MISCELÁNEA

Volver a

Anversos y

Reversos

 

 

Dicta Catonis

Incipiunt dicta Marci Catonis ad filium suum.

Cum animadverterem quam plurimos graviter in via morum errare, succurrendum opinioni eorum et consulendum famae existimavi, maxime ut gloriose viverent et honorem contingerent. Nunc te, fili carissime, docebo, quo pacto morem animi tui componas. Igitur praecepta mea ita legito, ut intellegas; legere enim et non intelligere neglegere est.

  1. Itaque deo supplica. 

  2. Parentes ama.

  3. Cognatos cole.

  4. Magistrum metue.

  5. Datum serva.

  6. Fora para.

  7. Cum bonis ambula.

  8. Antequam voceris, ne accesseris.

  9. Mundus esto.

  10. Saluta libenter.

  11. Maiori concede.

  12. Minori parce.

  13. Rem tuam custodi.

  14. Verecundiam serva.

  15. Diligentiam adhibe.

  16. Libros lege.

  17. Quae legeris, memento.

  18. Familiam cura.

  19. Blandus esto.

  20. Irascere ob rem noli.

  21. Neminem riseris.

  22. Mutuum da.

  23. Cui des, videto.

  24. In iudicio adesto.

  25. Ad praetorium stato.

  26. Convivare raro.

  27. Quod satis est, dormi.

  28. Iusiurandum serva.

  29. Vino tempera.

  30. Pugna pro patria.

  31. Nihil temere credideris.

  32. Tute consule.

  33. Meretricem fuge.

  34. Litteras disce.

  35. Nihil mentire.

  36. Bono benefacito.

  37. Maledicus ne esto.

  38. Existimationem retine.

  39. Aequum iudica.

  40. Parentem patienter vince.

  41. Beneficii accepti esto memor.

  42. Miserum noli ridere.

  43. Consultus esto.

  44. Virtute utere.

  45. Iracundiam temporale rege.

  46. Trocho lude.

  47. Aleam fuge.

  48. Nihil arbitrii virium feceris.

  49. Minorem non contempseris.

  50. Alienum noli concupisci.

  51. Coniugem ama.

  52. Liberos erudi.

  53. Pati legem, quam ipse tuleris.

  54. Pauca in convivio loquere.

  55. Illud stude agere, quod iustum est.

  56. Libenter amorem ferto.

  57. Minime iudica.

 

Pseudo Catón, Monosticha

Dicta Catonis

l. Si potes, ignotis etiam prodesse memento;
Utilius regno est meritis adquirere amicos.
2. Mitte archana dei caelumque inquirere quid sit;
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
3. Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,
Dum mortem metuis, amittere gaudia vitae.
4. Iratus de re incerta contendere noli;
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
5. Fac sumptum propere, cum res desiderat ipsa;
Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut res.
6. Quod nimium est, fugito, parvo gaudere memento;
Tuta mage puppis est, modico quae flumine fertur.
7. Quod pudeat, socios prudens celare memento;
Ne plures culpent id, quod tibi displicet uni.
8. Nolo putes pravos homines peccata lucrari;
Temporibus peccata latent, sed tempore parent,
9. Corporis exigui vires contemnere noli;
Consilo pollet, cui vim natura negavit.
l0. Cui scieris non esse parem te, tempore cede;
Victorem a victo superari saepe videmus.
11. Adversum notum noli contendere verbis;
Lis minimis verbis interdum maxima crescit.
12. Quid deus intendat, noli perquirere sorte;
Quid statuat de te, sine te deliberat ille.
13. Invidiam nimio cultu vitare memento,
Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum es1
14. Esto animo forti, cum sis damnatus inique;
Nemo diu gaudet, qui iudice vincit iniquo.
15. Litis praeteritae noli maledicta referre;
Post inimicitias iram meminisse malorum est.
16. Nec te collaudes nec te culpaveris ipse;
Hoc faciunt stulti, quos gloria vexat inanis.
17. Utere quaesitis modice, cum sumptus abundat,
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.
18. Insipiens esto, cum tempus postulat aut res;
Stultitiam simulare loco prudentia summa est.
19. Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritiae; nam sunt contraria famae,
20. Noli tu quaedam referenti credere semper;
Exigua est tribuenda fides, quia multa loquuntur.
21. Quae potu peccas, ignoscere tu tibi noli;
Nam crimen nullum vini est, sed culpa bibentis.
22. Consilium archanum tacito committe sodali;
Corporis auxilium medico committe fideli.
23. Noli successus indignos ferre moleste;
Indulget fortuna malis, ut laedere possit,
24. Prospice, qui veniant, hos casus esse ferendos;
Nam levius laedit, quidquid praevidimus ante.
25. Rebus in adversis animum submittere noli;
Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.
26. Rem, tibi quam noscis aptam, dimittere noli;
Fronte capillata, post haec occasio calva.
27. Quod sequitur specta, quodque imminet ante videto;
Illum imitare deum, partem qui spectat utramque.
28. Fortius ut valeas, interdum parcior esto;
Pauca voluptati debentur, plura saluti.
29. Iudicium populi numquam contempseris unus,
Ne nulli placeas, dum vis contemnere multos.
30. Sit tibi praecipue, quod primum est, cura salutis;
Tempora nec culpes, cum sis tibi causa doloris.
31. Somnia ne cures; nam mens humana, quod optat,
Dum vigilat, sperat; per somnum cernit id ipsum.

Ps. Catón, Disticha II
 

 

Proverbios

 

1. Omne peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem: nemo peccat invitus.

2. Educatio et disciplina mores faciunt, et ad id vivit unusquisqiie, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias.

3. Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur.

4. Nulla laus est non facere, quod facere non possis.

5. Quid est homini inimicissimum? alter homo.

6. Libenter feras, quod necesse est: dolor patientia vincitur.

7. Specta, quod te numquam paeniteat.

8. Non quam multis placeas, sed qualibus stude.

9. In hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.

10. Multos vitam differentes mors incerta praevenit: omnis dies velut ultimus iudicandus est.

11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus, ne ostenderis.

12. Amicos secreto admone, palam lauda.

13. Verba rebus, non personis aestimanda sunt.

14. Oratorem te puta, si tibi ante omnes, quod oportet, persuaseris.

15. Ut licentiosa mancipia animi imperio coerce linguam, ventrem, libidinem.

16. Quod tacitum velis esse, nemini dixeris. Si tibi ipsi non imperasti, quomodo ab aliis silentium speras?

17. Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam suam perdere.

18. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quam via deficiente viaticum augere?

19. Omnes infantes terra nudos excipit: non te pudet sordidius vivere quam nasci?

20. Quid dulcius quam habere cum quo audeas ut tecum omnia sic

loqui?

21. Magnarum virium est neglegere laedentem.

22. Quid sis interest, non quid habearis.

23. Nondum felix es, si non te turba deriserit.

24. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni.

25. Priusquam promittas, deliberes, et cum promiseris facias.

26. Id agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria,

multos facit invidia.

27. Solitudinem quaerit, qui vult cum innocentibus vivere.

28. Optimus animus pulcherrimus dei cultus est.

29. Abstinebis alieno sanguine, abstinebis alieno matrimonio.

30. Praestabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, amicis fidem, omnibus aequitatem.

31. Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram.

32. Non vives aliter in foro, aliter in solitudine.

33. Nihil potes quod negaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti.

34. Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.

35. Hoc habet omnis adfectus, ut in quod ipse insanit, in idem etiam ceteros putet furere.

36. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult placere, sed pluribus.

37. Si vis omnibus esse notus, prius effice ut neminem noveris.

38. Bonum est non laudari, sed esse laudabilem.

39. Morieris: stultum est timere, quod vitare non possis.

40. Male de te opinantur hominess sed mali. Malis displicere est laudari.

41. Male de te loquuntur homines: bene enim loqui nesciunt. Faciunt non quod mereor ego, sed quod solent ipsi.

42. Homines de te male loquuntur: si merito, quod loquuntur non molestum est, sed quod non mentiuntur; sin immerito, innocentia mea nunc maxime gaudeo. Apparet enim illos obiecturos vera, si possent.

43. Non eris in patria: patria est ubicumque bene est. Illud enim, per quod bene est, non in loco, sed in homine est.

44. Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.

45. Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.

46. Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.

47. Quid est beneficium dare? deum imitari.

48. Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.

49. Dissensio ab alio incipiat, a te autem reconciliatio.

50. Succurre paupertati amicorum, immo succurre cuiusvis.

51. Amicos secundae res optime parant, adversae autem certissime probant.

52. Peiora sunt tecta odia quam aperta. Itaque te minus loquax inimicus offendit quam tacitus: huius enim ira se denudat, illius quaerit ad nocendum occasionem.

53. Mira ratio est, quae non vult praedicari, quod gaudet intellegi.

54. Agnosci amat, qui quod agit ostendit.

55. Eleemosyna non tam accipientibus prodest quam dantibus;

56. et spes praemii solacium fit laboris.

57. Quae est maxima egestas? avaritia.

58. Pecuniae imperare oportet, non servire.

59. Nullum magis conscium peccatorum tuorum timueris quam temet ipsum; alios enim potes effugere, te numquam.

60. Quis est pauper? Qui sibi dives videtur.

61. Qui a multis timetur, multos timet.

62. lnfelicitatem erige, felicitatem submitte.

63. Felicitas infelici innocentia est.

64. Nequitia ipsa est poena sui.

65. Mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.

66. Libidinis initia continebis, si exitum cogitaveris.

67. Beneficii accepti numquam oportet oblivisci, dati protinus.

68. lnhonesta victoria est suos vincere.

69. Satis est poenaram potuisse puniri.

70. 71. Inimicitias tarde suscipe, moderate exerce, fideliter depone.

72. 73. Imago animi sermo est: qualis vita, talis oratio.

74. Magna res est vocis et silentii temperamentum.

75. Qui aequo animo malis immisectur, malus est.

76. Neminem cito laudaveris, neminem cito accusaveris: semper puta te coram diis testimonium dicere.

77. Vitium est omnia credere, vitium est nihil credere.

78. Utendum est divitiis, non abutendum.

78a. Sic vive, ut nec a superioribus contemnaris, nec ab inferioribus timearis.

79. Nullum putaveris locum sine teste.

80. Excusationem vitiis suis quaerere est omnia deo delegare.

81. Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit.

82. Est difficillimum se ipsum vincere.

83. Inique irascitur, qui suis irascitur sine dolore.

84. Amare sic incipe, tamquam non liceat tibi desinere.

85. Magnarum rerum etiamsi successus non adfuerit, honestus est ipse conatus.

86. Nobilitas animi generositas sensus.

87. Nobilitas hominis generosus animus.

88. Honestior est, qui senectutem ad otium retulit, quam qui in senectutem venit et tunc incipiat laborare.

89. Turpe spectaculuin praebet aeger animus.

90. Numquam tristis facies sit tibi in commodo alterius.

91. Homo sum: quomodo devitabo secundarum rerum invidiam?

92. Si felicitatem iactaveris, multis dives eris.

93. Quomodo optime potentiam tuebor? impotentia occasionis.

94. Locum tenet proxiinum innocentiae confessio: ubi confessio, ibi remissio.

95. 96. Severitas in vitio est, quia proximus iniustitiae locus severitas.

