|
|
[1]
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi
omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis
Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium
fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae
longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea
quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis,
qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de
causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere
cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos
prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum
una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae
est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones. [2]
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.
Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit,
quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno
latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera
ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis
dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile
finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi
magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria
belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in
longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant. [3]
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae
ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam
maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia
frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in
tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas
Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani
amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater
ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore
principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem
conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu
esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis
imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et
regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius
Galliae sese potiri posse sperant. [4]
Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex
vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni
cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem
suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes
obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos
ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius
suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus
cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii
arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit. [5]
Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne,
praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe
sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita
cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis
et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque
exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant
et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se
socios sibi adsciscunt. [6]
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per
Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum,
vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut
facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo
facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et
Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis
vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum
finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese
vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur,
existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur.
Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam
Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr.
L. Pisone, A. Gabinio consulibus. [7]
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in
Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam
maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore
legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius
adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per
provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut
eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L.
Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub
iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et
maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites
quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur. [8]
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem
Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo
opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se
invito transire conentur, prohibere possit. Ubi
ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt,
negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare
et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis
repulsi, hoc conatu destiterunt. [9]
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias
ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad
Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent.
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis
erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium
duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam
plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem
suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur,
obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios
prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant. [10]
Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id
si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque
frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T.
Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit
duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant,
ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli
et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere
conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum
citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae
die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in
Segusiavos exercitum ducit. Hi
sunt extra provinciam trans Rhodanum primi. [11]
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et
in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se
suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem
abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri,
necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item
Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad
Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse
reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum,
omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent. [12]
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum
Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim
reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus
ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et
inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae
mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur
Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic
pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem
interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive
consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem
calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in
re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod
eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio
quo Cassium interfecerant. [13]
Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem
in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino
eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut
flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum
mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux
Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum
Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi
eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi
perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et
pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset,
cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam
rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a
patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam
dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi
constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen
caperet aut memoriam proderet. [14]
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res
quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius
ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae
sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod
neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum
putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium
iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod
Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere
posse? Quod sua victoria
tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse
admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius
homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci
velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem
concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea
quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas
ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt, sese
cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus
suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rem
populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit. [15]
Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque
eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes
hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco
cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt.
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam
multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et
novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar
suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis,
pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter
fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius
quinis aut senis milibus passuum interesset. [16]
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti,
flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante
dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed
ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod
flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab
Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem
ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius
duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri
oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris
habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum
appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet
potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi
possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non
sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur. [17]
Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit:
esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui
privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba
oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant:
praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam
Romanorum imperia perferre, neque dubitare [debeant] quin, si Helvetios
superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint
erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus
enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod necessariam rem
coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id cum periculo
fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse. [18]
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis
quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna
apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures
annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta
habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus
et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas
comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se
habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter
posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic
nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere,
sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse.
Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo
nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et
Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.
Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi
venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam
habeat gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod
proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius
fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio
Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse
equitatum perterritum. [19]
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent,
quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos
dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam
inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur,
satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut
civitatem animadvertere iuberet. His
omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum
Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam,
temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet
verebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari
iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum,
principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum
fidem habebat, cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente
in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim
quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius
offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem
statuere iubeat. [20]
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid
gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo
plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi
atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se
crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed
paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et
existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem
existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum uti totius
Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare
peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi
faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae
iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem
ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse
intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit. [21]
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis
in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse.
De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus
et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet;
quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo
hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P.
Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L.
Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur. [22]
Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea
ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset,
Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno
occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque
insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit,
aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium
committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut
undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros
expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores
Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra, movisse et
Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi
renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia
passuum tria ab eorum castris castra ponit. [23]
Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum
metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et
copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae
prospiciendum existimavit; itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte
ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum
Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos
Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus
locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria
intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso
nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. [24]
Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse interim
in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in
summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et
omnia auxilia conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus
compleret; impedimenta sarcinasque in unum locum conferri et eum ab iis
qui in superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum omnibus
suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi
confertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam
nostram aciem successerunt. [25]
Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato
omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit.
Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt.
Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad
pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum
transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque
sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato
bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem
vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberit circiter mille
passuum spatio, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus
nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV agmen hostium
claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros ab latere
aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem
sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani
conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac
submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret. [26]
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere
nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem
receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc
toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem
videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est,
propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros
venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac
tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum,
impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque
unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis
itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et
propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum
morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem
loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis
eos sequi coepit. [27]
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt.
Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent
suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo
tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam
Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit.
Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum
milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne
armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in
tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino
ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad
Rhenum finesque Germanorum contenderunt. [28]
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et
reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium
numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in
deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde
erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi
nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti
copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere
iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii
discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans
Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et
finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus
Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis
conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem
iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt. [29]
In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et
ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui
numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim, quot
pueri, senes mulieresque. [Quarum omnium rerum] summa erat capitum
Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII,
Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia
nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum
redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium
C et X. [30]
Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi
pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi
Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos
suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque
potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni
Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque
civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius
Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret:
sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea
re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis
enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se
sanxerunt. [31]
Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad Caesarem
reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque
salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad
pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae
dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea
quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse
duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi cum
tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti
ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo
circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias
Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse
in Gallia ad C et XX milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes
semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse,
omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus
proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani
hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse
Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem
obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano
imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione
atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci
non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex
civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod
solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus
Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex
Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani,
qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte
tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante
Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes
pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus
pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum
esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa
comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit,
quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare,
obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta
sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia,
diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo
emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto
sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum
supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti
victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo
Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse
defendere. [32]
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a
Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos
nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso
terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil
Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his
saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus
Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum
quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium
implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora
adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur,
Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida
omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi. [33]
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque
est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et
auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione
habita, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur quare
sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos,
fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in servitute
atque [in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud
Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani
turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem
Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum
multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines
feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam
occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent
atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia
nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum
putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam
sumpserat, ut ferendus non videretur. [34]
Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: velle
sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi
Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum
venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere.
Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas
Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in
unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri quid in sua Gallia,
quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset. [35]
His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his
mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus,
cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi
populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus
gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec
esse quae ab eo postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius
trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis
redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius
reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque
eorum bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano
perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese,
quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque
Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae lacere posset,
Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias
non neglecturum. [36]
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis
non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si
ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non
oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam
belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent,
stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo
adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides redditurum
non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo
manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non
fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi
Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum
sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum
quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII
tectum non subissent, virtute possent. [37]
Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a
Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam
transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem
datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum
Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his
praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer
commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum
veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad
Ariovistum contendit. [38]
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus
copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere [triduique viam a suis finibus processisse]. Id ne accideret,
magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae
ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci
sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea
quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum
cingit, reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis ex
utraque parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus arcem
efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque
itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat. [39]
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse),
tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium
mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum,
praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non
magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia causa inlata, quam
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate
discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum
familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris
testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui
magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari
volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem
frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Non
nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa
laturos. [40]
Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod
aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut
cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissime populi Romani
amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum
iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis atque aequitate
condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam
repudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset,
quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia
desperarent? Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria Cimbris
et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse
imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili
tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent,
sublevarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia,
propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea
armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in
illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro
exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum
commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli
defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus
tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et
dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.
Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne
ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in rei
frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere
arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere
viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones
subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos
brevi tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa
laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse
aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suam innocentiam
perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam. Itaque se
quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima
nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset
utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret. Quod si
praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua
non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar
et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime. [41]
Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque
alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X. legio per
tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset,
seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. Deinde reliquae
legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt
uti Caesari satis facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque
de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse. Eorum
satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis
ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis
apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est.
Septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior factus
est Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII et XX abesse. [42]
Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea de
conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset
seque id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit condicionem
Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea
petenti denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat pro suis
tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore
uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus.
Interim saepe cum legati ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus
postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne
per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia
ratione sese non esse venturum. Caesar, quod neque conloquium interposita
causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere
audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus
detractis eo legionarios milites legionis X., cui quam maxime confidebat,
imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset,
haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus X. legionis
dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum se in
cohortis praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum rescribere. [43]
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus
aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat
dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat,
passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari
intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter
se denos ad conloquium adducerent postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar
initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex
appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam
rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui
docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet,
beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat
etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis
intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos
facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui
tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani
hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil
deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero
ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis
aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem
Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire
pateretur. [44]
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa
praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et
arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas,
obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod
victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi
bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac
contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse
decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod
sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi
ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe
petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii
subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam
quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se
sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium
esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed
defenderit. Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante
hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum.
Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc
esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in
nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure
se interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos appellatos diceret, non
se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello
Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos in iis
contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi
Romani usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod
exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat
atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico sed
pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus
principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per
eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam
eius morte redimere posset. Quod si decessisset et liberam possessionem
Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et
quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo
confecturum. [45]
Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non
posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime
meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti
quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio
Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset
neque stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari
oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium
senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello
victam suis legibus uti voluisset. [46]
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in
nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque
imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo
periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen
committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab se per
fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus militum elatum est
qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis
interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res
conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius
exercitui iniectum est. [47]
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus
quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut
iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis
legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est, et
eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in
nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum
et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est C.
Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate
adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et
propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam
Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi
Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio
Ariovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerent et
ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset,
exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi
causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit. [48]
Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias
traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti
frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem
intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias
produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio
contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus
exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc
erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI, totidem
numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli
singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis versabantur,
ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si
qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum
exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent. [49]
Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter
passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa
ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra
munire iussit. [Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est,
aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu
Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,
tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit
et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
[50]
Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit
paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque
pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit,
circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem
suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque
usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis
et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis
quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc
reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres
familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium
committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos
superare, si ante novam lunam proelio contendissent. [51]
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris
minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici
instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario
Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus
intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,
Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes
in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in
servitutem Romanis traderent. [52]
Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti
eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam
partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita
nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente
celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non
daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani
celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus
revellerent et desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu
pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine
suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus
adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter
aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. [53]
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius
fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter
L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut
lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui
naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti
equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba
natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror,
quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae
filiae: harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum
a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem
hostes equitatu insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem
quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum
provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus
hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate
et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de se ter
sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus
reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus
et ad eum reductus est. [54] Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est. |
|
Liber primus De Bello Gallico Inicio |