|
|
[1]
I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor
populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi
senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non
sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam
non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos
convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? [2]
O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul
videt; hic tamen vivit. Vivit? immo
vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et
designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri
satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad
mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te
conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. [3] An vero vir amplissumus, P.
Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum
rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque
incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam
illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit,
fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus
suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus
senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei
publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte,
consules desumus. [4]
II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res
publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter
quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo,
maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus
consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num
unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors
ac rei publicae poena remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem
patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi
senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum,
quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
Vivis, et
vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres
conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me
non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. [5] Castra sunt in Italia contra
populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos
hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra
moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam cotidie perniciem
rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici
iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a
me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam
pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum
denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui
similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. [6]
Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut
[nunc] vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te
contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut
adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. III. Etenim quid est, Catilina, quod
iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec
privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si
illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede,
obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora
nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet recognoscas. [7] Meministine me ante diem XII
Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies
futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem
atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam
atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum,
dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem
V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui
conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num
infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia
circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu
discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum
esse dicebas? [8]
Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno
impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis
praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris,
nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque
sentiam. IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem
rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios--non agam
obscure--in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae
scelerisque socios. Num
negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in
senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. [9]
O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem
publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in
hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium
interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!
Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro
trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti
igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae,
statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae
relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia,
confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam
nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista
cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo
interfecturos [esse] pollicerentur. [10] Haec ego omnia vixdum etiam coetu
vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi
venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos
esse praedixeram. V.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex
urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam
plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te
murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non
patiar, non sinam. [11] Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi
Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam
taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam
effugimus. Non
est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu
mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio,
sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me
consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi
conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice
concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,
quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse
coniunctam. [12]
Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum inmortalium,
tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam [denique] totam ad exitium et
vastitatem vocas. Quare, quoniam id, quod est
primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere
nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad communem
salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua
coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur
ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. [13] Quid
est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte
faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in
exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. VI.
Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua
nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat,
nemo, qui non oderit. Quae
nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum
rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a
manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu
adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad
audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti? [14] Quid vero? nuper
cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam
alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et
facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut
extitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum
tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio,
quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam
difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium
nostrum vitam salutemque pertinent. [15] Potestne tibi haec lux, Catilina,
aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui
nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse
in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis
interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam
aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto--neque enim sunt
aut obscura aut non multa commissa postea--quotiens tu me designatum,
quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita
coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et,
ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris]
neque tamen conari ac velle desistis. [16] Quotiens tibi iam extorta est ista sica de
manibus, quotiens [vero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen ea
carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac
devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore
defigere. VII.
Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio
permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla
debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia
totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam
contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio
taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta
sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti
fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque
inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas? [17]
Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives
tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris? et, si
me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem,
carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem; tu
cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu
tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque volneras, eorum aspectum
praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque
eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo
concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit
ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare;
huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim
pertimesces? [18]
Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur:
"Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum
flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio
direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas
leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti.
Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc
vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit,
Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a
tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc
mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem
aliquando timere desinam." [19]
VIII. Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat,
etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam
dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle
dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es atque, ut domi
meae te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me
nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo
essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti.
A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M. Metellum, demigrasti;
quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum
sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed
quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse
iam dignum custodia iudicarit! [20]
Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes,
abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque
ereptam fugae solitudinique mandare? "Refer" inquis "ad
senatum"; id enim postulas et, si hic ordo [sibi] placere decreverit
te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod
abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te
sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in
exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid
attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid
exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? [21]
At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo viro, M.
Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo
senatus vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt,
probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum,
quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi
equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi
cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia
perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te
iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae
vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur. [22]
IX. Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te
corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam
tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi video, si mea voce
perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas invidiae
nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in
posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas
et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare,
ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est
postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a
turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. [23]
Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut
praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feram
sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium
iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae
mavis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium,
concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta
impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos
isse videaris. [24]
Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos, qui tibi ad
Forum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et constitutam
cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis
omnibus confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium
[scelerum tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa
carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a
cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti? [25]
X. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata
ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam
incredibilem voluptatem. Ad hanc te
amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu
non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus
es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis
conflatam inproborum manum. [26] Hic tu qua laetitia perfruere, quibus
gaudiis exultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero
tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad
huius vitae studium meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere
humi non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum,
vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis
otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis,
frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse
senties. [27] Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul
potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod
esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum
nominaretur. XI.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam
detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea
penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae
mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica
loquatur: "M.Tulli,
quid agis? Tune eum, quem esse hostem
comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in
castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis,
evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non
emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincla
duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? [28] Quid
tandem te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac re
publica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium
Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica
defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times?
Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te
cognitum nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per
omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi
metum salutem civium tuorum neglegis. [29] Sed, si quis est invidiae
metus, non est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam
inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia,
vestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio
conflagraturum?" XII. His ego sanctissimis rei
publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca
respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti,
Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum
non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et
Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne
quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem
redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper,
ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. [30] Quamquam non nulli sunt in hoc
ordine, qui aut ea, quae inminent non videant aut ea, quae vident,
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt
coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum
auctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in hunc
animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego,
si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum
fore, qui non videat coniurationem esse factam neminem tam improbum, qui
non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem
paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit
secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos
adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei
publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium. [31] Etenim iam diu, patres
conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed
nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas
in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus
tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse
relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis
atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi cum
aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari
videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic
morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis
vivis ingravescet. [32]
Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur,
muro denique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant
insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani,
obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem
comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re
publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis
consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in
equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut
Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata
esse videatis. [33] Hisce ominibus, Catilina, cum
summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio,
qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium
bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo
es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus,
hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac
moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum
inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac
nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque
mactabis. |
|
Oratio In L. Catilinam prima Inicio |