97. Bonus iudex est, qui potest dispensare non tam quid damnandum sit, sed

quatenus.

98. Quietissimam vitam agerent homines in terris, si duo haec verba e natura rerum tollerentur: meum et tuum.

99. Qui paupertatem timet, quam timidus est!

100. Vires tuas amici tui magis sentiant beneficiis quam iniuriis.

101. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat, et ideo semper indiget.

102. Mihi crede: non potes esse dives et felix.

103. Auribus frequentius quam lingua utere.

104. Quidquid dicturus es, antequam aliis, tibi dicito.

105. Nihil interest inter iratum et insanum nisi unus dies: alter semper insanit, alter dum irascitur.

106. Facillime bonis frueris, si ea vitaveris quae vituperaveris.

107. Cum alios timueris, tum te ipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potes, sine te numquam.

108. Si bene te instruxeris, pudeat te deteriora facere.

109. Quod persuaseris, erit diuturnum; quod coegeris, erit in occasione.

110. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi numquam.

111. Tantum ad virtutem adicies, quantum ex voluptate abstraxeris.

112. Stultum est somno delectari et mortem horrere, cum somnus adsiduus sit mortis imitatio.

113. Bonis nocet qui malis parcit.

114. Si fatum est, quid times, quod certum est?

115. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsi convicium faciunt.

116. Nihil turpius est quam quod obicitur in obiciente cognosci.

117. Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguam ventrem libidinem: quae opprimere si non potes, paululum remitte.

118. Saepe ea, quae sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore.

119. Qui propter amorem pecuniae et libidinum moritur, ostendit se numquam sui causa vixisse.

120. Turpia ne dixeris; paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur.

121. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus.

122. Consuetudinaria res est innocentia: invita ab eo recedit, cum quo diu fuit.

123. Non damnatio, sed causa hominem turpem facit.

124. Merito enim damnati poena est damnatio, inmerito damnati calamitas.

125. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus.

126. Videri vis ab hominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est.

127. Quod de alienis mentibus tractas, ex tua indices.

128. Multi sint obligandi, pauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.

129. Obiurgationi semper aliquid blandi admisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quam quae aspera: nemo enim se mutat, qui mutari se desperet.

130. Quotiens scribis aliquid quod editurus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare.

131. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse, non voluntatem.

132. Qui nescit tacere, nescit et loqui.

133. Bonus fruitur bona conscientia.

134. A malis hominibus tutissimum est cito effugere.

135. Nulla pusilla domus, quae amicos multos capit.

136. Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.

137. Scire uti felicitate maxima felicitas est.

138. Arcum intentio frangit, animum remissio.

139. Numquam scelus scelere vindicandum est.

140. Bonus est vir, qui eo produxit affectu animum, ut non tantum non velit

peccare, sed non possit.

140a. Satius est liberis superstitem esse quam libertati.

141. Regnantibus multo peius est periculum quam his, qui iudicantur: hi enim

singulos timent, illi universos.

142. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficit

infirmum? Numquid dives opibus suis gloriabitur, cuius spem fur vel tyrannus abrupit? Numquid nobilitas gloriabitur effecta, nonnumquam indignis et miserabilibus serviens?

Ps. Séneca, Proverbios
 

 

Deberes del granjero y la granjera

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat, sua servet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus inpune ne sinat esse.

Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat, consideret, quae dominus imperaverit fiant. Ne plus censeat sapere se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini.

Catón, De agri cultura V
 

 

Plegaria a la Tierra

Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,
quae cuncta generas et regeneras in dies,
quod sola praestas gentibus vitalia,
coeli ac maris diva arbitra rerumque omnium,
per quam silet natura et somnos concipit,
itemque lucem reparas et noctem fugas:
tu Ditis umbras tegis et immensum chaos
ventosque et imbres tempestatesque attines
et, cum libet, dimittis et misces freta
fugasque soles et procellas concitas,
itemque, cum vis, hilarem promittis diem.
Tu alimenta vitae tribuis perpetua fide,
et, cum recesserit anima, in tete refugimus:
ita, quicquid tribuis, in te cuncta recidunt.
Merito vocaris Magna tu Mater Deum,
pietate quia vicisti divom numina;
tuque illa vera es gentium et divom parens,
sine qua nil maturatur nec nasci potest;
tu es Magna tuque divom regina es, dea.
Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco,
facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;
referamque grates, diva, tibi merita fide.
Exaudi me, quaeso, et fave coeptis meis;
hoc quod peto a te, diva, mihi praesta volens.
Herbas, quascumque generat maiestas tua,
salutis causa tribuis cunctis gentibus:
hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.
Veniat medicina cum tuis virtutibus:
quidque ex his fecero, habeat eventum bonum,
cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,
sanos eos praestes. Denique nunc, diva, hoc mihi
maiestas praestes tua, quod te supplex rogo.

