

nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi

    quaecumque opposita est ianua dura sera.

at te poena manet, ni desinis esse superba.

    quam cupies uotis hunc reuocare diem!

 

IX

 

Quid mihi, si fueras miseros laesurus amores,

    foedera per diuos, clam uiolanda, dabas?

a miser, et si quis primo periuria celat,

    sera tamen tacitis Poena uenit pedibus.

parcite, caelestes: aequum est impune licere

    numina formosis laedere uestra semel.

lucra petens habili tauros adiungit aratro

    et durum terrae rusticus urget opus,

lucra petituras freta per parentia uentis

    ducunt instabiles sidera certa rates:

muneribus meus est captus puer. at deus illa

    in cinerem et liquidas munera uertat aquas.

iam mihi persoluet poenas, puluisque decorem

    detrahet et uentis horrida facta coma;

uretur facies, urentur sole capilli,

    deteret inualidos et uia longa pedes.

admonui quotiens 'auro ne pollue formam:

    saepe solent auro multa subesse mala.

diuitiis captus si quis uiolauit amorem,

    asperaque est illi difficilisque Venus

ure meum potius flamma caput et pete ferro

    corpus et intorto uerbere terga seca.

nec tibi celandi spes sit peccare paranti:

    scit deus, occultos qui uetat esse dolos.

ipse deus tacito permisit +leue+ ministro

    ederet ut multo libera uerba mero:

ipse deus somno domitos emittere uocem

    iussit et inuitos facta tegenda loqui.'

haec ego dicebam: nunc me fleuisse loquentem,

    nunc pudet ad teneros procubuisse pedes.

tunc mihi iurabas nullo te diuitis auri

    pondere, non gemmis, uendere uelle fidem,

non tibi si pretium Campania terra daretur,

    non tibi si Bacchi cura Falernus ager.

illis eriperes uerbis mihi sidera caeli

    lucere et pronas fluminis esse uias.

quin etiam flebas: at non ego fallere doctus

    tergebam umentes credulus usque genas.

quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae?

    sit precor exemplo sit leuis illa tuo.

o quotiens, uerbis ne quisquam conscius esset,

    ipse comes multa lumina nocte tuli!

saepe insperanti uenit tibi munere nostro

    et latuit clausas post adoperta fores.

tum miser interii, stulte confisus amari:

    nam poteram ad laqueos cautior esse tuos.

quin etiam attonita laudes tibi mente canebam,

    at me nunc nostri Pieridumque pudet.

illa uelim rapida Vulcanus carmina flamma

    torreat et liquida deleat amnis aqua.

tu procul hinc absis, cui formam uendere cura est

    et pretium plena grande referre manu.

at te qui puerum donis corrumpere es ausus

    rideat adsiduis uxor inulta dolis,

et cum furtiuo iuuenem lassauerit usu,

    tecum interposita languida ueste cubet.

semper sint externa tuo uestigia lecto

    et pateat cupidis semper aperta domus:

nec lasciua soror dicatur plura bibisse

    pocula uel plures emeruisse uiros.

illam saepe ferunt conuiuia ducere baccho,

    dum rota Luciferi prouocet orta diem:

illa nulla queat melius consumere noctem

    aut operum uarias disposuisse uices.

at tua perdidicit: nec tu, stultissime, sentis,

    cum tibi non solita corpus ab arte mouet.

tune putas illam pro te disponere crines

    aut tenues denso pectere dente comas?

istane persuadet facies, auroque lacertos

    uinciat et Tyrio prodeat apta sinu?

non tibi sed iuueni cuidam uult bella uideri,

    deuoueat pro quo remque domumque tuam.

nec facit hoc uitio, sed corpora foeda podagra

    et senis amplexus culta puella fugit.

huic tamen accubuit noster puer: hunc ego credam

    cum trucibus uenerem iungere posse feris.

blanditiasne meas aliis tu uendere es ausus,

    tune aliis demens oscula ferre mea?

tum flebis, cum me uinctum puer alter habebit

    et geret in regno regna superba tuo.

at tua tum me poena iuuet, Venerique merenti

    fixa notet casus aurea palma meos:

HANC TIBI FALLACI RESOLVTVS AMORE TIBVLLVS

    DEDICAT ET GRATA SIS, DEA, MENTE ROGAT.

 

X

 

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?

    quam ferus et uere ferreus ille fuit!

tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

    tum breuior dirae mortis aperta uia est.

an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra

    uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?

diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,

    faginus astabat cum scyphus ante dapes.

non arces, non uallus erat, somnumque petebat

    securus uarias dux gregis inter oues.

tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem

    arma nec audissem corde micante tubam.

nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

    haesura in nostro tela gerit latere.

sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,

    cursarem uestros cum tener ante pedes.

neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:

    sic ueteris sedes incoluistis aui.

tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu

    stabat in exigua ligneus aede deus.

hic placatus erat, seu quis libauerat uuam

    seu dederat sanctae spicea serta comae:

atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat

    postque comes purum filia parua fauum.

at nobis aerata, Lares, depellite tela,

    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .

hostiaque e plena rustica porcus hara.

    hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra

uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.

    sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,

sternat et aduersos Marte fauente duces,

    ut mihi potanti possit sua dicere facta

miles et in mensa pingere castra mero.

    quis furor est atram bellis accersere Mortem?

imminet et tacito clam uenit illa pede.

    non seges est infra, non uinea culta, sed audax

Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:

    illic percussisque genis ustoque capillo

errat ad obscuros pallida turba lacus.

    quin potius laudandus hic est quem prole parata

occupat in parua pigra senecta casa!

    ipse suas sectatur oues, at filius agnos,

et calidam fesso comparat uxor aquam.

    sic ego sim, liceatque caput candescere canis

temporis et prisci facta referre senem.

    interea pax arua colat. pax candida primum

duxit araturos sub iuga curua boues:

    pax aluit uites et sucos condidit uuae,

funderet ut nato testa paterna merum:

    pace bidens uomerque nitent, at tristia duri

militis in tenebris occupat arma situs.--

    rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse,

uxorem plaustro progeniemque domum.--

    sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos

femina, perfractas conqueriturque fores;

    flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse

flet sibi dementes tam ualuisse manus.

    at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,

inter et iratum lentus utrumque sedet.

    a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

uerberat: e caelo deripit ille deos.

    sit satis e membris tenuem rescindere uestem,

sit satis ornatus dissoluisse comae,

    sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus

quo tenera irato flere puella potest.

    sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque

is gerat et miti sit procul a Venere.

    at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,

profluat et pomis candidus ante sinus.

Tibulo

Pulsa sobre la imagen para cerrar

 

Elegiarum liber primus  Inicio