|
|
[1] Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. [2] Nam uti genus hominum compositum ex corpore et
anima est, ita res cuncta studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi
naturam secuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis
corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia
facinora sicuti anima immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae
bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta
senescunt: animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque
habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est,
qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum
ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est,
incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae
variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. [3] Verum ex iis magistratus et imperia, postremo
omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupienda videntur,
quoniam neque virtuti honor datur neque illi, quibus per fraudem iis fuit
uti, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut
parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est,
cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia
portendant. Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium
quaerere extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa
libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. [4] Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio
exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. Cuius de
virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam
quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore
qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili
labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxima industria videtur
salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputauerint, et
quibus ego temporibus magistratus adeptus sum [et] quales viri idem
assequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint,
profecto existimabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei
mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei
publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maximum, P. Scipionem,
praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum
maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem
accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in
sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in
pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam
adaequauerit. At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et
sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat?
Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem
antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia
et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia
huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur,
ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque
processi, dum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo. [5] Bellum scripturus sum,
quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia
magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae
nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta
permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque
vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, pauca
supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in
aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post
magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime attriuerat, Masinissa rex
Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano
cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora
fecerat. Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in
Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque
urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae
bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa
filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo
absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium
Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat,
privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit. [6]
Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime
ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti
mos gentis illius est, equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare
et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque
tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis
ferire: plurimum facere, [et] minimum ipse de se loqui. Quibus rebus
Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno
suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate
et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo
negotio permotus multa cum animo suo voluebat. Terrebat eum natura
mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea
opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe
praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex
quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum
oriretur, anxius erat. [7] His difficultatibus
circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem
tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens
gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam
temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque
peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium
saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam
mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut
erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis
imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura,
praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam
claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis
maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis est, et
proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia
timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet. Igitur
imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere,
magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque
inceptum ullum frustra erat. Hoc accedebat munificentia animi
atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari
amicitia coniunxerat. [8] Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures
novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant,
factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui
Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex
occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maximam
virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio
dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum
magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto
monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret
neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum
esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et
regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia
praecipitem casurum. [9] Sic locutus cum litteris
eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat:
"Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem
tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem
senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra
amicitia gratulor. Habes virum dignum te atque auo suo Masinissa. Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris
imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit
animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum
adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse
paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse
intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale
filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: [10]
"Paruum ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum
regnum accepi, existimans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob
beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et
egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum
gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos
fecisti. In Hispania nomen familiae renovatum est. Postremo,
quod difficillimum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc,
quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem
moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo
fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine
coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos
neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur.
Quis autem amicior quam frater fratri? Aut quem alienum fidum invenies, si
tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis,
sin mali, inbecillum. Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae
dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior
es, ne aliter quid eveniat, prouidere decet. Nam in omni certamine qui
opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere
videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, obseruate talem hunc
virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse
videar quam genuisse." [11] Ad ea Iugurtha, tametsi
regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat,
tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur.
Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum
convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal,
qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem
Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem
assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha
foret. Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem
alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias
res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per
ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum
illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat,
descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea
modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi
tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum
perficere. [12] Primo conventu, quem ab regulis factum supra
memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi
singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius
ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris
alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo
utebatur, qui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper
fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti
tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret-- nam
verae ad Hiempsalem referebantur--ceterum, ubi res postularet, se ipsum
cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus
erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere,
diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere,
scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia
miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris
ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput
eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt. [13] Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam
brevi diuulgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant,
metus invadit. In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem
secuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maximas
potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit,
omni Numidiae imperate parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui
senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus
multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen
venit, victus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romam contendit.
Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in
otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque aduersus
iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere.
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis
praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos
aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur. Sed
ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum
ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta
commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem
nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum pars spe, alii praemio inducti
singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur.
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus: [14] "Patres conscripti, Micipsa pater meus
moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem
existimarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul
eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi
cognatorum, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia
exercitum divitias munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta
parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet
sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab
stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus
expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus
eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a
vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano,
quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.
Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit,
Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod
mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut
bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus
societatem vestram appetiuerunt; familia nostra cum populo Romano bello
Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam
fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati
me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum
nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex
genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas
opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque
pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus eiectus
sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et auos meus
una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. Vestra beneficia mihi
erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me
miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem
cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae
extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in
sanguine ferro fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure
omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in
armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem
agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos
iussissetis. Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere
atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo
interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me
isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in
imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum
miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem. Ego sic
existimabam, patres conscripti, uti praedicantem audiueram patrem meum,
qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere,
ceterum ex omnibus maxime tutos esse. Quod in familia nostra fuit,
praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti
simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres
reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis
fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi.
Quid agam? Aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia
extincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit. Fratri, quem
minime decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. Affinis amicos
propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha
pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est
anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam
exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt,
incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos
implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et
iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exul patria domo, solus atque
omnium honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem? Nationesne an
reges, qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? An
quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta
plurima sint? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis
hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne
quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova
acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic
imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis
volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt: quo
facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos
privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat. Quos ego audio
maxima ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita
causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno
manere. Quod utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus
sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos
immortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis
ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in
parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas
reddat. Iam iam, frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et
unde minime decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum
puto casum tuum. Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has
quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in
tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum
praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an
regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu viuere contemptus
viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque viuere libet
neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos
atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi
misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum
est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere." [15] Postquam rex finem loquendi fecit, legati
Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem
ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum
inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere
nequiuisset. Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numantiae
cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique
curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum,
praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere,
Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis
pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At
contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum
Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex
omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus
potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is
postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in
tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta
libidine continuit. [16] Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero
pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum,
quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius
legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens,
quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam
nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in amicis
habuerat, tamen accuratissime recepit, dando et pollicendo multa perfecit,
uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.
Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capit, paucis carior fides
quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit,
agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam alteram specie quam
usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal
possedit. [17] Res postulare videtur Africae situm paucis
exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit,
attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem, item
solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum
narrauerim. Cetera quam paucissimis absoluam. In divisione orbis terrae
plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et
Europam esse, sed Africam in Europa. Ea finis habet ab occidente fretum
nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum
Catabathmon incolae appellant. mare saevum, importuosum; ager frugum
fertilis, bonus pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria aquarum.
genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; ac plerosque
senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud
saepe quemquam superat; ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui
mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo
inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet,
diuersum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis
dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius
terrae putant, quam paucissimis dicam. Ceterum fides eius rei penes
auctores erit. [18] Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi
incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus.
Ii neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: uagi
palantes quas nox coegerat sedes habebant. Sed postquam in Hispania
Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex
variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium
petentibus brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii nauibus
in Africam transuecti proximos nostro mari locos occupauere, sed Persae
intra Oceanum magis, iique alueos nauium inversos pro tuguriis habuere,
quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia
erat: mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. Ii paulatim per
conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia,
deinde alia loca petiuerant, semet ipsi Numidas appellauere. Ceterum adhuc
aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis
lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt. Medis autem et Armeniis
accessere Libyes--nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole
magis, haud procul ab ardoribus--, iique mature oppida habuere; nam freto
divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim
Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res
Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a
parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia
appellatur. Deinde utrique alteris freti finitimos armis aut metu sub
imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad
nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicose.
Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi
omnes in gentem nomenque imperantium concessere. [19] Postea Phoenices, alii multitudinis domi
minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum
rerum auidis, Hipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima
condidere; eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio,
aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum
dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui
locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia
Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde Philaenon
arae, quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere Carthaginienses,
post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent,
proximi Hispania[m] Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus partim
in tuguriis, alios incultius uagos agitare, post eos Aethiopas esse, dein
loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis
oppida et finis Carthaginiensium, quos novissime habuerant, populus
Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae
usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus
imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis
neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et eius incolis ad
necessitudinem rei satis dictum. [20] Postquam diviso regno legati Africa decessere et
Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum
esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia
esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante
muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer,
bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio,
opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. Igitur ex improuiso
finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia
praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu
accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans
Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem
belli causam fore. At ille, quod neque se parem armis existimabat et
amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, lagatos ad
Iugurtham de iniuriis questum misit. Qui tametsi contumeliosa dicta
rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia
temptatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae
minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. Itaque non
uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere
coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. Ceterum, qua pergebat,
urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere. [21] Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum
aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et
Iugurthae obvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum
utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non
inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine
milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim,
alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus
Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas
insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque
patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis
turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxime
festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab
Adherbale Romam missos audiuerat. Sed postquam senatus de bello eorum
accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant,
senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis
discedere, de controuersiis suis iure potius quam bello disceptare: ita
seque illisque dignum esse. [22] Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis
quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae
audiebatur; sed is rumor clemens erat. Quorum Iugurtha accepta oratione
respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse.
Ab adulescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur; virtute,
non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa,
non penuria liberorum in regnum adoptatum esse. Ceterum, quo plura bene
atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare. Adherbalem
dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam
isse. Populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure
gentium sese prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi
missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit. [23] Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est
neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque
fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea
dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium
praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem
arrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnis
suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam,
penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam
profugerant, duos maxime impigros delegit; eos multa pollicendo ac
miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad
proximum mare, dein Romam pergerent. [24] Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae
Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit: "Non mea
culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae
subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos
immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque
quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor;
neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur;
ferro an fame acrius urgear, incertus sum. Plura de Iugurtha scribere
dehortatur me fortuna mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris
esse; nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul
amicitiam vestram et regnum meum sperare. utrum grauius existimet, nemini
occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio
regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil ad vos. Verum
nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis
posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea
declarant. Quid est relicuum nisi vis vestra, quo moveri possit? nam ego
quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus
sum, uana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed
quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem
neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis
deprecor. regno Numidiae, quod vestrum est, uti libet, consulite; me
manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si
ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae." [25] His litteris recitatis fuere qui exercitum in
Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subueniendum; de
Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab
isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia
deuictum. legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus
usi. In quis fuit M. Scaurus, de quo supra memorauimus, consularis et tum
senatus princeps. Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis
obsecrati, triduo nauem ascendere. Dein brevi Vticam appulsi litteras ad
Iugurtham mittunt: quam ocissime ad prouinciam accedat, seque ad eum ab
senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae
pollere audiuerat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu atque
libidine diuersus agitabatur: timebat iram senatus, ni paruisset legatis;
porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. vicit tamen in
auido ingenio prauum consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam
irrumpere nititur, maxime sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis
sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod
intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis
potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet,
cum paucis equitibus in prouinciam venit. Ac tametsi senati verbis graues
minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen
oratione consumpta legati frustra discessere. [26] Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum
virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem
populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et
oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris
senatui curae fore. At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur,
tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti
censuerant Italici, deditionem facit. Iugurtha in primis Adherbalem
excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores
promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit. [27] Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu
agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia,
interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant. Ac ni C.
Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae
nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos
Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis
consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis
erat. Sed ubi senatus dilicti conscientia populum timet, lege Sempronia
prouinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules
declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia,
Scipioni Italia obuenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur,
scribitur; stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur. [28] At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe
cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris
ad senatum legatos mittit iisque uti illis, quos Hiempsale interfecto
miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui postquam
Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos
Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum
venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent. Consul Numidis
ex senatus decreto nuntiari iubet. Ita infectis rebus illi domum
discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis
factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In
quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memorauimus. Nam in
consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas
omnis auaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis
prouidens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et invidias.
Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in
Africam transuectae. Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter
Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando
cepit. [29] Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare
bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger
auaritia facile conuersus est. Ceterum socius et administer omnium
consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex
factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine
pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est. Sed Iugurtha primo
tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae
pretio aut gratia effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum
accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de
omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a
consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. Cuius rei species
erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperauerat, quoniam
deditionis mora indutiae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in
castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui
atque uti in deditionem acciperetur, relicua cum Bestia et Scauro secreta
transigit. Dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in
deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti
triginta, pecus atque equi multi cum paruo argenti pondere quaestori
traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In
Numidia et exercitu nostro pax agitabatur. [30] Postquam res in Africa gestas quoque modo actae
forent fama diuulgauit, Romae per omnis locos et conventus de facto
consulis agitari. Apud plebem grauis invidia, patres solliciti erant:
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum
constabat. Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae
ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cuius de libertate
ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et
moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem
publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia
facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum
incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara
pollensque fuit, decere existimaui unam ex tam multis orationem eius
perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae
huiusce modi verbis disseruit: [31] "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni
studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vestra patientia, ius
nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam
illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis
superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores,
ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc
quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus
decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire
factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem, quae mihi a
parente meo tradita est, experiar. Verum id frustra an ob rem faciam, in
vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe maiores
vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis. Nihil vi, nihil secession
opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti.
Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae
sunt; post C. Gracchi et C. Fului caedem item vestri ordinis multi
mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum libido
eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere;
quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et
populos liberos paucis nobilibus uectigal pendere, penes eosdem et summam
gloriam et maximas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune
suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina
et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea fecere pudet aut
paenitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus,
pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae
habeant. Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos,
Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt
ii, qui rem publicam occupauere? Homines sceleratissimi, cruentis manibus,
immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus
pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum
occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in
vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque pessime fecit, tam
maxime tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vestram transtulere,
quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed
haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos
libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt,
profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra
penes optimos, non audacissimos forent. maiores vestri parandi iuris et
maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Auentinum
occupauere; vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope
nitemini? Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam
omnino non parauisse. Dicet aliquis "quid igitur censes?"
Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi,
quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum
quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. Qui si dediticius est, profecto
iussis vestris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis,
qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas,
ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora
pervenerint; nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet
et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura
iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos
erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus,
imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. Nam
servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego tametsi viro
flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus
sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni
misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum
importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciendi
licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum
intellegetis aut seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam
fidei quidem aut concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos
liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris
ueluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diuersis
mentibus pax aut amicitia esse? quare moneo hortorque vos, ne tantum
scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est neque per vim
sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam
pro nihilo habentur; hosti acerrimo prodita senatus auctoritas, proditum
imperium vestrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi
quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit relicuum, nisi ut
illis qui ea fecere oboedientes vivamus? Nam impune quae libet facere, id
est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros
perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.
Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse:
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si
iniuriae non sint, haut saepe auxili egeas." [32] Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione
dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad
Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo
facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae
arcessebat, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia
relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima
et flagitiosissima facinora fecere. Fuere qui auro corrupti elephantos
Iugurthae traderent, alii perfugas vendebant, pars ex pacatis praedas
agebant: tanta vis auaritiae [in] animos eorum ueluti tabes invaserat. At
Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate
ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus
suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam
misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam
interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea
tempestate fama de Cassio erat. [33] Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam
maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis
animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea
gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede
parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret. At C.
Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in
vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more
maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens
sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam
per sese inviolatam fore. Post ubi silentium coepit, producto Iugurtha
verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem
fratresque ostendit. Quibus iuuantibus quibusque ministris ea egerit,
quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo
habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem
illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes
corrupturum. [34] Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et
Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia
corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in
contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, uultu, saepe
impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia.
Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit; Iugurthae Bestiaeque et
ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt. [35] Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine
Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum
Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus
ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q.
Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae
sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab
senatu petat. Auidus consul belli gerendi movere quam senescere omnia
malebat. Ipsi prouincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam
Massiua agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod
eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari,
proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat,
insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte, sin id parum procedat,
quouis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur
et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo
loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat, insidias
tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo
inconsultius Massiuam aggreditur. Illum obtruncat, sed ipse deprehensus
multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur. Fit
reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui
Romam fide publica venerat. At Iugurtha manufestus tanti sceleris non
prius omisit contra verum niti, quam animaduertit supra gratiam atque
pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex
amicis quinquaginta uades dederat, regno magis quam uadibus consulens clam
in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne relicuos popularis metus
invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse
paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. Sed
postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo
dixisse: "Urbem venalem et mature perituram, si emptorem
invenerit." [36] Interim Albinus renovato bello commeatum,
stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam
portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud
longe aberat, armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret. At
contra Iugurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas facere;
polliceri deditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti et paulo
post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo pacis mora
consulem ludifficare. Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis
existimarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia
magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies
adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam
decessit. [37] Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis
atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis
resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio
totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro
praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiendi belli aut
terrore exercitus ab rege pecuniae capiendae milites mense Ianuario ex
hibernis in expeditionem euocat, magnisque itineribus hieme aspera
pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et
saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri
poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities
limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo
regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi
vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
[38] At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia
legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse
quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique
Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese
ueluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. Interea per
homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque
turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti
desererent. Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de
improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. milites Romani,
perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos
confirmare, trepidare omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque
nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fugere an manere tutius
foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos
diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis
militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per
munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi
dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abiectis
armis, proximum collem occupauerunt. Nox atque praeda castrorum hostis,
quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Iugurtha postero die
cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et
ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus
faceret, incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem
Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen,
quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit. [39] Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque
maeror civitatem invasere: pars dolere pro gloria imperi, pars insolita
rerum bellicarum timere libertati; Aulo omnes infesti, ac maxime qui bello
saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem
quaesiuerat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde
periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui
supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere,
denique omnibus modis festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit suo
atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a
tribunis plebis, ne quas parauerat copias secum portaret, paucis diebus in
Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia
deductus in prouincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi
Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus,
quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex
copia rerum statuit sibi nihil agitandum. [40] Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus
plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum
consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus
aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas
tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula
metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia
placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis
Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile
memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis
odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae: tanta
libido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem
legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum
fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres
quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Sed
quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et libidine plebis: uti
saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia
ceperat. [41] Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium
malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia
earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam
populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam
tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat:
metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido
mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque
superbia incessere. Ita quod in aduersis rebus optauerant otium, postquam
adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas
dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere
trahere rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae
media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat,
plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum
arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium prouinciae
magistratus gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia
urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea
parentes aut parui liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat,
sedibus pellebantur. Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque
invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere,
quoad semet ipsa praecipitauit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt,
qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et
dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit. [42] Nam postquam Ti. Et C. Gracchus, quorum maiores
Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem
in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia
atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites
Romanos, quos spes societatis a plebe dimouerat, Gracchorum actionibus
obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem
Gaium, tribunum alterum, alterum triumuirum coloniis deducendis, cum M.
Fuluio Flacco ferro necauerat. Et sane Gracchis cupidine victoriae haud
satis moderatus animus fuit. Sed bono vinci satius est quam malo more
iniuriam vincere. Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos
mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam
potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitatis pessum dedit, dum
alteri alteros vincere quouis modo et victos acerbius ulcisci volunt. Sed
de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro
magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret. Quam ob
rem ad inceptum redeo. [43] Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam
Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant,
Metelloque Numidia evenerat, acri viro et, quamquam aduerso populi
partium, fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum
ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus
erat, animum intendit. Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere,
praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta
militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello
vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda
senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia
mittendo, postremo omnis civitas summo studio annitebatur. Itaque ex
sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur,
magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias
invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia
nostrae opes contusae hostiumque auctae erant. [44] Sed ubi in Africam venit, exercitus [ei] traditus
a Sp. Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris
patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda
hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori nouo plus ex
malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae
accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestiuorum tempus
comitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animos intentos
putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites
laborare coegisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade
perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis
aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat,
nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque
muniebatur, neque more militari vigiliae deducebantur; uti cuique libebat,
ab signis aberat; lixae permixti cum militibus diu noctuque uagabantur, et
palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas
certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino aduecticio et aliis
talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari;
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea
in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius. [45] Sed in ea difficultate Metellum nec minus quam in
rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta
temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum
adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut quem alium
cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus
aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
ceteris arte modum statuisse. Praeterea transuersis itineribus cottidie
castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire,
vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire; item in agmine
in primis modo, modo [in] postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam
ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et
arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum
brevi confirmauit. [46] Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex
nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus,
diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi
liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello
iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio
mobili, novarum rerum auidum esse. Itaque legatos alium ab alio diuersos
aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa
pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxime viuum, sin id parum procedat,
necatum sibi traderent. Ceterum palam quae ex voluntate forent regi
nuntiari iubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu
in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum,
pecora cultoresque in agris erant. Ex oppidis et mapalibus praefecti regis
obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia
quae imperarentur facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si
hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa
deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse
cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu
apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in
utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis
cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque
accederent, equitatus hostium propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus
tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem
an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur. [47] Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus
pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni
maxime celebratum, ubi et incolere et mercari consueuerant Italici generis
multi mortales. Huc consul, simul temptandi gratia, [et] si paterentur, et
ob opportunitates loci, praesidium imposuit. Praeterea imperauit frumentum
et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat,
frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis
rebus munimento fore. Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos
supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia
Metello dedere. Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum
dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et
inter eas moras promissa legatorum expectare. [48] Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit
ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax
nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager
hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine
statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae
adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum
parat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit. Erat in ea
parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a
meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari,
vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur,
in immensum pertingens, uestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus
arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. media autem planities
deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis
pecore atque cultoribus frequentabantur. [49] Igitur in eo colle, quem transuerso itinere
porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. Elephantis et
parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret.
Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat.
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti
memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum
auaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum
miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint
omnia suis prouisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne
pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent.
Proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem
aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum
initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut
honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare,
postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio
modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum
exercitu conspicatur. Primo dubius, quidnam insolita facies
ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane
occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura
loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis
insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus in dextro
latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit,
inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in
cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti
instruxerat, transuersis principiis in planum deducit. [50] Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi
animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti
conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte
equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans
hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et,
quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim
procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus
esse, qui in agmine principes facti erant. At Iugurtha, ubi extremum agmen
Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium
peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus
aduersariis receptui ac post munimento foret. Dein repente signo dato
hostis invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra
temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines
conturbare. Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant,
ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra
feriendi aut conserendi manum copia erat. Ante iam docti ab Iugurtha
equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum
sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diuersi. Ita numero priores,
si ab persequendo hostis deterrere nequiuerant, disiectos ab tergo aut
lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat,
ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros
asperitas et insolentia loci retinebat. [51] Ceterum facies totius negoti varia, incerta,
foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi; neque
signa neque ordines obseruare; ubi quemque periculum ceperat, ibi
resistere ac propulsare; arma tela, equi viri, hostes atque ciues
permixti; nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. Itaque
multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique
omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus
instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis
legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat. Eorum magna pars
superioribus locis fessa consederat. Simul orare et hortari milites, ne
deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra
esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita.
Sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari; renovare
proelium et ipse cum delectis temptare omnia; subvenire suis, hostibus
dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere. [52] Eo modo inter se duo imperatores, summi viri,
certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus
militum erat, locus aduersus; Iugurthae alia omnia praeter milites
opportuna. Denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque
ab hoste copiam pugnandi fieri--et iam die uesper erat--, aduerso colle,
sicuti praeceptum fuerat, euadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique;
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum
ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim
suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus
erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque
remittit, quid ubique hostis ageret, explorare. Postquam Rutilium
consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio
clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio
foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium
itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit. [53] Romani ex improuiso pulueris vim magnam
animaduertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo
rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti
acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re
properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt.
Deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae
tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos
impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam
faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat,
auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, relicui omnes numero
quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum
et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione
morabatur, instructi intentique obviam procedunt; nam dolus Numidarum
nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam
haud procul inter se erant, strepitu uelut hostes adventare, alteri apud
alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene imprudentia admissum
facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem explorauissent.
Igitur pro metu repente gaudium mutatur: milites alius alium laeti
appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum
fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari
licet, aduersae res etiam bonos detrectant. [54] Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, relicuos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerendum. Itaque |