Anonimo, Plegaria a la Tierra
 

 

Sentencias

  1. Alienum est omne, quicquid optando evenit.

  2. Ab alio expectes, alteri quod feceris.

  3. Animus vereri qui scit, scit tuta ingredi.

  4. Auxilia humilia firma consensus facit.

  5. Amor animi arbitrio sumitur, non ponitur.

  6. Aut amat aut odit mulier, nil est tertium.

  7. Ad tristem partem strenua est suspicio.

  8. Ames parentem, si aequus est: si aliter, feras.

  9. Aspicere oportet, quidquid possis perdere.

  10. Amici vitia si feras, facias tua.

  11. Alienum aes homini ingenuo acerba est servitus.

  12. Absentem laedit, cum ebrio qui litigat.

  13. Amans iratus muta mentitur sibi.

  14. Avarus ipse miseriae causa est suae.

  15. Amans quid cupiat scit, quid sapiat non vidit.

  16. Amans quod suspicatur, vigilans somniat.

  17. Ad calamitatem quilibet rumor valet.

  18. Amor extorqueri non pote, elabi pote.

  19. Ab amante lacrimis redimas iracundiam.

  20. Aperte mala cum est mulier, tum demum est bona.

  21. Avarum facile capias, ubi non sis item.

  22. Amare et sapere vix deo conceditur.

  23. Avarus nisi cum moritur, nil recte facit.

  24. Astus cinaedum celat, aetas indicat.

  25. Avarus damno potius quam sapiens dolet.

  26. Avaro quid mali optes nisi Vivat diu?

  27. Animo dolenti nil oportet credere.

  28. Aliena nobis, nostra plus aliis placent.

  29. Amare iuveni fructus est, crimen seni.

  30. Anus cum ludit, morti delicias facit.

  31. Amoris vulnus idem, qui sanat, facit.

  32. Ad paenitendum properat cito qui iudicat.

  33. Aleator quanto in arte est melior, tanto est nequior.

  34. Amor otiosae causa sollicitudinis.

  35. Avidum esse oportet neminem, minime senem.

  36. Animo virum pudicae, non oculo eligunt.

  37. Amantium ira amoris integratio est.

  38. Amantis ius iurandum poenam non habet.

  39. Amans, sicut fax, agitando ardescit magis.

  40. Amor, ut lacrima, ab oculo oritur, in pectus cadit.

  41. Animo imperabit sapiens, stultus serviet.

  42. Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.

  43. Amori finem tempus, non animus facit.

  44. Bis est gratum quod opus est, ultro si offeras.

  45. Bonarum rerum consuetudo pessima est.

  46. Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.

  47. Bonum est fugienda aspicere in alieno malo.

  48. Beneficium accipere libertatem est vendere.

  49. Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala.

  50. Bis emori est alterius arbitrio mori.

  51. Beneficia plura recipit, qui scit reddere.

  52. Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.

  53. Bonus animus laesus gravius multo irascitur.

  54. Bona mors est homini, vitae quae extinguit mala.

  55. Beneficium dando accepit, qui digno dedit.

  56. Blanditia, non imperio, fit dulcis Venus.

  57. Bonus animus numquam erranti obsequium adcommodat.

  58. Beneficium qui dedisse se dicit, petit.

  59. Benivoli coniunctio animio maxima est cognatio.

  60. Beneficium saepe dare docere est reddere.

  61. Bonitatis verba imitari maior malitia est.

  62. Bona opinio bominum tutior pecunia est.

  63. Bonum quod est subprimitur, numquam extinguitur.

  64. Bis vincit qui se vincit in victoria.

  65. Benignus etiam causam dandi cogitat.

  66. Bis interimitur, qui suis armis perit.

  67. Bene dormit, qui non sentit quam male dormiat.

  68. Bonorum crimen officiosus est miser.

  69. Bona fama in tenebris proprium splendorem optinet.

  70. Bene cogitata si excidunt, non occidunt.

  71. Bene perdit nummos, iudici cum dat nocens.

  72. Bona quae veniunt, ni sustineantur, opprimunt.

  73. Bona semperimperante animo pecunia est.

  74. Bonum ad virum cito moritur iracundia.

  75. Brevissima ipsa est memoria iracundiae.

  76. Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.

  77. Bona comparat praesidia misericordia.

  78. Beneficium dignis ubi des, omnes obliges.

  79. Brevis ipsa vita, sed malis fit longior.

  80. Beneficia donari aut mali aut stulti putant.

  81. Bene perdas gaudium, ubi dolor pariter perit.

  82. Bene vixit is, qui potuit, cum voluit mori.

  83. (Bene audire alterum patrimonium est.)

  84. (Boni est viri, etiam in morte nullum fallere.)

  85. Consueta vitia ferimus, non reprendimus.

  86. Crudelis in re adversa est obiurgatio.

  87. Cavendi nulla est dimittenda occasio.

  88. Cui semper dederis, ubi neges, rapere imperes.

  89. Crudelem medicum intemperans aeger facit.

  90. Cuius mortem amici expectant, vitam cives oderunt.

  91. Cum inimico nemo in gratiam tuto redit.

  92. Citius venit periclum cum contemnitur.

  93. Casta ad virum matrona parendo imperat.

  94. Cito ignominia fit superbi gloria.

  95. Consilio melius vincas quam iracundia.

  96. Cuiuis dolori remedium est patientia.

  97. Cotidie damnatur, qui semper timet.

  98. Cum vitia prosunt, peccat qui recte facit.

  99. Contumeliam nec fortis pote nec ingenuus pati.

  100. Conscientia animi nullas invenit linguae preces.

 

P. Siro, Sentencias 1-100

Invocación a Venus

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:               
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.

