TEXTOS SOBRE

MONEDAS Y METALES

Volver a

Anversos y

Reversos

 

 

 De Varrón, sobre los nombres de las monedas

El as

Pecuniae signatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque ad centussis, ut as singulari numero, ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis.

 

El denario

In denario numero hoc mutat, quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus vicessis, quod dici solitum a duobus bicessis; reliqua conveniunt, quod est ut tricessis proportione usque ad centussis, quo maius aeris proprium vocabulum non est: nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii aliaeve quae res significantur.

 

La onza

Aeris minima pars sextula, quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se valet dimidium, ut in selibra et semodio. Uncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis, quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conclusum. Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant: ut unde una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante, dodrans dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente.

 

Ases dupondios y sestercios

In argento nummi, id ab Siculis: denarii, quod denos aeris valebant; quinarii, quod quinos; sestertius, quod semis tertius. Dupondius enim et semis antiquus sestertius: est et veteris consuetudinis, ut retro aere dicerent, ita ut semis tertius, semis quartus, semis quintus pronuntiarent. Ab semis tertius sestertius dictus.

 

La libra

Nummi denarii decuma libella, quod libram pondo as valebat et erat ex argento parva. Simbella, quod libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis.

Varrón, De lingua latina V 36
 

 

De Isidoro de Sevilla, sobre los metales

Descubrimiento de los metales

In notitiam autem formarum metalla ita venerunt: dum enim quocumque casu ardentes silvae exquoquerent terram, quae calefactis venis fudit rivos cuiuscumque structurae, sive igitur aes illud fuerat sive aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacuna formaverat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent massas, viderunt in ea terrae vestigia figurata; hincque excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.

El oro

Aurum ab aura dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat (...). Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alta repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit (...).

La plata

Argentum non longe a Graeca appellatione distat; hoc enim argyron vocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori lineas nigras reddat. Argentum vivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit.  Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum vel puteorum limo. (...).

Sobre el bronce

Aes ab splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiguos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Acre quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. (...) Usus aeris postea transiit in simulacra, in vasa, in aedificiorum structuras; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt.  Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam vocant; et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit.

Uso antiguo del bronce

Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit.  Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. 

El oricalco (latón)

Aurichalcum dictum quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum chalcos vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem.

El dinero (pecunia)

Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse enim signare nummos et scribi constituit. Propterca et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a pecudibus appellaverunt, sicut a iuvando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabas universa substancia; unde et pecuarius vocabatur qui erat dives, modo vero pecuniosus.

 La moneda (moneta)

Moneta appellata est quia monet ne qua fraus in metallo vel in pondere fiat. Nomisma est solidus aureus vel argenteus sive aereus, qui ideo nomisma dicitur quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus argyros nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur.

La moneda (nummus)

Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit et titulo nominis sui praescripsit. Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum.

La acuñación de moneda

In nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus, Si ex his aliquid defuerit, nomisma non erit. Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis; quod et grave dicitur, id est massa.

Sobre algunas monedas

Pondus dictum eo quod in statera libratum pendeat; hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Unde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera; quod nomen adhuc in usu retinetur. (...) Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, vocabulum tenens. (...)

Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. Solidum nuncupatum, quia nihil illi deesse videtur; solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma vocatur pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio vero unum nomisma unus argenteus erat. Solidum apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hunc, ut diximus, vulgus aureum solidum vocant; cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus (...).

Haec et semuncia, quia semis habet de uncia (...). Vocatur quadrans quod unciae quartam partem adpendeat (...). Uncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est conplectat (...) Libra duodecim unciis perficitur; et inde habetur perfecta ponderis genus quia tot constat unciis quot mensibus annus.

Isidoro, Etimologías XVI 18 ss.
 

 

Los romanos acuñaron moneda de oro y plata muy tardíamente

Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. Populus Romanus ne argento quidem signato ante Phyrrhum regem devictum usus est. libralis —unde etiam nunc libella dicitur et dupondius— adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere.

Plinio, Historia Natural XXXIII 42
 

 

Servio Tulio fue el primero que acuñó moneda de bronce

Servius rex primus signavit aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. Signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. 

Plinio, Historia Natural XXXIII 43
 

 

¿Cuándo se comenzó a acuñar moneda de plata en Roma?

Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum bellum. et placuit denarium pro X libris aeris valere, quinarium pro V, sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum.

Plinio, Historia Natural XXXIII 44
 

 

Temprana devaluación del denario

Nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. Quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est.

Plinio, Historia Natural XXXIII 45
 

 

Bigatos, cuadrigatos y victoriatos

Notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. Mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. Est autem signatus Victoria, et inde nomen.

Plinio, Historia natural XXXIII 46
 

 

¿Cuándo y con qué valor se acuñó el áureo?

Aureus nummus post annos LI percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, DCCLX. postea placuit XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime Nero ad XXXXV.

Plinio, Historia Natural XXXIII 47
 

 

Él erario, lleno a rebosar

C. Caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum , argenteorum , et in numerato ||. nec fuit aliis temporibus res p. locupletior. intulit et Aemilius Paulus Perseo rege victo e Macedonica praeda ||, a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit.

Plinio, Historia Natural XXXIII 56
 

 

Falsificación de moneda

Miscuit denario triumvir Antonius ferrum, miscent aera falsae monetae, alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum LXXXIIII e libris signari. Igitur ars facta denarios probare, tam iucunda plebei lege, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. Mirumque, in hae artium sola vita discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque veris denariis adulterinus emitur.

Plinio, Historia Natural XXXIII 132
 

 

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO