|
|
[1]
Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto
certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota
provincia habere instituit. Eae res in Galliam
Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus
Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in
tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui
iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque
audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis
locis queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere
demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus
pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli initium faciant et sui
capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. In primis rationem esse
habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut
Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones
audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine
praesidio ad legiones pervenire possit. Postremo in acie praestare
interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus
acce perint recuperare. [2] His rebus agitatis profitentur
Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare principesque
ex omnibus bellum facturos pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus
cavere inter se non possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide
sanciatur, petunt, collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima
caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum
collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore
eius rei constituto ab concilio disceditur. [3]
Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis
hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi
causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem
Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt
bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama
perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per
agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis
tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam
confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est
milium passuum circiter centum LX. [4] Simili ratione ibi Vercingetorix,
Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater
principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum
appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile
incendit. Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab
Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam
fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia; non destitit
tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta
manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; hortatur ut
communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis
adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut
in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos,
Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum
attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata
potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum
ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque
ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet. Summae
diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici
dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis
necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis
domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae
perterreant alios. [5] His suppliciis celeriter coacto
exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum
in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges
ad Aeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo
facilius hostium copias sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos
Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio
Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges
ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum
revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos
revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen
transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id eane
de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod
nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur. [6] His rebus in Italiam Caesari
nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in
statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est. Eo
cum venisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum
pervenire posset. Nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in
itinere proelio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum
contenderet, ne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem
recte committi videbat. [7] Interim Lucterius Cadurcus in
Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobriges
et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in provinciam
Narbonem versus eruptionem facere contendit. Qua re nuntiata Caesar
omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
Eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus,
Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus
erant finitima, constituit; partem copiarum ex provincia supplementumque,
quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt,
convenire iubet. [8] His rebus comparatis, represso
iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat,
in Helvios proficiscitur. Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis
discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat, tamen
discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo
militum sudore ad fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis
inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne
singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant,
equitibus imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam maximum
hostibus terrorem inferant. Celeriter haec fama ac nuntiis ad
Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt
atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiautur,
praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus
per motus castra ex Biturigibus movet in Arveruos versus. [9] At Caesar biduum in his locis
moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per
causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum
adulescentem his copiis praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites
quam latissime pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab
castris absit. His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis
potest itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem
multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere
intermisso per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones
hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili,
celeritate praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit
priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari
posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit
atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico
proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare
instituit. [10] Magnam haec res Caesari
difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis
uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta
Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum
esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris
subvectionibus laboraret. Praestare visum est tamen omnis difficultates
perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.
Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui
de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium
impetum magno animo sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque
impedimentis totius exer citus relictis ad Boios proficiscitur. [11] Altero die cum ad oppidum
Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo
expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo
circumvallavit; tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma
conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet. Ea qui
conficeret, a. Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter
faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui tum primum allato nuntio de
oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent,
praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in
posterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus
imperat et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat,
veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare
iubet. Cenabenses
paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire
coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas
esse iusserat portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis
ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque
itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum
Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit. [12] Vercingetorix, ubi de Caesaris
adventu cognovit, oppuguatione destitit atque obviam Caesari
proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare
instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi
ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res
conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci,
obsides dari iubet. Parte iam obsidum tradita, cum reliqua
administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma
iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen
Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque
in spem auxili venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere,
murum complere coeperunt. Centuriones in oppido, cum ex significatione
Gallorum novi aliquid ab eis iniri consili intellexissent, gladiis
destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt. [13] Caesar ex castris equitatum
educi iubet, proelium equestre committit: laborantibus iam suis Germanos
equites circiter CCCC summittit, quos ab initio habere secum instituerat.
Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis
amissis se ad agmen receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani
perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant,
ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis,
Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus
Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido
recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat. [14] Vercingetorix tot continuis
incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium
convocat. Docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum
sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani
prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni
tempore subleventur. Pabulum
secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos
omnes cotidie ab equitibus deligi posse. Praeterea salutis causa rei
familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc
spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam non
laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque
interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis
bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non
munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad
detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam
commeatus praedamque tollendam. Haec
si gravia aut acerba videautur, multo illa gravius aestimare, liberos,
coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse
accidere victis. [15]
Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum
iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus
incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen
hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter
amissa reciperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi
concilio, incendi placeret an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes
Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et
ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur: facile se loci
natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude
circumdata unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia
dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et
misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur. [16]
Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris
deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI.
Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum
agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. Omnes nostras
pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius
necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi,
quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis
temporibus diversisque itineribus iretur. [17]
Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine
et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem
apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare
loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non
destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant,
alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma,
celeriter quod habuerunt consumpserunt. Summa difficultate rei
frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum,
incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites
caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem
sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et
superioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas
legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum
oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se
complures anuos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent,
nusquam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturos loco, si
inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnes perferre acerbitates,
quam non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent,
parentarent. Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant,
ut per eos ad Caesarem deferrentur. [18]
Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit
Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque
ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent,
insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos
arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad
hostium castra mane pervenit. Illi celeriter per exploratores adventu
Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt,
copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt. Qua re nuntiata
Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expediri iussit. [19]
Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus
palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.
Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant
generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis
obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere
conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem
loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui
iniqui tatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare
cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod conspectum suum hostes
perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli ecentes
edocet, quanto detrimento et quot virorum tortium morte necesse sit
constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut nullum pro sua
laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi
eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic
milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad
oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit. [20] Vercingetorix, cum ad suos
redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset,
quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias
reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate
venissent: non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse;
regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere
beneficio--tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset,
factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos
accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione
defenderet: equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse
et illic fuisse utilem, quo sint profecti. Summam imperi se consulto nulli
discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum
impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod
diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerint, fortunae,
si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem
eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui
dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare
per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam
esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si
sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur.
"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari,
audite Romanos milites." Producit servos, quos in pabulatione paucis
ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante
edocti quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt;
fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut
pecoris in agris reperire possent: simili omnem exercitum inopia premi,
nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque
statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent,
triduo exercitum deducere. "Haec,"
inquit, "a me," Vercingetorix, "beneficia habetis, quem
proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum
victorem fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne
qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est." [21] Conclamat omnis multitudo et suo
more armis concrepat, quod facere in eo consuerunt cuius orationem
approbant: summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum,
nec maiore ratione bellum administrari posse. Statuunt, ut X milia hominum
delecta ex omnibus copiis in oppidum mittantur, nec solis Biturigibus
communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum
retinuissent, summam victoriae constare intellegebant. [22] Singulari militum nostrorum
virtuti consilia cuius que modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus
sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque
traduntur, aptissimum. Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum
destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis
subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne
genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribus
contabulaverant atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis
nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites
occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum
has cotidianus agger expresserat, commissis suarum turrium malis
adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice
fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare
prohibebant. [23]
Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae in
longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo
collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea
autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis effarciuntur.
His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud
intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus
intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. Hoc
cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac
saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et
defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis
et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos
plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest. [24] His tot rebus impedita
oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et assiduis imbribus
tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV
aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. Cum is murum
hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret
milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur,
paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo
hostes succenderant, eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus
portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat, alii faces atque aridam
materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res,
quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui
rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset. Tamen, quod instituto
Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque partitis
temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii eruptionibus
resisterent, alii turres reducerent aggeremque inter scinderent, omnis
vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret. [25] Cum in omnibus locis consumpta
iam reliqua parte noctis pugnaretur, semperque hostibus spes victoriae
redintegraretur, eo magis, quod deustos pluteos turrium videbant nec
facile adire apertos ad auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi
recentes defessis succederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio
temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis quod dignum
memoria visum praetereundum non existimavimus. Quidam ante portam oppidi
Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris
proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit.
Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur;
eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio
quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam
restincto aggere atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi
factus. [26]
Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium
ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id
silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant,
propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et
palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. Iamque
hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum
procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus
petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos
ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret. Vbi eos in
sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor
misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis
coeperunt. Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae
praeoccuparentur, consilio destiterunt. [27]
Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere
instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium
tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro
dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid
fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto expeditis,
cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae
perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit
militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt
murumque celeriter compleverunt. [28]
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis
patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam
contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum locum
sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti ne
omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes
continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se
ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est
interfecta; nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non
mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex omni numero, qui
fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido
eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam
nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum
concursu et misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via
dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos
deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitati pars castrorum ab
initio obvenerat. [29]
Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se admodum
animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute neque in acie
vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei
fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello omnes secundos rerum
proventus exspectent. Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei
testes ipsos haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia
obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter
maioribus commodis sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates
dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius
Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit
obsistere; idque se prope iam effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis
salutis causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius
repentinos hostium impetus sustinerent. [30]
Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non
defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et
conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et praesentire
existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum
censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem
minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies
augebatur. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis
adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire
instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut
omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent. [31] Nec minus quam est pollicitus
Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas
donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat,
quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capere posset.
Qui Avarico expugnato refugerant, armandos vestiendosque curat; simul, ut
deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum
civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque
omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti
iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur. Interim
Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu
nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex
Aquitania conduxerat ad eum pervenit. [32]
Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et
reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit. Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad
gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum
ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad
eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore
civitati subveniat: summo esse in periculo rem, quod, cum singuli
magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere
consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum
esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem
adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum
hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus
proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis;
divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si
diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat.
Id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate. [33] Caesar, etsi a bello atque hoste
discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex
dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta
populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus
ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars quae minus sibi
confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum
existimavit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum
obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de
legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit
senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit.
Cum prope omnis civitas eo convenisset, docereturque paucis clam
convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre
renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum
magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum
imperium deponere coegit, Convictolitavem, qui per sacerdotes more
civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere
iussit. [34] Hoc decreto interposito
cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur
atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque quae meruissent
praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum
milia decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae
causa disponeret, exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in
Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad
oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi
attribuit, partem sibi reliquit. Qua
re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab
altera fluminis parte iter facere coepit. [35]
Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione
castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte
Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne
maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum
Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri loco
castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix
rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto
restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit,
apertis quibusdam cohortibus, uti numerus legionum constare videretur. His quam longissime possent
egredi iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra
perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem
reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco
castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem
dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit. [36]
Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die
proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte
omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione
non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At
Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se
intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat atque
omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat, horribilem
speciem praebebat; principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium
capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid
communicandum, seu quid administrandum videretur; neque ullum fere diem
intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in
quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret. Erat e regione oppidi
collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte
circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione
libera prohibituri hostes videbantur. Sed is
locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis
Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset,
deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque
duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab
repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent. [37] Dum haec ad Gergoviam geruntur,
Convictolitavis Aeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare
demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam
adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litaviccus atque eius
fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum his praemium communicat
hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint. Vnam esse Aeduorum
civitatem, quae certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate
reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non
fore. Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut
iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati
tribuere. Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem
disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus et
oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius
consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem
temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. Placuit ut
Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur,
praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem
praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat constituunt. [38] Litaviccus accepto exercitu, cum
milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito
militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites?
Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis,
Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa
interfecti sunt. Haec
ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque
omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt,
pronuntiare." Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici vellet,
atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos
equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur;
ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede
fugisse. Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi
consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac
non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet
coniungere. An
dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos
concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est, persequamur eorum mortem
qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus."
Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant: magnum
numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos
interficit. Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de
caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse
fecerit suas iniurias persequantur. [39]
Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae,
et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar
ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat,
in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. His erat inter se
de principatu contentio, et in illa magistratuum controversia alter pro
Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. Ex eis
Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem
defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab
amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum
milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere,
neque civitas levi momento aestimare posset. [40]
Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum
civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones
expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit spatium
tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate
videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus castris praesidio
relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi iussisset, paulo ante
reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites, ne necessario tempore
itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia
passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur
atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem
et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites versari
suosque appellare iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui
manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari
incipiunt. Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est
etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit. [41] Caesar nuntiis ad civitatem
Aeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli
interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis
castra ad Gergoviam movit. Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res
in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant,
cum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore
defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem
in vallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum
multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium
discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo
addere et se in posterum diem similemque casum apparare. His rebus
cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit. [42]
Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco acceptis
nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios avaritia,
alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata,
ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium Romanorum
diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adiuvat rem
proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore
admisso ad sanitatem reverti pudeat. Marcum Aristium, tribunum militum,
iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem
facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant. Hos continuo
(in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem
noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem
armatorum concitant. [43]
Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri,
concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant;
quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fatrumque bona
publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt
reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio
ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae
exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas
legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam
mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam
levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos
benevolentia deminuere. Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab
omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab
Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio
nata ab timore defectionis similis fugae videretur. [44]
Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in
minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem, qui
ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae
multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum
magnus ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat inter omnes, quod iam
ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope
aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram
partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire,
uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene
circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad
hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos. [45]
Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocte
imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima luce magnum
numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta
detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus
circumvehi iubet. His paucos addit equites qui latius ostentationis causa
vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones. Haec procul
ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra, neque tanto
spatio certi quid esset explorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit
et paulum progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. Augetur
Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua
castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque
signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex
maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus
praefecerat, quid fieri velit ostendit: in primis monet ut contineant
milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid
iniquitas loci habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari;
occasionis esse rem, non proeli. His rebus eitis signum dat et ab dextra
parte alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit. [46]
Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus
anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc circuitus ad
molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere
colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex
pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque
inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad
murum oppidi densissimis castris compleverant. Milites dato signo
celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris
potiuntur; ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus,
rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat,
superiore corporis parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus
praedantium militum eriperet. [47]
Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit
legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac reliquarum
legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles
intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare
praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga
et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse
existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius
sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex
omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant repentino tumultu
perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido
eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore
nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent
neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus
abstinerent: nonnullae de muris per manus demissae sese militibus
tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die
dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut
prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis
sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum
extulit. [48]
Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus,
munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris
nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno
concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro
consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna
multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro
manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum ostentare
liberosque in conspectum proferre coeperunt. Erat Romanis nec loco nec
numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non
facile recentes atque integros sustinebant. [49]
Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret,
praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris
praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et
sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si nostros
loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur terreret.
Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum
pugnae exspectabat. [50]
Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute
confiderent, subito sunt Aedui visi ab latere nostris aperto, quos Caesar
ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi
similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris
humeris exsertis animadvertebantur, quod insigne +pacatum+ esse consuerat,
tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant.
Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum ascenderant
circumventi atque interfecti muro praecipitabantur. Marcus Petronius,
eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset, a
multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis
manipularibus suis, qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit,
"me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae
prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data
facultate vobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque
interfectis reliquos a porta paulum summovit. Conantibus auxiliari suis
"Frustra," inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam
sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad
legionem recipite." Ita puguans post paulum concidit ac suis saluti
fuit. [51]
Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt
loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro
subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis
cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio
legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem
attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab
radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo
minus septingenti desiderati. [52]
Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque militum
reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum
videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab tribunis
militum legatisque retineri potuissent. Euit quid iniquitas loci posset,
quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu
deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo
detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quanto
opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones,
non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere
licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de
victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite
modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem
desiderare. [53]
Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob
hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id
virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante
senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum
Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri
proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero
die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos
confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra. Ne tum quidem
insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit
exercitumque traduxit. [54]
Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni
equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos
antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam
Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem
civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre
iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his
breviter sua in Aeduos merita euit, quos et quam humiles accepisset,
compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito
stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et quam in fortunam
quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum
redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse
viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit. [55]
Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum.
Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum
atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum
numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum
miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis
cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum
apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque
partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et
amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum
existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo
negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt;
obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum,
quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis,
incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum
flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias
cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque
omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re
frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere
possent. Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus
creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur. [56]
Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in
perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo
coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam
converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum
infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque
difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis
legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum magnis
diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad
Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno,
ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse
possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus
primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in
agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones
facere instituit. [57]
Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex
Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum
quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum,
quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus
cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperi
traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter
singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is cum
animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque
illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu
prohibere instituit. [58]
Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque
iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit,
silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere
Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut
paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter quinquaginta
celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate
perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine
contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes
resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere
coepit. Hostes re cognita ab eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi
pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas
Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt. [59]
Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione
et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis
interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in
provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Aeduorum
cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum
parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi
capiendum consilium atque antea senserat intellegebat, neque iam, ut
aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem
exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte
Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis,
instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat;
tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen
distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute
auxilium petendum videbat. [60]
Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset
diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat,
singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor
milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari
iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse
existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis
reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno
tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres: has magno sonitu
remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio
egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat.
[61]
Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant
dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab
nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.
Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter
consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque
remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus
transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis
transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam
parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam praesidio e
regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae
tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra
Labienum duxerunt. [62]
Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies
cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et
secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius
ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat
signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio
constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab sinistro,
quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi
telis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat
suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque
eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae
legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur, post
tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem
tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt.
Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra
Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis
ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum
sustinere potuerunt. Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae
montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto
Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta
erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit. [63]
Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes
circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad
sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos
deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige
Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata
contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta
totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique
frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes
Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones,
Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri,
quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare
toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui
ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et
Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum
consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes
Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent. [64]
Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit. Omnes
equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet; peditatu quem
antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in
acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu
frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, aequo modo animo sua
ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris
iactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. His
constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae,
decem milia peditum imperat; huc addit equites octingentos. His praeficit
fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parte
Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque
ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilo minus
clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes
nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus pecunias,
civitati autem imperium totius provinciae pollicetur. [65]
Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti,
quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes
opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur
et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis,
compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et
diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores
esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia
atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas
civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et
levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. Eorum
adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum
reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque
distribuit. [66]
Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui toti
Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum Caesar
in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius
subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis
trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad concilium
praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere in
provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem obtinendam
libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum
profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi
facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur. Si pedites suis auxilium
ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod magis
futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et usu
rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus hostium,
quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos quidem non
debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris
habiturum et terrori hostibus futurum. Conclamant equites sanctissimo
iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad
parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium
perequitasset. [67]
Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes
distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo
agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum
tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in
partibus. Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. Si qua
in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri
Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum
tardabat et nostros spe auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro
latere summum iugum nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad
flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persequuntur
compluresque interficiunt. Qua re animadversa reliqui ne circumirentur
veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui
capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui
controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et
Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat,
et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello
contenderant. [68]
Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat,
reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere
coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.
Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus
praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter
tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad
Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod
equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus
ad laborem milites circumvallare instituit. [69]
Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi
obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo duabus
ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia
passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus colles
mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant.
Sub muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum
copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem
pedum praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur
circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita
ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes
ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus
ac firmis praesidiis tenebantur. [70]
Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam
collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus.
Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos
summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab
hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur:
hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus
portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad munitiones
sequuntur. Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et
maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas pro vallo
constituerat promoveri iubet. Non minus qui intra munitiones erant
perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma
conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorix iubet
portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis
captis Germani sese recipiunt. [71]
Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium
capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut suam
quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint
ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae
salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in
cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum
delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita se exigue
dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse
parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia
silentio equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis
poenam eis qui non paruerint constituit: pecus, cuius magna erat copia ab
Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri
instituit; copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit.
His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare. [72]
Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera
munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut
eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent.