Lucrecio, De rerum natura I 1-9
 

 

Hazañas de Teseo

Corynetem Neptuni filium armis occidit; Pityocamptem, qui iter gradientes cogebat, ut secum arborem pinum ad terram flecterent, quam qui cum eo prenderat, ille eam viribus missam faciebat; ita ad terram graviter elidebatur et periebat, hunc interfecit. Procrusten Neptuni filium. Ad hunc hospes cum venisset, si longior esset, minori lecto proposito reliquam corporis partem praecidebat; sin autem brevior statura erat, lecto longiori dato incudibus suppositis extendebat eum, usque dum lecti longitudinem aequaret. Hunc interfecit. Scironem, qui ad mare loco quodam praerupto sedebat et, qui iter gradiebatur, cogebat eum sibi pedes lavare et ita in mare praecipitabat, hunc Theseus pari leto in mare deiecit, ex quo Scironis petrae sunt dictae.
Cercyonem Vulcani filium armis occidit. Aprum, qui fuit Cremyone, interfecit. Taurum, qui fuit Marathone, quem Hercules a Creta ad Eurystheum adduxerat, occidit. Minotaurum oppido Gnosi occidit.

Higino
 

 

Comienzo de la primera acusación contra Verres

Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.

Cicerón, Verrinas I 1
 

 

A Lesbia

Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

Catu lo, Carmina V
 

 

Llanto por el pájaro de Lesbia

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

Catulo, Carmina III
 

 

El comienzo de la Eneida

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
quidve dolens, regina deum tot volvere casus

insignem pietate virum, tot adire labores
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Virgilio, Eneida I 1-11

Carmen saeculare

Phoebe, silvarumque potens Diana,
lucidum cÏli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro:
quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas , aliusque et idem
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.
Rite maturos aperire partus
lenis Ilithya tuere matres:
sive tu Lucina probas vocari,
diva, producas sobolem, patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis, prolisque novae feraci
Lege marita,
certus undenos decies per annos
orbis et cantus, referatque ludos
ter die claro, totiesque grata
nocte frequentes.
Vosque veraces cecinisse, Parcae,
quod semel dictum est, stabilisque rerum,
terminus servat, bona iam peractis
iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque, Tellus
spicea donet Cererem corona:
nutriant foetus et aqae salubres,
et Iovis aurae.
Condito, mitis placidusque, telo.
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,
Luna , puellas.
Roma si vestrum est opus, Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare lares et urbem,
sospite cursu,
cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas, patriae superstes,
liberum munivit iter, daturus
plura relictis;
Di, probos mores docili iuventae,
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque, prolemque,
et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis,
clarus Anchisae Venerisque sanguis
impetret, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.
Iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures;
iam Scythae responsa petunt, superbi
nuper, et Indi;
Iam Fides, et Pax, et Honor, Pudorque
priscus, et neglecta redire Virtus
audet; apparetque beata pleno
Copia cornu.
Augur, et fulgente decorus arcu
Phoebus, acceptusque novem Camoenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus;
si Palatinas videt aequus arces [aequos aras],
remque Romanam, Latiumque felix,
alterum in lustrum, meliusque semper
proroget aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum
curet, et votis puerorum amicas
applicet aures.
Haec Iovem sentire, deosque cunctos,
spem bonam certamque domum reporto,
doctus, et Phoebi chorus et Dianae
dicere laudes.

Horacio
 

 

Se marcha el invierno

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni

trahuntque siccas machinae carinas,

ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni

nec prata canis albicant pruinis.

Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna

iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum

Volcanus ardens uisit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

aut flore, terrae quem ferunt solutae;

nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

seu poscat agna sive malit haedo.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

regumque turris. O beate Sesti,

vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

Iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,

nec regna vini sortiere talis

nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus nunc omnis et mox virgines tepebunt.

Horacio, Odas I 4
 

 

Dichoso aquél

Beatus ille qui procul negotiis,

ut prisca gens mortalium,

paterna rura bubus exercet suis

solutus omni faenore

neque excitatur classico miles truci

neque horret iratum mare

forumque vitat et superba civium

potentiorum limina.

ergo aut adulta vitium propagine

altas maritat populos

aut in reducta valle mugientium

prospectat errantis greges

inutilisque falce ramos amputans

feliciores inserit

aut pressa puris mella condit amphoris

aut tondet infirmas ovis.

vel cum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,

ut gaudet insitiva decerpens pira

certantem et uvam purpurae,

qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium.

libet iacere modo sub antiqua ilice,

modo in tenaci gramine:

labuntur altis interim ripis aquae,

queruntur in Silvis aves

frondesque lymphis obstrepunt manantibus,

somnos quod invitet levis.

at cum tonantis annus hibernus Iovis

imbris nivisque conparat,

aut trudit acris hinc et hinc multa cane

apros in obstantis plagas

aut amite levi rara tendit retia

turdis edacibus dolos

pavidumque leporem et advenam laqueo gruem

iucunda captat praemia.

quis non malarum quas amor curas habet

haec inter obliviscitur?

quodsi pudica mulier in partem iuvet

domum atque dulcis liberos,

Sabina qualis aut perusta Solibus

pernicis uxor Apuli,

sacrum vetustis exstruat lignis focum

lassi Sub adventum viri

claudensque textis cratibus laetum pecus

distenta siccet ubera

et horna dulci vina promens dolio

dapes inemptas adparet:

non me Lucrina iuverint conchylia

magisve rhombus aut scari,

siquos Eois intonata fluctibus

hiems ad hoc vertat mare,

non Afra avis descendat in ventrem meum,

non attagen Ionicus

iucundior quam lecta de pinguissimis

oliva ramis arborum

aut herba lapathi prata amantis et gravi

malvae salubres corpori

vel agna festis caesa Terminalibus

vel haedus ereptus lupo.

has inter epulas ut iuvat pastas ovis

videre properantis domum,

videre fessos vomerem inversum boves

collo trahentis languido

positosque vernas, ditis examen domus,

circum renidentis Laris.

haec ubi locutus faenerator Alfius,

iam iam futurus rusticus,

omnem redegit idibus pecuniam,

quaerit kalendis ponere.

Horacio, Epodos II
 

 

Declaración de principios de Livio

Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. 

Datur haec venia antiquitati ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. 

Sed haec et his similia utcumque animaduersa aut existimata erunt haud in magno equidem ponam discrimine: ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus nec uitia nostra nec remedia pati possumus perventum est.

T. Livio, Prefacio
 

 

Un retrato hecho por Tito Livio: Papirio Cursor

Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt [et] seu virium ui seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique.

Equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil remissum dicatis, remitto" inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis". 

Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios ciuesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam vocem exanimi stante Praenestino, "agedum, lictor, excide radicem hanc" inquit "incommodam ambulantibus", perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.

T. Livio, IX 16, 12-18
 

 

Para otro las riquezas

Divitias alius fulvo sibi congerat auro

et teneat culti iugera multa soli,

quem labor adsiduus vicino terreat hoste,

Martia cui somnos classica pulsa fugent:

me mea paupertas vita traducat inerti,

dum meus adsiduo luceat igne focus.

ipse seram teneras maturo tempore vites

rusticus et facili grandia poma manu:

nec Spes destituat sed frugum semper acervos

praebeat et pleno pinguia musta lacu.

nam veneror, seu stipes habet desertus in agris

seu vetus in trivio florida serta lapis:

et quodcumque mihi pomum novus educat annus,

libatum agricolae ponitur ante deo.

flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona

spicea, quae templi pendeat ante fores;

pomosisque ruber custos ponatur in hortis

terreat ut saeva falce Priapus aves.

vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri

custodes, fertis munera vestra, Lares.

Tibulo, Elegías I 1
 

 

Los cautivadores ojos de Cintia

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,

contactum nullis ante cupidinibus.

tum mihi constantis deiecit lumina fastus

et caput impositis pressit Amor pedibus,

donec me docuit castas odisse puellas

improbus, et nullo vivere consilio.

et mihi iam toto furor hic non deficit anno,

cum tamen adversos cogor habere deos.

Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores

saevitiam durae contudit Iasidos.

nam modo Partheniis amens errabat in antris,

ibat et hirsutas ille videre feras;

ille etiam Hylaei percussus vulnere rami

saucius Arcadiis rupibus ingemuit.

ergo velocem potuit domuisse puellam:

tantum in amore preces et bene facta valent.

in me tardus Amor non ullas cogitat artis,

nec meminit notas, ut prius, ire vias.

at vos, deductae quibus est fallacia lunae

et labor in magicis sacra piare focis,

en agedum dominae mentem convertite nostrae,

et facite illa meo palleat ore magis!

tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis

posse Cytaeines ducere carminibus.

et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,

quaerite non sani pectoris auxilia.

fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,

sit modo libertas quae velit ira loqui.

ferte per extremas gentis et ferte per undas,

qua non ulla meum femina norit iter:

vos remanete, quibus facili deus annuit aure,

sitis et in tuto semper amore pares.

in me nostra Venus noctes exercet amaras,

et nullo vacuus tempore defit Amor.

hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur

cura, neque assueto mutet amore locum.

quod si quis monitis tardas adverterit auris,

heu referet quanto verba dolore mea!

Propercio, Elegías I
 

 

El rey Midas (según Higino)

Midas rex Mygdonius filius Matris deae a Timolo arbiter sumptus eo tempore, quo Apollo cum Marsya vel Pane fistula certavit. Quod cum Timolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit: "Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis." Quibus auditis effecit, ut asininas haberet aures. Eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit, qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem, ut, quicquid vellet, peteret a se. A quo Midas petiit, ut, quicquid tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat, aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero, ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset, facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.

Higino
 

 

El rey Midas (según Ovidio)

Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
omnia. gaudenti mensas posuere ministri
exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
sive dapes avido convellere dente parabat,
lammina fulva dapes admoto dente premebat;
miscuerat puris auctorem muneris undis:
fusile per rictus aurum fluitare videres.
Attonitus novitate mali divesque miserque
effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
urit, et inviso meritus torquetur ab auro
ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
restituit pactique fide data munera solvit
'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
perque iugum nitens labentibus obvius undis
carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'
rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
flumen et humano de corpore cessit in amnem;
nunc quoque iam veteris percepto semine venae
arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

Ovidio, Metamorfosis XI 118 ss.
 

 

¿Qué es filosofía?

Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non in verbis sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure; innumerabilia accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod ab hac petendum est. 

Dicet aliquis, 'quid mihi prodest philosophia, si fatum est? quid prodest, si deus rector est? quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta, sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit.' 

Quidquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est; sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit ut deum sequaris, feras casum. 

Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri si providentia in imperio est, aut si fatorum series illigatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter ne patiaris impetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat quod est impetus.

Séneca, Cartas morales a Lucilio II 16, 3-6
 

 

Epigramas de Marcial

Stella delicium mei columba,

Verona licet audiente dicam,

vicit, Maxime, passerem Catulli.

Tanto Stella meus tuo Catullo

quanto passere maior est columba.

 

Quod magni Thraseae consummatique Catonis

dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis,

pectore nec nudo strictos incurris in ensis,

quod fecisse uelim te, Deciane, facis.

 

Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam,

hunc uolo, laudari qui sine morte potest.

 

Bellus homo et magnus uis idem, Cotta, uideri:

sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

 

Petit Gemellus nuptias Maronillae

et cupit et instat et precatur et donat.

Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.

Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

 

Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare

bis decies solus, Sextiliane, bibis?

Iam defecisset portantis calda ministros,

si non potares, Sextiliane, merum.

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces

canaque sulphureis Albula fumat aquis,

rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis

signat uicina quartus ab urbe lapis.

 

Hic rudis aestiuas praestabat porticus umbras,

heu quam paene nouum porticus ausa nefas!

nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa

gestatus biiugis Regulus esset equis.

 

Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,

quae par tam magnae non erat inuidiae.

 

Nunc et damna iuuant; sunt ipsa pericula tanti:

stantia non poterant tecta probare deos.

Marcial, Epigramas I 7 ss.
 

 

El Foro de Roma

Choragus

Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.

halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.

ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;

(465)

quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo

credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,

commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,

ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,

vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.

(470)

qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;

qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,

ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.

ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,

symbolarum collatores apud forum piscarium.

(475)

in foro infimo boni homines atque dites ambulant,

in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;

confidentes garrulique et malevoli supera lacum,

qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam

et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.

(480)

sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.

pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.

in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,

[in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]

vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.

Plauto, Gorgojo V 467-482
 

 

Receta del «cerdo al laurel»

Porcellum laureatum: porcellum exossas, quasi oenogaratum ornas, praeduras. laurum viridem in medio franges satis, in furno assas, et mittes in mortarium piper, ligusticum, careum, apii semen, laseris radicem, bacas lauri. Fricabis, suffundes liquamen, et vino et passo temperabis. Adicies in caccabo cum olei modico, ut ferveat. Obligas. Porcellum lauro eximes et ius ab ossa tanges et inferes.

Apicio, De re coquinaria 388
 

 

Comienzo de la historia de Cupido y Psique

Erant in quadam civitate rex et regina. hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. 

 

Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formonsitatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adorationibus. 

 

Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui passim tributa venia in mediis conversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam virginali flore praeditam pullulasse.

Apuleyo, El asno de oro, IV 28
 

 

Las perlas de Cleopatra

Duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam.

Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, amgnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxtionem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.

Gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena. 

Plinio, Historia Natural IX 19-21
 

 

Recelos de Catón hacia la cultura griega

Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opikwn appellatione foedant. interdixi tibi de medicis.

Plinio, Historia Natural XVIII
 

 

El lobo y el cordero

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,

siti compulsi. Superior stabat lupus,

longeque inferior agnus. Tunc fauce improba

latro incitatus iurgii causam intulit;

'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi

aquam bibenti?' Laniger contra timens

'Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?

A te decurrit ad meos haustus liquor'.

Repulsus ille veritatis viribus

'Ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'.

Respondit agnus 'Equidem natus non eram'.

'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';

atque ita correptum lacerat iniusta nece.

Haec propter illos scripta est homines fabula

qui fictis causis innocentes opprimunt.

Fedro, Fabulas I 1
 

 

Un perro, una cabra, una oveja y un león 

Numquam est fidelis cum potente societas.

Testatur haec fabella propositum meum.

Vacca et capella et patiens ovis iniuriae

socii fuere cum leone in saltibus.

Hi cum cepissent cervum vasti corporis,

sic est locutus partibus factis leo:

'Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo;

secundam, quia sum consors, tribuetis mihi;

tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;

malo adficietur si quis quartam tetigerit'.

Fedro, Fábulas I 5
 

 

Un lobo y un perro

Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit; dein, salutati inuicem
ut restiterunt," Vnde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus."
"Ego uero sum paratus: nunc patior nives
imbresque in silvis asperam vitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Unde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen."
"Quia videor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit:
crepusculo solutus qua visum est vagor."
"Age, abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."

Fedro, Fábulas III 7
 

 

Los árboles que están bajo la protección de dioses

Olim quas vellent esse in tutela sua
diui legerunt arbores. Quercus Iovi,
at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerva admirans quare steriles sumerent
interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
"Honorem fructu ne videamur vendere."
"At mehercules narrabit quod quis voluerit,
oliva nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

Fedro, Fábulas III 17
 

 

La zorra y las uvas

Fame coacta vulpes alta in uinea
uvam adpetebat, summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura es; nolo acerbam sumere."
Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

Fedro, Fábulas IV 3
 

 

Los defectos humanos

Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam vitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re uidere nostra mala non possumus;
alii simul delinquunt, censores sumus.

Fedro, Fábulas IV 10
 

 

El parto de los montes

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
qui, magna cum minaris, extricas nihil.

Fedro, Fábulas IV 24
 

 

Recorrido por Roma

 

Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.

Exim se cuncti divinis rebus ad urbem

perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo

et comitem Aenean iuxta natumque tenebat

ingrediens varioque viam sermone levabat.

310

miratur facilisque oculos fert omnia circum

Aeneas capiturque locis et singula laetus

exquiritque auditque virum monimenta priorum.

Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:

'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant

315

gensque virum truncis et duro robore nata,

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,

sed rami atque asper victu venatus alebat.

Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,

320

arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.

