PROPERCIO

Elegiarum liber primus       

I

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,

    contactum nullis ante cupidinibus.

tum mihi constantis deiecit lumina fastus

    et caput impositis pressit Amor pedibus,

donec me docuit castas odisse puellas

    improbus, et nullo vivere consilio.

et mihi iam toto furor hic non deficit anno,

    cum tamen adversos cogor habere deos.

Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores

    saevitiam durae contudit Iasidos.

nam modo Partheniis amens errabat in antris,

    ibat et hirsutas ille videre feras;

ille etiam Hylaei percussus vulnere rami

    saucius Arcadiis rupibus ingemuit.

ergo velocem potuit domuisse puellam:

    tantum in amore preces et bene facta valent.

in me tardus Amor non ullas cogitat artis,

    nec meminit notas, ut prius, ire vias.

at vos, deductae quibus est fallacia lunae

    et labor in magicis sacra piare focis,

en agedum dominae mentem convertite nostrae,

    et facite illa meo palleat ore magis!

tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis

    posse Cytaeines ducere carminibus.

et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,

    quaerite non sani pectoris auxilia.

fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,

    sit modo libertas quae velit ira loqui.

ferte per extremas gentis et ferte per undas,

    qua non ulla meum femina norit iter:

vos remanete, quibus facili deus annuit aure,

    sitis et in tuto semper amore pares.

in me nostra Venus noctes exercet amaras,

    et nullo vacuus tempore defit Amor.

hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur

    cura, neque assueto mutet amore locum.

quod si quis monitis tardas adverterit auris,

    heu referet quanto verba dolore mea!

 

II

 

Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo

    et tenuis Coa veste movere sinus?

aut quid Orontea crinis perfundere murra, .

    teque peregrinis vendere muneribus;

naturaeque decus mercato perdere cultu,

    nec sinere in propriis membra nitere bonis?

crede mihi, non ulla tua est medicina figurae:

    nudus Amor formae non amat artificem.

aspice quos summittat humus formosa colores;

    ut veniant hederae sponte sua melius,

surgat et in solis formosius arbutus antris,

    et sciat indocilis currere lympha vias.

litora nativis persuadent picta lapillis,

    et volucres nulla dulcius arte canunt.

non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,

    Pollucem cultu non Hilaira soror;

non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,

    Eueni patriis filia litoribus;

nec Phrygium falso traxit candore maritum

    avecta externis Hippodamia rotis:

sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,

    qualis Apelleis est color in tabulis.

non illis studium vulgo conquirere amantis:

    illis ampla satis forma pudicitia.

non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:

    uni si qua placet, culta puella sat est;

cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet

    Aoniamque libens Calliopea lyram,

unica nec desit iucundis gratia verbis,

    omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.

his tu semper eris nostrae gratissima vitae,

    taedia dum miserae sint tibi luxuriae.

 

III

 

Qualis Thesea iacuit cedente carina

    languida desertis Cnosia litoribus;

qualis et accubuit primo Cepheia somno

    libera iam duris cotibus Andromede;

nec minus assiduis Edonis fessa choreis

    qualis in herboso concidit Apidano:

talis visa mihi mollem spirare quietem

    Cynthia non certis nixa caput manibus,

ebria cum multo traherem vestigia Baccho,

    et quaterent sera nocte facem pueri.

hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,

    molliter impresso conor adire toro;

et quamvis duplici correptum ardore iuberent

    hac Amor hac Liber, durus uterque deus,

subiecto leviter positam temptare lacerto

    osculaque admota sumere et arma manu,

non tamen ausus eram dominae turbare quietem,

    expertae metuens iurgia saevitiae;

sed sic intentis haerebam fixus ocellis,

    Argus ut ignotis cornibus Inachidos.

et modo solvebam nostra de fronte corollas

    ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;

et modo gaudebam lapsos formare capillos;

    nunc furtiva cavis poma dabam manibus;

omniaque ingrato largibar munera somno,

    munera de prono saepe voluta sinu;

et quotiens raro duxti suspiria motu,

    obstupui vano credulus auspicio,

ne qua tibi insolitos portarent visa timores,

    neve quis invitam cogeret esse suam:

donec diversas praecurrens luna fenestras,

    luna moraturis sedula luminibus,

compositos levibus radiis patefecit ocellos.

    sic ait in molli fixa toro cubitum:

'tandem te nostro referens iniuria lecto

    alterius clausis expulit e foribus?

namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis

    languidus exactis, ei mihi, sideribus?

o utinam talis perducas, improbe, noctes,

    me miseram qualis semper habere iubes!

nam modo purpureo fallebam stamine somnum,

    rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;

interdum leviter mecum deserta querebar

    externo longas saepe in amore moras:

dum me iucundis lapsam sopor impulit alis.

    illa fuit lacrimis ultima cura meis.'

 

IV

 

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas

    mutatum domina cogis abire mea?

quid me non pateris vitae quodcumque sequetur

    hoc magis assueto ducere servitio?

tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu

    Spartanae referas laudibus Hermionae,

et quascumque tulit formosi temporis aetas;

    Cynthia non illas nomen habere sinat:

nedum, si levibus fuerit collata figuris,

    inferior duro iudice turpis eat.

haec sed forma mei pars est extrema furoris;

    sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:

ingenuus color et multis decus artibus, et quae

    gaudia sub tacita ducere veste libet.

quo magis et nostros contendis solvere amores,

    hoc magis accepta fallit uterque fide.

non impune feres: sciet haec insana puella

    et tibi non tacitis vocibus hostis erit;

nec tibi me post haec committet Cynthia nec te

    quaeret; erit tanti criminis illa memor,

et te circum omnis alias irata puellas

    differet: heu nullo limine carus eris.

nullas illa suis contemnet fletibus aras,

    et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.

non ullo gravius temptatur Cynthia damno,

    quam sibi cum rapto cessat amore deus:

praecipue nostro maneat sic semper, adoro,

    nec quicquam ex illa quod querar inveniam!

 

V

 

Invide, tu tandem voces compesce molestas

    et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!

quid tibi vis, insane? meos sentire furores?

    infelix, properas ultima nosse mala,

et miser ignotos vestigia ferre per ignis,

    et bibere e tota toxica Thessalia.

non est illa vagis similis collata puellis:

    molliter irasci non solet illa tibi.

quod si forte tuis non est contraria votis,

    at tibi curarum milia quanta dabit!

non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:

    illa feros animis alligat una viros.

a, mea contemptus quotiens ad limina curres,

    cum tibi singultu fortia verba cadent,

et tremulus maestis orietur fletibus horror,

    et timor informem ducet in ore notam,

et quaecumque voles fugient tibi verba querenti,

    nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!

tum grave servitium nostrae cogere puellae

    discere et exclusum quid sit abire domum;

nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,

    aut cur sim toto corpore nullus ego.

nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:

    nescit Amor priscis cedere imaginibus.

quod si parva tuae dederis vestigia culpae,

    quam cito de tanto nomine rumor eris!

non ego tum potero solacia ferre roganti,

    cum mihi nulla mei sit medicina mali;

sed pariter miseri socio cogemur amore

    alter in alterius mutua flere sinu.

quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,

    quaerere: non impune illa rogata venit.

 

VI

 

Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum

    Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,

cum quo Rhipaeos possim conscendere montis

    ulteriusque domos vadere Memnonias;

sed me complexae remorantur verba puellae,

    mutatoque graves saepe colore preces.

illa mihi totis argutat noctibus ignis,

    et queritur nullos esse relicta deos;

illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,

    quae solet ingrato tristis amica viro.

his ego non horam possum durare querelis:

    a pereat, si quis lentus amare potest!

an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas

    atque Asiae veteres cernere divitias,

ut mihi deducta faciat convicia puppi

    Cynthia et insanis ora notet manibus,

osculaque opposito dicat sibi debita vento,

    et nihil infido durius esse viro?

tu patrui meritas conare anteire securis,

    et vetera oblitis iura refer sociis.

nam tua non aetas umquam cessavit amori,

    semper et armatae cura fuit patriae;

et tibi non umquam nostros puer iste labores

    afferat et lacrimis omnia nota meis!

me sine, quem semper voluit fortuna iacere,

    hanc animam extremae reddere nequitiae.

multi longinquo periere in amore libenter,

    in quorum numero me quoque terra tegat.

non ego sum laudi, non natus idoneus armis:

    hanc me militiam fata subire volunt.

at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua

    Lydia Pactoli tingit arata liquor;

seu pedibus terras seu pontum carpere remis

    ibis, et accepti pars eris imperii:

tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,

        vivere me duro sidere certus eris.

 

VII

 

Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae

        armaque fraternae tristia militiae,

atque, ita sim felix, primo contendis Homero,

        (sint modo fata tuis mollia carminibus :)

nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,

        atque aliquid duram quaerimus in dominam;

nec tantum ingenio quantum servire dolori

        cogor et aetatis tempora dura queri.

hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est,

        hinc cupio nomen carminis ire mei.

me laudent doctae solum placuisse puellae,

        Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;

me legat assidue post haec neglectus amator,

    et prosint illi cognita nostra mala.

te quoque si certo puer hic concusserit arcu,

    quo nollem: nostros me violasse deos!

longe castra tibi, longe miser agmina septem

    flebis in aeterno surda iacere situ;

et frustra cupies mollem componere versum,

    nec tibi subiciet carmina serus Amor.

tum me non humilem mirabere saepe poetam,

    tunc ego Romanis praeferar ingeniis;

nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro

    'Ardoris nostri magne poeta, iaces.'

tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu:

    saepe venit magno faenore tardus Amor.

 

VIIIa

 

Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?

    an tibi sum gelida vilior Illyria?

et tibi iam tanti, quicumque est, iste videtur,

    ut sine me vento quolibet ire velis?

tune audire potes vesani murmura ponti

    fortis, et in dura nave iacere potes?

tu pedibus teneris positas fulcire pruinas,

    tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?

o utinam hibernae duplicentur tempora brumae,

    et sit iners tardis navita Vergiliis,

nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena,

    neve inimica meas elevet aura preces!

atque ego non videam talis subsidere ventos,

    cum tibi provectas auferet unda ratis,

ut me defixum vacua patiatur in ora

    crudelem infesta saepe vocare manu!

sed quocumque modo de me, periura, mereris,

    sit Galatea tuae non aliena viae:

ut te, felici praevecta Ceraunia remo,

    accipiat placidis Oricos aequoribus.

nam me non ullae poterunt corrumpere, de te

    quin ego, vita, tuo limine verba querar;

nec me deficiet nautas rogitare citatos

    'Dicite, quo portu clausa puella mea est?

et dicam 'Licet Atraciis considat in oris,

    et licet Hylleis, illa futura mea est.'

 

VIIIb

 

Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!

    vicimus: assiduas non tulit illa preces.

falsa licet cupidus deponat gaudia livor:

    destitit ire novas Cynthia nostra vias.

illi carus ego et per me carissima Roma

    dicitur, et sine me dulcia regna negat.

illa vel angusto mecum requiescere lecto

    et quocumque modo maluit esse mea,

quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,

    et quas Elis opes ante pararat equis.

quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,

    non tamen illa meos fugit avara sinus.

hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,

    sed potui blandi carminis obsequio.

sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,

    quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est!

nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:

    sive dies seu nox venerit, illa mea est!

nec mihi rivalis certos subducit amores:

    ista meam norit gloria canitiem.

 

IX

 

Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,

    nec tibi perpetuo libera verba fore:

ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,

    et tibi nunc quovis imperat empta modo.

non me Chaoniae vincant in amore columbae

    dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.

me dolor et lacrimae merito fecere peritum:

    atque utinam posito dicar amore rudis!

quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen

    aut Amphioniae moenia flere lyrae?

plus in amore valet Mimnermi versus Homero:

    carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

i quaeso et tristis istos compone libellos,

    et cane quod quaevis nosse puella velit!

quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu

    insanus medio flumine quaeris aquam.

necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:

    haec est venturi prima favilla mali.

tum magis Armenias cupies accedere tigris

    et magis infernae vincula nosse rotae,

quam pueri totiens arcum sentire medullis

    et nihil iratae posse negare tuae.

nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,

    ut non alterna presserit ille manu.

nec te decipiat, quod sit satis illa parata:

    acrius illa subit, Pontice, si qua tua est,

quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos

    nec vigilare alio nomine cedat Amor.

qui non ante patet, donec manus attigit ossa.

    quisquis es, assiduas a fuge blanditias!

illis et silices et possint cedere quercus,

    nedum tu possis, spiritus iste levis.

quare, si pudor est, quam primum errata fatere:

    dicere quo pereas saepe in amore levat.

 

X

 

O iucunda quies, primo cum testis amori

    affueram vestris conscius in lacrimis!

o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,

    o quotiens votis illa vocanda meis,

cum te complexa morientem, Galle, puella

    vidimus et longa ducere verba mora!

quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos

    et mediis caelo Luna ruberet equis,

non tamen a vestro potui secedere lusu:

    tantus in alternis vocibus ardor erat.

sed quoniam non es veritus concedere nobis,

    accipe commissae munera laetitiae:

non solum vestros didici reticere dolores,

    est quiddam in nobis maius, amice, fide.

possum ego diversos iterum coniungere amantis,

    et dominae tardas possum aperire fores;

et possum alterius curas sanare recentis,

    nec levis in verbis est medicina meis.

Cynthia me docuit semper quaecumque petenda

    quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.

tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,

    neve superba loqui, neve tacere diu;

neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris.

    neu tibi pro vano verba benigna cadant.

irritata venit, quando contemnitur illa,

    nec meminit iustas ponere laesa minas:

at quo sis humilis magis et subiectus amori,

    hoc magis effectu saepe fruare bono.

is poterit felix una remanere puella,

    qui numquam vacuo pectore liber erit.

 

XI

 

Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais,

    qua iacet Herculeis semita litoribus,

et modo Thesproti mirantem subdita regno

    proxima Misenis aequora nobilibus,

nostri cura subit memores a! ducere noctes?

    ecquis in extremo restat amore locus?

an te nescio quis simulatis ignibus hostis

    sustulit e nostris Cynthia, carminibus?

atque utinam mage te remis confisa minutis,

    parvula Lucrina cumba moretur aqua,

aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda

    alternae facilis cedere lympha manu,

quam vacet alterius blandos audire susurros

    molliter in tacito litore compositam!--

ut solet amota labi custode puella,

    perfida communis nec meminisse deos:

non quia perspecta non es mihi cognita fama,

    sed quod in hac omnis parte timetur amor.

ignosces igitur, si quid tibi triste libelli

    attulerint nostri: culpa timoris erit.

an mihi non maior carae custodia matris?

    aut sine te vitae cura sit ulla meae?

tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,

    omnia tu nostrae tempora laetitiae.

seu tristis veniam seu contra laetus amicis,

    quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'

tu modo quam primum corruptas desere Baias:

    multis ista dabunt litora discidium,

litora quae fuerant castis inimica puellis:

    a pereant Baiae, crimen amoris, aquae!

 

XII

 

Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,

    quod facias nobis conscia Roma moram?

tam multa illa meo divisa est milia lecto,

    quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;

nec mihi consuetos amplexu nutrit amores

    Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.

olim gratus eram: non illo tempore cuiquam

    contigit ut simili posset amare fide.

invidiae fuimus: non me deus obruit? an quae

    lecta Prometheis dividit herba iugis?

non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.

    quantus in exiguo tempore fugit amor!

nunc primum longas solus cognoscere noctes

    cogor et ipse meis auribus esse gravis.

felix, qui potuit praesenti flere puellae;

    non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis:

aut si despectus potuit mutare calores,

    sunt quoque translato gaudia servitio.

mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:

    Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

 

XIII

 

Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,

    Galle, quod abrepto solus amore vacem.

at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:

    fallere te numquam, Galle, puella velit.

dum tibi deceptis augetur fama puellis,

    certus et in nullo quaeris amore moram,

perditus in quadam tardis pallescere curis

    incipis, et primo lapsus abire gradu.

haec erit illarum contempti poena doloris:

    multarum miseras exiget una vices.

haec tibi vulgaris istos compescet amores,

    nec nova quaerendo semper amicus eris.

haec ego non rumore malo, non augure doctus;

    vidi ego: me quaeso teste negare potes?

vidi ego te toto vinctum languescere collo

    et flere iniectis, Galle, diu manibus,

et cupere optatis animam deponere labris,

    et quae deinde meus celat, amice, pudor.

non ego complexus potui diducere vestros:

    tantus erat demens inter utrosque furor.

non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo

    Taenarius facili pressit amore deus,

nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben

    sensit in Oetaeis gaudia prima iugis.

una dies omnis potuit praecurrere amantis:

    nam tibi non tepidas subdidit illa faces,

nec tibi praeteritos passa est succedere fastus,

    nec sinet abduci: te tuus ardor aget.

nec mirum, cum sit Iove digna et proxima Ledae

    et Ledae partu gratior, una tribus;

illa sit Inachiis et blandior heroinis,

    illa suis verbis cogat amare Iovem.

tu vero quoniam semel es periturus amore,

    utere: non alio limine dignus eras.

quae tibi sit felix quoniam novus incidit error;

    et quodcumque voles, una sit ista tibi.

 

XIV

 

TV licet abiectus Tiberina molliter unda

    Lesbia Mentoreo vina bibas opere,

et modo tam celeres mireris currere lintres

    et modo tam tardas funibus ire ratis;

et nemus omne satas intendat vertice silvas,

    urgetur quantis Caucasus arboribus;

non tamen ista meo valeant contendere amori:

    nescit Amor magnis cedere divitiis.

nam sive optatam mecum trahit illa quietem,

    seu facili totum ducit amore diem,

tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,

    et legitur Rubris gemma sub aequoribus;

tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:

    quae maneant, dum me fata perire volent!

nam quis divitiis adverso gaudet Amore?

    nulla mihi tristi praemia sint Venere!

illa potest magnas heroum infringere vires,

    illa etiam duris mentibus esse dolor:

illa neque Arabium metuit transcendere limen

    nec timet ostrino, Tulle, subire toro

et miserum toto iuvenem versare cubili:

    quid relevant variis serica textilibus?

quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor

    regna vel Alcinoi munera despicere.

 

XV

 

Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,

    hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.

aspice me quanto rapiat fortuna periclo!

    tu tamen in nostro lenta timore venis;

et potes hesternos manibus componere crinis

    et longa faciem quaerere desidia,

nec minus Eois pectus variare lapillis,

    ut formosa novo quae parat ire viro.

at non sic Ithaci digressu mota Calypso

    desertis olim fleverat aequoribus:

multos illa dies incomptis maesta capillis

    sederat, iniusto multa locuta salo,

et quamvis numquam post haec visura, dolebat

    illa tamen, longae conscia laetitiae.

nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis

    Hypsipyle vacuo constitit in thalamo:

Hypsipyle nullos post illos sensit amores,

    ut semel Haemonio tabuit hospitio.

Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres

    sanguinis et cari vincula rupit amor.

coniugis Euadne miseros delata per ignis

    occidit, Argivae fama pudicitiae.

quarum nulla tuos potuit convertere mores,

    tu quoque uti fieres nobilis historia.

desine iam revocare tuis periuria verbis,

    Cynthia, et oblitos parce movere deos;

audax a nimium, nostro dolitura periclo,

    si quid forte tibi durius inciderit!

nulla prius vasto labentur flumina ponto,

    annus et inversas duxerit ante vices,

quam tua sub nostro mutetur pectore cura:

    sis quodcumque voles, non aliena tamen.

tam tibi ne viles isti videantur ocelli,

    per quos saepe mihi credita perfidia est!

hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,

    ut tibi suppositis exciderent manibus:

et contra magnum potes hos attollere Solem,

    nec tremis admissae conscia nequitiae?

quis te cogebat multos pallere colores

    et fletum invitis ducere luminibus?

quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis

    'O nullis tutum credere blanditiis!'

 

XVI

 

'Quae fueram magnis olim patefacta triumphis,

    ianua Tarpeiae nota pudicitiae;

cuius inaurati celebrarunt limina currus,

    captorum lacrimis umida supplicibus;

nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis,

    pulsata indignis saepe queror manibus,

et mihi non desunt turpes pendere corollae

    semper et exclusis signa iacere faces.

nec possum infamis dominae defendere noctes

    nobilis obscenis tradita carminibus;

(nec tamen illa suae revocatur parcere famae,

    turpior et saecli vivere luxuria.)

has inter gravibus cogor deflere querelis,

    supplicis a longis tristior excubiis.

ille meos numquam patitur requiescere postis,

    arguta referens carmina blanditia:

"Ianua vel domina penitus crudelior ipsa,

    quid mihi iam duris clausa taces foribus?

cur numquam reserata meos admittis amores,

    nescia furtivas reddere mota preces?

nullane finis erit nostro concessa dolori,

    turpis et in tepido limine somnus erit?

me mediae noctes, me sidera plena iacentem,

    frigidaque Eoo me dolet aura gelu:

tu sola humanos numquam miserata dolores

    respondes tacitis mutua cardinibus.

o utinam traiecta cava mea vocula rima

    percussas dominae vertat in auriculas!

sit licet et saxo patientior illa Sicano,

    sit licet et ferro durior et chalybe,

non tamen illa suos poterit compescere ocellos,

    surget et invitis spiritus in lacrimis.

nunc iacet alterius felici nixa lacerto,

    at mea nocturno verba cadunt Zephyro.

sed tu sola mei, tu maxima causa doloris,

    victa meis numquam, ianua, muneribus.

te non ulla meae laesit petulantia linguae,

    quae solet irato dicere tota loco,

ut me tam longa raucum patiare querela

    sollicitas trivio pervigilare moras.

at tibi saepe novo deduxi carmina versu,

    osculaque impressis nixa dedi gradibus.

ante tuos quotiens verti me, perfida, postis,

    debitaque occultis vota tuli manibus!"

haec ille et si quae miseri novistis amantes,

    et matutinis obstrepit alitibus.

sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis

    fletibus aeterna deferor invidia.'

 

XVII

 

Et merito, quoniam potui fugisse puellam!

    nunc ego desertas alloquor alcyonas.

nec mihi Cassiope solito visura carinam,

    omniaque ingrato litore vota cadunt.

quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti:

    aspice, quam saevas increpat aura minas.

nullane placatae veniet fortuna procellae?

    haecine parva meum funus harena teget?

tu tamen in melius saevas converte querelas:

    sat tibi sit poenae nox et iniqua vada.

an poteris siccis mea fata reponere ocellis,

    ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?

a pereat, quicumque ratis et vela paravit

    primus et invito gurgite fecit iter!

nonne fuit levius dominae pervincere mores

 

    (quamvis dura, tamen rara puella fuit),

quam sic ignotis circumdata litora silvis

    cernere et optatos quaerere Tyndaridas?

illic si qua meum sepelissent fata dolorem,

    ultimus et posito staret amore lapis,

illa meo caros donasset funere crinis,

    molliter et tenera poneret ossa rosa;

illa meum extremo clamasset pulvere nomen,

    ut mihi non ullo pondere terra foret.

at vos, aequoreae formosa l} oride natae,

    candida felici solvite vela choro:

si quando vestras labens Amor attigit undas,

    mansuetis socio parcite litoribus.

 

XVIII

 

Haec certe deserta loca et taciturna querenti,

    et vacuum Zephyri possidet aura nemus.

hic licet occultos proferre impune dolores,

    si modo sola queant saxa tenere fidem.

unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?

    quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

qui modo felices inter numerabar amantis,

    nunc in amore tuo cogor habere notam.

quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant

    an nova tristitiae causa puella tuae?

sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro

    limine formosos intulit ulla pedes.

quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

    non ita saeva tamen venerit ira mea

ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo

    lumina deiectis turpia sint lacrimis.

an quia parva damus mutato signa colore,

    et non ulla meo clamat in ore fides?

vos eritis testes, si quos habet arbor amores,

    fagus et Arcadio pinus amica deo.

a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras,

    scribitur et vestris Cynthia corticibus!

an tua quod peperit nobis iniuria curas?

    quae solum tacitis cognita sunt foribus.

omnia consuevi timidus perferre superbae

    iussa neque arguto facta dolore queri.

pro quo divini fontes et frigida rupes

    et datur inculto tramite dura quies;

et quodcumque meae possunt narrare querelae,

    cogor ad argutas dicere solus avis.

sed qualiscumque es resonent mihi 'Cynthia' silvae,

    nec deserta tuo nomine saxa vacent.

 

XIX

 

Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manis,

    nec moror extremo debita fata rogo;

sed ne forte tuo careat mihi funus amore,

    hic timor est ipsis durior exsequiis.

non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,

    ut meus oblito pulvis amore vacet.

illic Phylacides iucundae coniugis heros

    non potuit caecis immemor esse locis,

sed cupidus falsis attingere gaudia palmis

    Thessalus antiquam venerat umbra domum.

illic quidquid ero, semper tua dicar imago:

    traicit et fati litora magnus amor.

illic formosae veniant chorus heroinae,

    quas dedit Argivis Dardana praeda viris;

quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma

    gratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat)

quamvis te longae remorentur fata senectae,

    cara tamen lacrimis ossa futura meis.

quae tu viva mea possis sentire favilla!

    tum mihi non ullo mors sit amara loco.

quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto

    abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,

cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!

    flectitur assiduis certa puella minis.

quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:

    non satis est ullo tempore longus amor.

 

XX

 

Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,

    (id tibi ne vacuo defluat ex animo)

saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:

    crudelis Minyis dixerit Ascanius.

est tibi non infra speciem, non nomine dispar,

    Theiodamanteo proximus ardor Hylae:

huic tu, sive leges umbrosae flumina silvae,

    sive Aniena tuos tinxerit unda pedes,

sive Gigantea spatiabere litoris ora,

    sive ubicumque vago fluminis hospitio,

Nympharum semper cupidas defende rapinas

    (non minor Ausoniis est amor Adryasin);

ne tibi sit duros montes et frigida saxa,

    Galle, neque expertos semper adire lacus:

quae miser ignotis error perpessus in oris

    Herculis indomito fleverat Ascanio.

namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon

    egressam longe Phasidos isse viam,

et iam praeteritis labentem Athamantidos undis

    Mysorum scopulis applicuisse ratem.

hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

    mollia composita litora fronde tegit.

at comes invicti iuvenis processerat ultra

    raram sepositi quaerere fontis aquam.

hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,

    hunc super et Zetes, hunc super et Calais,

oscula suspensis instabant carpere palmis,

    oscula et alterna ferre supina fuga.

ille sub extrema pendens secluditur ala

    et volucres ramo summovet insidias.

iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:

    a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.

hic erat Arganthi Pege sub vertice montis

    grata domus Nymphis umida Thyniasin,

quam supra nullae pendebant debita curae

    roscida desertis poma sub arboribus,

et circum irriguo surgebant lilia prato

    candida purpureis mixta papaveribus.

quae modo decerpens tenero pueriliter ungui

    proposito florem praetulit officio,

et modo formosis incumbens nescius undis

    errorem blandis tardat imaginibus.

tandem haurire parat demissis flumina palmis

    innixus dextro plena trahens umero.

cuius ut accensae Dryades candore puellae

    miratae solitos destituere choros,

prolapsum leviter facili traxere liquore:

    tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.

cui procul Alcides iterat responsa, sed illi

    nomen ab extremis fontibus aura refert.

his, o Galle, tuos monitus servabis amores,

    formosum Nymphis credere visus Hylan.

 

XXI

 

'Tu, qui consortem properas evadere casum,

    miles ab Etruscis saucius aggeribus,

quid nostro gemitu turgentia lumina torques?

    pars ego sum vestrae proxima militiae.

sic te servato ut possint gaudere parentes,

    ne soror acta tuis sentiat e lacrimis:

Gallum per medios ereptum Caesaris ensis

    effugere ignotas non potuisse manus;

et quaecumque super dispersa invenerit ossa

    montibus Etruscis, haec sciat esse mea.'

 

XXII

 

Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,

    quaeris pro nostra semper amicitia.

si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,

    Italiae duris funera temporibus,

cum Romana suos egit discordia civis,

    (sic mihi praecipue pulvis Etrusca, dolor,

tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,

    tu nullo miseri contegis ossa solo),

proxima supposito contingens Vmbria campo

    me genuit terris fertilis uberibus.

Pulsa sobre la imagen para cerrar

 

Elegiarum liber primus  Inicio