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id]
hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec
facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu
ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros
operi destinatos conicere possent. Hoc intermisso spatio duas fossas
quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem
campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post
eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque
adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque
aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit,
quae pedes LXXX inter se distarent. [73]
Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri
necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris progrediebantur:
ac non numquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido
pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare ad haec rursus opera
addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi
possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque
horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes
altae ducebantur. Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne
revelli possent, ab ramis eminebant. Quini erant ordines coniuncti inter
se atque implicati; quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis
induebant. Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in
quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur
paulatim angustiore ad infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis
crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non
amplius digitis quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et
stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur,
reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis
integebatur. Huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes
distabant. Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae
pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur
mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos
stimulos nominabant. [74]
His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci
natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis
munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne
magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia circumfundi
possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum triginta
pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet. [75]
Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes
eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos
statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi
rationem habere possent. Imperant Aeduis atque eorum clientibus,
Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV;
parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis,
qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis, Senonibus,
Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X;
totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et
Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis,
Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem;
Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus
terna; Rauracis et Boiis bina; [XXX milia] universis civitatibus, quae
Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo
sunt in numero Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti,
Lemovices, Venelli. Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod
se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque
cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio
duo milia una miserunt. [76]
Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili
superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis
civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi
Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio fuit
libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque
beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus
in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter
CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti
constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis,
Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi
traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum
administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam
proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae
multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio,
cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus
peditatusque cernerentur. [77]
At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum
exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis gereretur,
concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis
sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent,
eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter
eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in Arvernis ortus loco
et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum
sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine
appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos
censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio
omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi
est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se
ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter
ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas
potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: sed
in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium
concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis
consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis
cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio
exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec
stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam
prosternere et perpetuae servituti subicere. An, quod ad diem non
venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo? Romanos in
illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? Si
illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini
testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem
noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consili est? Facere, quod
nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in
oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad
bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus
tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa
institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile
bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus
quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura,
leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt aliud
aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello
cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam
iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.
Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite
finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis
securibus subiecta perpetua premitur servitute." [78]
Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles
sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad
Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si
res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam
condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque
uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent,
flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo
iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat. [79]
Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum
omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non
longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die
equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem tria
milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum
ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido
Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit gratulatio
inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque productis
copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque
aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant. [80]
Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus
veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi
et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique
iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum
exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis
armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et
nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso
vulnerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli
confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et
ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant
clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium
res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et
laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Cum a meridie
prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte
confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in
fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex
reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi
facultatem non dederunt. At ei qui ab Alesia processerant maesti prope
victoria desperata se in oppidum receperunt. [81]
Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,
harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad
campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua significatione
qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates
proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare
reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare. Eodem
tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex
oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus
attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in
opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent. Prospectu tenebris
adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela
coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae
partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi
intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos
summittebant. [82]
Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum
proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes
induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus
traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis
nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti ne ab latere aperto ex
superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At
interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant
proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis
morati prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus
appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt. [83]
Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum
peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque
cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem
circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo
loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius Reginus et
Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis
per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt
earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque
pacto agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt,
cum meridies esse videatur. His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex
quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris
prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se
occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam
meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus
contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et
reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt. [84]
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;
crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa
paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia
temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum
manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus
exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: omnia enim
plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant. [85]
Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;
laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud
tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint
munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem
laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo
Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem
fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii testudine facta
subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in
munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra
occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt. [86]
His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio
laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus
eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos,
cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in
eo die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus
locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant:
huc ea quae paraverant conferunt. Multitudine telorum ex turribus
propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum
ac loricam rescindunt. [87]
Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis
Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros
subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum
miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum
partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes
adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium
sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus
deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum
existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit. [88]
Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti
consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat,
ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes
proelium committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo
atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem
gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae
appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit
magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria
septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se
incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum
desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re
audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius
diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri
potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur:
magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates
discedunt. [89]
Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non
suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam
sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua
Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet
arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo
duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis
Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis
captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit. [90]
His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo legati
ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum
numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter viginti
milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et
equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum
attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus
duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem
accipiant. Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in
Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus
mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et
Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse
Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti
supplicatio redditur. |
|
Liber septimus De Bello Gallico Inicio |