Is genus indocile ac dispersum montibus altis

composuit legesque dedit Latiumque vocari

maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

325

saecula. Sic placida populos in pace regebat,

deterior donec paulatim ac decolor aetas

et belli rabies et amor successit habendi.

Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,

saepius et nomen posuit Saturnia tellus;

330

tum reges asperque immani corpore Thybris,

a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim

diximus, amisit verum vetus Albula nomen;

me pulsum patria pelagique extrema sequentem

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

335

his posuere locis matrisque egere tremenda

Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.

Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram

et Carmentalem Romani nomine portam

quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,

340

vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum

rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.

345

Nec non et sacri monstrat nemus Argileti

testaturque locum et letum docet hospitis Argi.

Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,

aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.

Iam tum religio pavidos terrebat agrestis

350

dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.

Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem

(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum

credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem

aegida concuteret dextra nimbosque cieret.

355

Haec duo praeterea disiectis oppida muris,

reliquias veterumque vides monimenta virorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'

Talibus inter se dictis ad tecta subibant

360

pauperis Evandri passimque armenta videbant

Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

Ut ventum ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina victor

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

365

finge deo rebusque veni non asper egenis.'

dixit et angusti subter fastigia tecti

ingentem Aenean duxit stratisque locavit

effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

Virgilio, Eneida VIII 306-369

Fragmento de una ley municipal

Qui comitia habere debebit, is primum IIviros qui iure dicundo praesint ex eo genere ingenuorum hominum, de quo hac lege cautum conprehensumque est, deinde proximo quoque tempore aediles, item quaestores ex eo genere ingenuorum hominum, de quo hac lege cautum conprehensumque est, creandos curato; dum ne cuiius comitis rationem habeat, qui IIviratum petet, qui minor annorum XXV erit, quive intra quinquennium in eo honore fuerint item qui aedilitatem questuramve petet, qui minor quam annorum XXV erit, quive in earum qua causa erit, propter quam, si civis Romanus esset, in numero decurionum conscriptorumve eum esse non liceret.

Lex municipii Malacitani 52

 

 

Una ley de Vespasiano

utique quibus legibus plebive scitis scriptum fuit, ne divus Augustus, Tiberiusve Iulius Caesar Augustus, Tiberiusque Claudius Caesar Augustus Germanicus tenerentur, iis legibus plebisque scitis imperator Caesar Vespasianus solutus sit; quaeque ex quaque lege rogatione divum Augustum, Tiberiumve Iulium Caesarem Augustum, Tiberiumve Claudium Caesarem Augustum Germanicum facere oportuit, ea omnia imperatori Caesari Vespasiano Augusto facere liceat.

Lex de imperio Vespasiani

 

 

Las legiones romanas

Legio autem propriis cohortibus plena cum grauem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos, item leuem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios, cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium multitudinem superare consueuit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper cum legionibus dimicans tantum hostium uicit, quantum uel ipsa uoluit uel rerum natura permisit.

Vegecio, Epítome de rei militaris II 2

Recompensas militares

Militares coronae multae, variae sunt.Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: "triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem"; est ea quoque corona, quae "ovalis" dicitur, est item postrema "oleaginea", qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant. "Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Id vulgo dicitur "aurum coronarium". Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae. "Obsidionalis" est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberavit. Ea corona graminea est, observarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset. "Civica" corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est (...). "Muralis" est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. "Castrensis" est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. "Navalis" est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est. Et "muralis" autem et "castrensis" et "navalis" fieri ex auro solent. "Ovalis" corona murtea est; ea utebantur imperatores, qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut deditione repente facta inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.

A. Gelio, Noctes Atticae V 6

Anibal doblega la tozudez de un elefante

Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum.

Frontino, Estrategemata , I 7
 

 

Los seres (¿chinos?) y la seda

Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent adventicium.

A. Marcelino, Historias XXIII 67-68
 

 

La Creación

1:1 in principio creavit Deus caelum et terram 1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 1:13 factumque est vespere et mane dies tertius 1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 1:19 et factum est vespere et mane dies quartus 1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 1:23 et factum est vespere et mane dies quintus 1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus 2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem (...) 2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.

Jerónimo, Biblia Vulgata, Génesis 1, 1-2, 25
 

 

Los cristianos hostiles a la restauración del paganismo

Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamenti aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est. Quo tam atroci casu repente consumpto ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.

A. Marcelimo, Historias XXII 13, 1-2
 

 

Epitafio de Alcuino de York

Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator.
et mea scrutare pectore dicta tuo,
ut tua deque meis agnoscas fata figuris:
vertitur o species, ut mea, sique tua.
quod nunc es fueram, famosus in orbe, viator,
et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
delicias mundi casso sectabar amore,
nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
quapropter potius animam curare memento,
quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro
quod mox esuriens pulvere vermis edet?
ut flores pereunt vento veniente minaci,
sic tua namque, caro, gloria tota perit.
tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis huius
et dic: 'da veniam, Christe, tuo famulo.'
obsecro, nulla manus violet pia iura sepulcri,
personet angelica donec ab arce tuba:
'qui iaces in tumulo, terrae de pulvere surge,
magnus adest iudex milibus innumeris.'
Alchuine nomen erat sophiam mihi semper amanti,
pro quo funde preces mente, legens titulum.

 

Hic requiescit beatae memoriae domnus Alchuinus abba, qui obiit in pace XIV. Kal. Iunias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo et dicite, 'Requiem aeternam donet ei dominus.' Amen.

Alcuino
 

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO