|
|
[1]
Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P.
Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret.
His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae
pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent
aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum
fuisset, atque hac creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum
tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones
sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum
existimavit. Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum
ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus,
quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis
audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant
perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli
obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si
usus esset, quoniam aui fecissent potestatem. Statuerat
enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri
receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo
populi beneficio videretur. [2]
His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies
tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque
pervenit. Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat. Sed tantum
navium repperit, ut anguste XV milia legionariorum militum, DC equites
transportari possent. Hoc
unum Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae
copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis
defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et
gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et
Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat. [3]
Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello
atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis,
Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto
classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat; magnam
imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et
liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates Carum
provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat. [4]
Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas traduxerat;
unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam
ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus
imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus
consul conscribendas curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia,
Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his
Antonianos milites admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex
Syria legiones II. Sagittarios
Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia
numero habebat, funditorum cohortes sescenarias II, equitum VII milia. Ex
quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex Cappadocia; ad
eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex
Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; D ex
Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii
causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius eum classe
adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat; CCC
Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una
venerat, alter filium miserat); CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui
magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae.
Huc Dardanos, Bessos partim mercenarios, partim imperio aut gratia
comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum
adiecerat atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat. [5]
Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis
reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii, Apolloniae
omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem
prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.
Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D. Laelius et C.
Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio,
Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius. Toti
tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad
hunc summa imperii respiciebat. [6]
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad
finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque
impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo
maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua
liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet,
quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian. naves
solvit. Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII. Postridie
terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam
nactus stationem et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis
arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad
unam incolumibum milites euit. [7]
Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus
XVIII, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus ex
Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum
Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant
constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus
satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de
eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur. [8]
Eitis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut
reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio
praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis
legionibus adhiberet. Sed
serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo
offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris,
sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus
occurrit et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris
iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium
interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto
negotio a Sasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque
classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima
hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens, neque
subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset . . . [9]
Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas habebat, navibus
Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a
Caesaris amicitia avertit; conventurn Salonis cum neque pollicitationibus
neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare
instituit. Est
autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter cives Romani
ligneis effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad
resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad
extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et
praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorum
cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno
tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia
perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad
Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda
per se sustinebant. Et longo interposito spatio cum diuturnitas
oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem
meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis,
ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis,
quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt. His
expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et
deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero
interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic
fuit oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis
detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium
sese ad Pompeium recepit. [10]
Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem
pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum
in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum
mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium
auctoritatem habere intellegebat Erat autem haec summa mandatorum: debere
utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius
fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae
pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent:
ilium Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et
cohortibus in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se
morte Curionis et detrimento Africani exercitus tanto militumque deditione
ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello
fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. Hoc unum
esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo
viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum
condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte
contentum, qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis, quoniam
antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere.
Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione
statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. Depositis armis
auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio
fore utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes
suas terrestres ubique copias dimissurum . . . [11]
Vibullius eitus Corcyrae non minus necessarium esse existimavit de
repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium
capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato
nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis
ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo
tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam
Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus
Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At
ille eitis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo cum venisset, L.
Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum
habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum
ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi
Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem
recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se
atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est. [12]
Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur.
Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in
arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi
vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi
iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus
indicavisset. Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius.
Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequnntur
Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et
legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur. [13]
At Pompeins cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit. Simul
Caesar appropinquare dicebatur, tantusque terror incidit eius exercitui,
quod properans noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene
omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma
proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed cum prope Dyrrachium
Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum
exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum
eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem
reliqui iurant legati; tribuni militum centurionesque sequuntur, atque
idem omnis exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium
finem properandi facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus
Apolloniatium, ut bene meritae civitates tutae essent praesidio, ibique
reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare
constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris
eo copias omnes auxiliaque conduxit. [14]
Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat
praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit
paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est
certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri. Quo
cognito se in portum recipit navesque omnes revocat Una ex his, quae
perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus
privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo
expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium
sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque casu totius
exercitus salus constitit. [15]
Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti
mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earurn regionum
prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare
tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi
potestas fiebat. Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum
necessariarun premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum
ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare; atque etiam
uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus,
quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen
difficultates patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda
litora et relinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibus
demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo
ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis; quorum alter oppidi
muris, alter praesidiis terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus
cum Caesare loqui, si sibi eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei
confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur. Interim
postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod
afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum
aliquid Vibullil mandatis existimabatur. [16]
Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores
civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur,erat ad
Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per
litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse
Oricum revertitur. Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium. Prodit
Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque
habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob
eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis
eius iracundia impedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem,
ut componeretur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei
nullam habere, propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque
omnium Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad
Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea
manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret.
Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis. [17]
Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut
memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar, ut legatos
sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi fore reciperent
aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod ad indutias pertineret, sic
belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua
impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. Si hoc sibi remitti
vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se
quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi posse de compositione, ut
haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento. Libo neque
legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem
ad Pompelum reicere: unum instare de indutiis vehementissimeque
contendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae
vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut
condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit. [18]
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et
labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium
deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit Eo mortuo ad neminem unum
summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum
administrabat. Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris
concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L. Lucceio et
Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus Pompeius consueverat, de
mandatis Caesaris agere instituit. Quem ingressum in sermonem Pompeius
interpellavit et loqui plura prohibuit. "Quid mihi," inquit,
"aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere
videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua
profectus sum, reductus existimabor bello periecto." Ab eis Caesar
haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus
est allis rationibus per colloquia de pace agere. [19]
Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat
Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim
telum per pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P. Vatinium legatum ad
ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur,
ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de
pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo
praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus
armis decertarent? Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque omnium
salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum est
ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium
venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent
exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset
postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat
exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
Qua ex frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace,
loqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem
interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum
vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius,
L. Tiburtius, centuriones militesque nonnulli. Tum Labienus:
"desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite
relato pax esse nulla potest." [20]
Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio
magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam
collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus,
quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio
pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his
temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non
possent, a quibus initium appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam
excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et
difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras
vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius
impudentiae est? Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque
ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab
hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem
promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur. [21]
Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione
sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas
promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit,
aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C. Trebonium facto et
nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit. De quibus rebus
Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica
removendum censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari
conantem de rostris deduxit. Ille ignominia et dolore permotus palam se
proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis, qui
Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato,
quod magnis muneribus datis gladiatoriac familiae reliquias habebat, sibi
coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse
cum Casilinum venisset, uno que tempore signa eius militaria atque arma
Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi
appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod
conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat,
consilio destitit atque eo itinere sese avertit. [22]
Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae faceret,
iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata
essent, quos ex acre alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat. Apud quos
cum proficere nihil posset, quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro
Thurino oppugnare coepit. Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione . . .
lapide ictus ex muro periit. Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad
Caesarem pervenit Thurios. Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret
equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii causa missi
erant, pecuniam polliceretur, ab his est interfectus. Ita magnarum initia
rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam
habebant, celerem et facilem exitum habuerunt. [23]
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium
venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod
praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus,
quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hic repentino adventu
naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit
magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in
terram eitis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate
profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet,
subduci et refici iubcret: sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum. [24]
Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas
navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites
delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit
navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam
exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit. Has cum audacius
progressas Libo vidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas
misit. Quae cum navibus nostris appropinquassent, nostri veterani in
portum refugiebant: illi studio incitati incautius sequebantur. Iam ex
omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes
incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus
defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt. Ad
hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio
dispositis aquari prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus
Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit. [25]
Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves
legionesque ad Caesarem veniebant Ac nonnullae eius rei praetermissae
occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus
necessario committendum existimabat. Quantoque eius amplius processerat
temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant,
maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris
castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut
reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad
transportandum lenioribus ventis exspectabant. Quibus rebus permotus
Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti idoneum ventum ne
occasionem navigandi dimitterent, sive ad litora Apolloniatium [sive ad
Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere possent. Haec a custodiis
classium loca maxime vacabant, quod se longius a portibus committere non
audebant. [26]
Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio
Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro
salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die
Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi, Coponius,
qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam
nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque
praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed
labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse
sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius
sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant,
si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra
Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo
tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis
periculum aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili
felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit. [27]
Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo sibi timuerant,
hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus periculum
intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque tempore commutato tempestas
et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes,
constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno
remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur,
pars ab nostris detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum dimisit.
[28]
Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum
ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris
constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis
Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat; simul de
deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera
navis CCXX e legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus
CC. Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi
firmitudine. Tirones enim multitudine navium perterriti et salo nauseaque
confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros hostes, se Otacilio
dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in
eius conspectu crudelissime interficiuntur. At veteranae legionis milites,
item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina
virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et
simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in
terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis
partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus,
qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos
armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum
interfectis incolumes se ad nostros receperunt. [29]
Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum
eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat, Antonium recepit
omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et ad
Pompeium pervenit. Eitis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa
veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque
naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos,
pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio,
ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum,
quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem
haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum
euisset et quid militum transvexisset. [30]
Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nam
praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter
secundum eas terra direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus
ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut
quam primum se cum Antonio coniungeret; Pompeius, ut venientibus in
itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset,eodemque
die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt:
Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari circuitu
maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset;
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis
itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit,
idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes in castris
continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.
Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem
nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar.
Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex
eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit
atque ibi idoneo loco castra ponit. [31]
His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis
imperatorem se appellaverat. Quo facto civitatibus tyrannisque magnas
imperaverat pecunias, item a publicanis suae provinciae debitam biennii
pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat
equitesque toti provinciae imperaverat. Quibus coactis, finitimis hostibus
Parthis post se relictis, qui paulo ante M. Crassum imperatorem
interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant, legiones equitesque ex
Syria deduxerat. Summamque in sollicitudinem ac timorem Parthici belli
provincia cum venisset, ac nonnullae militum voces cum audirentur, sese,
contra hostem si ducerentur, ituros, contra civem et consulem arma non
laturos, deductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna
legionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causa
diripiendas his civitates dedit. [32]
Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur. Multa
praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capita singula
servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostiaria,
frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius
modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias
videbatur. Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum
imperio praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime crudelissimeque
fecerat, is et vir et civis optimus habebatur. Erat plena lictorum et
imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus: qui praeter
imperatas pecunias suo etiam privato compendio serviebant; dictitabant
enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut
honesta praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haec
gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis
imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem diei donationem esse
dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est.
Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos
conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque
illas ex senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria
fecerant, insequentis anni vectigal promutuum. [33]
Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli
iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset
adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae
ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem: properaret
ad se cum exercitu venire omniaque posthaberet. His litteris acceptis quos
advocaverat dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque
post diebus est profectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit. [34]
Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae
maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias longiusque
procedendum existimabat et, cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati
venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates
imperata facturas, L. Cassium Longinum cum legione tironum, quae
appellabatur XXVII, atque equitibus CC in Thessaliam, C. Calvisium Sabinum
cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit; maxime eos, quod
erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent, hortatus est.
Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in
Macedoniam proficisci iussit; cuius provinciae ab ea parte, quae libera
appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium
suorum excellens studium profitebatur. [35]
Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptus voluntate,
praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto eiectis, omni Aetolia
potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione pervenit. Hic cum essent
factiones duae, varia voluntate civitatum utebatur: Hegesaretos, veteris
homo potentiae, Pompeianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis
adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe invabat. [36]
Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes
civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem
cum legionibus, magna opinione et fama omnium; nam plerumque in novitate
rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu
tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad
Cassium Longinum in Thessalasm convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut
simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M.
Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum
cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi
muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii
advolavit, qui circum Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus
Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse
arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his
locis Ambraciam versus iter facere coepit. At Scipionem properantem sequi
litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse
neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere
posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium
sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac nocte
continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul
Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis
viderentur. Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas
salutem attulit. [37]
Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et
Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado
traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum
instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis
legionibus proelio decertaret. Sed cum esset inter bina castra campus
circiter milium passuum II, Domitius castris Scipionis aciem suam
subiecit; ille a vallo non discedere perseveravit. Ac tamen aegre retentis
Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime, quod
rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum
impediebat. Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio,
suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna
cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset,
temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem
vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique
prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus interpositis
noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus
nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana consuetudine Qu. Varus,
praefectus equitum Domitii, venisset, subito illi ex insidiis
consurrexerunt. Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque
ad suos quisque ordines rediit, atque ultro universi in hostes impetum
fecerunt; ex his circiter LXXX interfectis, reliquis in fugam coniectis,
duobus amissis in castra se receperunt. [38]
His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse,
simulavit sese angustiis rei frumentarise adductum castra movere, vasisque
militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et
occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio ad sequendum
paratus equitum magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum
praemisit. Qui cum essent progressi, primaeque turmae insidias
intravissent, ex fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere
coeperunt, quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati
restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra reliquos exspectarent,
duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M. Opimius, praefectus equitum),
reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt. [39]
Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est, III
cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam navium
longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat. Huic officio oppidoque
Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves nostras interiorem in portum
post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem
onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit; super quam turrim
effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit
tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit. [40]
Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat,
ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus
adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita,
pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex
superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et
reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans,
uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros
vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam
navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem
obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis
scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque
parte naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes,
IIII ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab
Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia
importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naves onerarias XXX
a M. Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum
expugnare conatus defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant,
militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis
in oppugnatione amissis re infecta inde discessit. [41]
Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu
profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius
praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra
posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi
potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit,
reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit.
Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque
itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli
aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum
eo contulisset; ut accidit Pompeim enim primo ignorans eius consilium,
quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat, angustiis rei
frumentariae compulsum discessisse existimabat; postea per exploratores
certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei
posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut aequo
animo laborem ferrent, parvam partem noctis itinere intermisso mane
Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi
castra posuit. [42]
Pompeim interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo
usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus
mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit. Eo
partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque
omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat. Caesar longius
bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod
tanta diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius,
quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei
frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit, quodque hae
regiones aberant longius, locis certis horrea constituit vecturasque
frumenti finitimis civitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et
omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum
cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque
frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec providerat et
superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne
conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat. [43]
Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim
circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum
praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci cuiusque natura
ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare
Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur
quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique
frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione
Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret,
tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti
videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a
Caesare obsideri neque audere proelio dimicare. [44]
Pompeins neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum
belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui
navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi
proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum.
Relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles
occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque
copias, quam maxime posset, distineret; idque accidit. Castellis enim
XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur;
multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
Atque ut nostri perpetua munitione providebant, ne quo loco erumperent
Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur, ita illi interiore spatio
perpetuas munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos
a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod et numero
militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant.
Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis
copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios
funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris
vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere
milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut
tegimenta fecerant, quibus tela vitarent. [45]
In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar, ut quam
angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos colles quam
maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia fiebant. In his
cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire
coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit
nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum
haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis
armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones
impediebat; neque erat facile nostris uno tempore propugnare et munire.
Caesar, cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret, recipere se iussit
et loco excedere. Erat per declive receptus. Illi autem hoc acrius
instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum
relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius
dixisse: non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si
sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere
essent progressae. [46]
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem
proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis
militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri.
Ipse idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se
recipientibus essent. His rebus comparatis legionem reduci iussit.
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare
coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas
transcenderent. Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti,
sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur, a medio fere
spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum
dari atque in hostes impetum fieri iussit. Milites legionis VIIII subito
conspirtati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati
cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad
recipiendum crates deiectae longuriique obiecti et institutae fossae magno
impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento
discedere, compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se
receperunt pauloque citra eum locum allis comprehensis collibus munitiones
perfecerunt. [47]
Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque
spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum etiam
reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos
atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione
permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes
prohiberent. At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore
militum numero continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; cotidie
enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum
supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte
secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus longe lateque
frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia
milites ferebant. Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania
perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad
Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum,
maximarum gentium victores discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non
legumina recusabant; pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno
in honore habebant. [48]
Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab operibus,
quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam levabat. Id ad
similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoc effectos
panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos
iaciebant, ut spem eorum minuerent. [49]
Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes inopiam
sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque
voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex
arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex
perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta
interisse; uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et
odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos
operum, tum aquae summa inopia affectos. Omnia enim flumina atque omnes
rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat aut magnis operibus
obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et aspera, angustias vallium
sublicis in terram demissis praesaepserat terramque aggesserat, ut aquam
contineret. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et
puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant;
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter
aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine summaque
aquae copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum
abundabat; quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem
maturitate frumentorum proponi videbant. [50]
In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur.
Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones
excubare, silentio aggressi universi intra multitudinem sagittas
coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu
docti haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent . . . [51]
Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris praefecerat Caesar,
auxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius adventu facile sunt
repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt,
primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes
nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. At plerique
existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finire.
Cuius consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim sunt legati partes
atque imperatoris: alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad
summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare in castris relictus
liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit, quae res
tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes
sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem
afferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo constiterant; si per
declive sese reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur;
neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi
negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore
capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a
nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc consedit
loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit. [52]
Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castella
Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis
praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis
sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero Germani
munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes
receperunt. [53]
Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad
munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duorurn milium numero ex
Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in
eo fuit numero Valerius Flaccus, L. filius, eius, qui praetor Asiam
obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostri non amplius XX
omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino
militum, quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos
amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium afferre vellent,
milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari
renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in
eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica,
donatum milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se
traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte
conservatum esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio,
frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit [54]
Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres
exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem
castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam
nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus
obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas
munitiones recepit. [55]
Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum
produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris Pompei
legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne
telum tormento adigi posset. Pompeius autem, ut famam opinionemque hominum
teneret, sic pro castris exercitum constituebat, ut tertia acies vallum
contingeret, omnis quidem instructus exercitus telis ex vallo coniectis
protegi posset. [56]
Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum,
ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius
progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et
Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus,
qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut
Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate
ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas
civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat.
In his rebus fere erat Fufius occupatus. [57]
Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur, Scipionemque in
Macedoniam venisse constaret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit
ad eum A. Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab illo traditum
initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat.
Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de
pace expertum nihil adhuc effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum,
quos esse auctores eius rei voluisset, quod sua mandata perferre non
opportuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate,
ut non solum libere quae probasset exponere, sed etiam ex magna parte
compellere atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine
exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet.
Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni
omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis
diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non
admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello
reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit. [58]
Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et
pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus,
magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi
nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis diebus rursus eum
navibus ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo ut
foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis
equos alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata,
consumpserant); cogebantur Corcyra atque Acarnania longo interiecto
navigationis spatio pabulum supportare, quodque erat eius rei minor copia,
hordeo adaugere atque his rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non
modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons
ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid
Pompeius de eruptione existimavit. [59]
Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Raucillus et
Egus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis
obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus
Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has causas
amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem in senatum
legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei
pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter
virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum
cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara
arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et
praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti universi
Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera
addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium
averterent. [60]
Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti
corum concedens rem totam distulit; illos secreto castigavit, quod
quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia
exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam
tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes attulit, idque
ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio
atque animi conscientia intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non
se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a nobis et
novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt. Et cum
paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere
audebant, primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere,
ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad
Pompelum viderentur; postquam id difficilius visum est neque facultas
perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac
si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis
ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant. [61]
Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter
magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique fortes habebantur et
in honore apud Caesarem fuerant, quodque novum et praeter consuetudinem
acciderat, omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit. Nam ante id
tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum
paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in
Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a
Caesare tenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in
munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei militaris
desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum
varia diligentia animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis
praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia
detulerunt. [62]
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut
demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque
aggerem iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum levis armaturae
et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias
imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque
deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare
longissimeque a maximis castris Caesaris aberant. Eodem naves, quas
demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus completas, quasque ad
Dyrrachium naves longas habebat, mittit et, quid a quoque fieri velit,
praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum
legione VIIII positum habebat. Huic, quod valetudine minus commoda
utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat. [63]
Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in altitudinem pedum
X, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat: ab eo intermisso
spatio pedum DC alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore
paulo munitione. Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus
nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti
proelio dimicaretur, posset resisti. Sed operum magnitudo et continens
omnium dierum labor, quod milium passuum in circuitu XVII munitiones erat
complexus, perficiendi spatium non dabat. Itaque contra mare transversum
vallum, qui has duas munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res
nota erat Pompeio delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris
attulerat incommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis
excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus
circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere
complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis
admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo
sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu
lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita
defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre
resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum
est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani
navibus eiti in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque
munitione deiectos terga vertere coegerunt [64]
Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus
submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu
confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque
quodcumque addebatur subsidii, id corruptum timore fugientium terrorem et
periculum augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo
proelio cum gravi vulnere esset affectus aquilifer et a viribus
deficeretur, conspicatus equites nostros, "hanc ego," inquit,
"et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens
eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod ante in
exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur,
incolumemque ad eum deferte." Hoc casu aquila conservatur omnibus
primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem. [65]
Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant
non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M. Antonius, qui
proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus XII
descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus Pompeianos
compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. Neque
multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat
superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex
praesidiis eodem venit. Qui cognito detrimento eum animadvertisset
Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere
pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli,
quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit. [66]
Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris,
cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in
vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebus nona
Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut
demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit. Haec silvam quandam
contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant. Post mutato
consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra
transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius occupaverat et,
quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore vallo
maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa maioribus castelli
atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo catrorum sinistro munitionem
ad flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites
aquarentur. Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas
commemorari necesse non est, eo loco excesserat. Ita complures dies inania
manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant. [67]
Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idem visum
ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. Is locus aberat a
novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc legionem sperans
Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire,
reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent; ipse
diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII,
in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum
numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum
prima opinio fefellit. Nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire
posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro
cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit.
Erat obiectus portis ericius. Hic paulisper est pugnatum, cum irrumpere
nostri conarentur, illi castra defenderent, fortissime Tito Pulione, cuius
opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco propugnante.
Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra,
post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt,
quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes
interfecerunt. [68]
Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in
bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit.
Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus,
dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam
quaererent castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset
animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente
nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus. [69]
Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones
ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius
nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra
occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana
celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur
atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto
itinere per aggeres ascendebat, receptui suo timens initium fugae
faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum
animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat,
sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X
pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui
per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu
milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne
angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo
venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris,
fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et
consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu
etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret. [70]
His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur
exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem
acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat,
munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius
angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum
tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt.
Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris
Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res
celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit. [71]
Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos
equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C. Fleginatem
Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacrativirum Capua, tribunos militum et
centuriones XXXII; sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque
et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine ullo vulnere
interiit; signaque sunt militaria amissa XXXII. Pompeius eo proelio
imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari
passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus
insignia laureae praetulit. At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi
captivos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur,
causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna
verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in
omnium conspectu interfecit. [72]
His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut non de
ratione belli cogitarent, sed vicisse iam viderentur. Non illi paucitatem
nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis
castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in
duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae
fuisse cogitabant. Non ad haec addebant non concursu acri facto, non
proelio dimicatum, sibique ipsos multitudine atque angustiis maius
attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non denique communes
belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae
suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis magna
detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in
exercitu esset offensum; sed, proinde ac si virtute vicissent, neque ulla
commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris
victoriam eius diei concelebrabant. [73]
Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli
rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et
oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud
milites habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent
neve his rebus terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id
mediocre opponerent. Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo
vulnere cepissent, quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum
peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent, quod finitimas
frumentariasque provincias in potestatem redegissent; denique recordari
debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum
portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati. Si non
omnia caderent secunda, fortunam esse industria sublevandam. Quod esset
acceptum detrimenti, cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui. Locum
se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse
ac superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis
sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset,
dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur. Quod si
esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum in
bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio
offerrent. [74]
Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notavit ac loco movit.
Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor tantumque studium
infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium
desideraret, et sibi quisque etiam poenae loco graviores imponeret
labores, simulque omnes arderent cupiditate pugnandi, cum superioris etiam
ordinis nonnulli ratione permoti manendum eo loco et rem proelio
committendam existimarent. Contra ea Caesar neque satis militibus
perterritis confidebat spatiumque interponendum ad recreandos animos
putabat, et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae timebat. [75]
Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione
impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit.
Haec conquiescere ante iter confectum vetuit. His una legio missa
praesidio est. His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit,
reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere
praemisit parvoque spatio intermisso, ut et militare institutum
servaretur, et quam serissime eius profectio cognosceretur conclamari
iussit statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex
conspectu castrorum discessit. Neque vero Pompeius cognito consilio eius
moram ullam ad insequendum intulit; sed eodem spectans, si itinere
impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit
equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi
potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar. Sed cum ventum
esset ad flumen Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus
novissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit
expeditosque antesignanos admiscuit CCCC; qui tantum profecerunt, ut
equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent
ipsique incolumes se ad agmen reciperent. [76]
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen
Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque
omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum
confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione
Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad
Asparagium consedit. Eius milites, quod ab opere integris munitionibus
vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii,
quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et
sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum
castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant. Quibus ad
sequendum impeditis Caesar, quod fore providerat, meridiano fere tempore
signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere
VIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu
militum non potuit. [77]
Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta
vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas,
subitum casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus.
Quibus rebus perfectum est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis
itineribus nullum acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et
reliquorum dierum frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus
extenderet et praegressos consequi cuperet, quarto die finem sequendi
fecit atque aliud sibi consilium capiendum existimavit. [78]
Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios
confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire
Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti
necesse; timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni
celeritate et studio incitatus ferebatur. Totius autem rei consilium his
rationibus explicabat, ut, si Pompeius eodem contenderet, abductum ilium a
mari atque ab eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat, abstractum pari
condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret,
coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio
proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni maritima ora
excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre
cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar ei scripsit et,
quid fieri vellet, ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus IIII,
Lissi I, III Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri depositis,
per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de
Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi
existimabat: si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret; si
ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex
Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur. [79]
His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio,
et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem
Apollonia a directo itinere averterat; Pompeius per Candaviam iter in
Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam ex improviso aliud
incommodum, quod Domitius, qui dies complures castris Scipionis castra
collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam,
quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere
Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar ignorabat. Simul a Pompeio
litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium
facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebuerat,
pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta
reddiderat, haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus
accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a
Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed Allobroges,
Raucilli atque Egi familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus,
conspicati in itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine,
quod una in Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant
acta, euerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt. A
quibus Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium
beneficio periculum vitavit et ad Aeginium, quod est oppidum obiectum
Thessaliae, Caesari venienti occurrit. [80]
Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum
Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultro ad
Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur,
praesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurrerat, quam
supra docuimus, de proelio Dyrrachino, quod multis auxerat partibus.
Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem
esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris
multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit
et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant: se
confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur; longinquam
oppugnationem sustinere non posse. Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio
cognito Larisam legiones adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae
appropinquabat. Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam
oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis
cohortatus milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium
rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis
civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri celeriter,
priusquam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio
eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum altissimis moenibus
oppugnare aggressus ante solis oocasum expugnavit et ad diripiendum
militibus concessit statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit,
sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet. [81]
Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portas
clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatis
Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar ad murum producendos
curaverat, portas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatis collata
fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas
praeter Larisaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin
Caesari parerent atque imperata facerent. Ille idoneum locum in agris
nactus, qua prope iam matura frumenta erant, ibi adventum exspectare
Pompei eoque omnem belli rationem conferre constituit. [82]
Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud
cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut
parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes,
receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem
partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium
tendi. Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis
pristina omnium confirmatur opinio, et spes victoriae augetur, adeo ut,
quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam videretur, et
si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret, unius esse
negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque
servorum habere numero dicerent. Iamque inter se palam de praemiis ac de
sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant, alii domos
bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos
in consilio fuit controversia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio
ad Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem
haberi, cum eius necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod
proficiscenti recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus videretur,
reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.
[83]
Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus
cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam
descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam
gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret.
Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius Rufus apud
Pompeium, quod gestum in Hispania diceret. Et L. Domitius in consilio
dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis,
qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent,
sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent quique intra
praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari praestitissent: unam
fore tabellam, qui liberandos omni periculo censerent; alteram, qui
capitis damnarent; tertiam, qui pecunia multarent. Postremo omnes aut de
honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis
agebant nec, quibus rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti
victoria deberent, cogitabant. [84]
Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio
temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis perspectum habere
militum animum videretur, temptandum Caesar existimavit, quidnam Pompeius
propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet. Itaque exercitum ex
castris eduxit aciemque instruxit, primum suis locis pauloque a castris
Pompei longius, continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis
collibusque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies confirmatiorem
eius exercitum efficiebat. Superius tamen institutum in equitibus, quod
demonstravimus, servabat, ut, quoniam numero multis partibus esset
inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad
pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana
consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent. His erat
rebus effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium
Pompeianorum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere
eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum
equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad
Pornpeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit. [85]
Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem
instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se
subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans
hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco
moveret semperque esset in itineribus, haec spectans, ut movendis castris
pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in
itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad
laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret. His
constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis
animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo
esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur.
Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum
est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum,
sicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non facile
occasionem postea reperiemus"; confestimque expeditas copias educit. [86]
Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat
proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat,
priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id
cum essent plerique admirati, "scio me," inquit, "paene
incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii mei accipite, quo
firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris (idque
mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum
Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie
prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem
iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum
conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu
valeamus." Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et,
quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu
reliquorum opinionem fallerent. [87]
Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium
summis laudibus efferret, " noli," inquit, "existimare,
Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit. Omnibus
interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars
illius exercitus superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliss
fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum
discesserunt, multi sunt relicti in continenti. An non audistis ex eis,
qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi factas? Hae
copiae, quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt
refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit
roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit." Hace cum dixisset,
iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem
facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex
reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in
consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo
victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil
frustra confirmari videbatur. [88]
Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius
instructam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a
Caesare initio dissensionis ex senatusconusulto; quarum una prima, altera
tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio
cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum
cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu
erant collocatae. Has firmissimas se habere Pompeius existimabat. Reliquas
inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque cohortes CX
expleverat. Haec erant milia XLV, evocatorum circiter duo, quae ex
beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant; quae tot acie
disperserat. Reliquas cohortes VII castris propinquisque castellis
praesidio disposuerat. Dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis
muniebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios funditoresque
omnes sinistro cornu obiecerat. [89]
Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam
in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer
attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus
efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie
LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII
castris praesidlo reliquerat. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam,
media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium constitit.
Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a
multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia
acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit
equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit monuitque eius diei
victoriam in earum cohortium virtute constare. Simul tertiae aciei totique
exercitui imperavit, ne iniussu suo concurreret: se, cum id fieri vellet,
vexillo signum daturum. [90]
Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui
temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit: testibus se militibus
uti posse, quanto studio pacem petisset; quae per Vatinium in colloquiis,
quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum
Libone de mittendis legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum
sanguine neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse. Hac
habita oratione ecentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba
signum dedit. [91]
Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud
eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute. Hic signo
dato, "sequimini me," inquit, "manipulares mei qui fuistis,
et vestro imperatori quam constituistis operam date. Unum hoc proelium
superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem
recuperabimus." Simul respiciens Caesarem, "faciam,"
inquit, "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias
agas." Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque
eum electi milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt
prosecuti. [92]
Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum
utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum
exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur; idque
admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum
infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi
dispersos adorirentur; leviusque casura pila sperabat in loco retentis
militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul fore, ut
duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et lassitudine
conficerentur. Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur,
propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter
innata omnibus, quae studio pugnae incenditur; hanc non reprimere, sed
augere imperatores debent; neque frustra antiquitus institutum est, ut
signa undique concinerent clamoremque universi tollerent; quibus rebus et
hostes terreri et suos incitari existimaverunt. [93]
Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque
animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus
pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium
constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso
temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut
erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic
rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt
et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem
tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi
procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum
impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit,
equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque
nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar animadvertit,
quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit signum. Illi
celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites
impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum
loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent.
Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine
praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu
pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis circumierunt
eosque a tergo sunt adorti. [94]
Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus
loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis
successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non
potuerunt, atque universi terga verterunt. Neque vero Caesarem fefellit,
quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae
essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus
pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae
caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra
parte circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum
suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam
animadvertit, aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra
equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam
posuerat, clare, ut milites exaudirent, "tuemini," inquit,
"castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego
reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec cum
dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum
exspectans. [95]
Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium
perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est, ut beneficio
fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi magno aestu fatigati
(nam ad meridiem res erat perducta), tamen ad omnem laborem animo parati
imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae,
industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque
auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et
lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus, magis
de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero
diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere
potuerunt, sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes
ducibus usi centurionibus tribunisque militum in altissimos montes, qui ad
castra pertinebant, confugerunt. [96]
In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus
eitum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli
et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam
luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset
nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent
voluptates. At hi miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriam
obiciebant, cui semper omnia ad necessarium usum defuissent. Pompeius, iam
cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus
imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato
Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate, paucos suos
ex fuga nactus, nocturno itinere non intermisso, comitatu equitum XXX ad
mare pervenit navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur,
querens tantum se opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam
sperasset, ab eo initio fugae facto paene proditus videretur. [97]
Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda occupati
reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetrata montem
opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua,
diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius Larisam versus se
recipere coeperunt. Qua re animadversa Caesar copias suas divisit
partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra
remisit, IIII secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis
occurrere coepit et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re
animadversa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen
subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore
erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte
seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere illi de
deditione missis legatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se
cum eis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt. [98]
Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus
locis in planiciem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine
recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo
salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de
lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit
militibusque suis commendavit, ne qui eorum violaretur, neu quid sui
desiderarent. Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias
occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra
reverti iussit eodemque die Larisam pervenit. [99]
In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed centuriones, fortes
viros, circiter XXX amisit. Interfectus est etiam fortissime pugnans
Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.
Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim
Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse,
optimeque eum de se meritum iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter
milia XV cecidisse videbantur, sed in deditionem venerunt amplius milia
XXIIII (namque etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese
Sullae dediderunt), multi praeterea in finitimas civitates refugerunt;
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae
VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum
lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus. [100]
Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit eademque ratione,
qua factum a Libone antea demonstravimus, insulam obiectam portui
Brundisino tenuit. Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis
instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius
productam unam qninqueremem et minores duas in angustiis portus cepit
itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit. Sed
Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum onerariis navibus
Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a proposito
deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut
ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex portu
insulaque expelli potuit. [101]
Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et
Cilicum in Siciliam venit, et cum esset Caesaris classis divisa in duas
partes, dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor ad Vibonem, dimidiae
M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam navibus advolavit,
quam Pomponius de eius adventu cognosceret, perturbatumque eum nactus
nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo completas
onerarias naves taeda et pice et stupa reliquisque rebus, quae sunt ad
incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV,
e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum
esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso
tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent
allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur. Sed
opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque ad
Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, applicatisque nostris ad
terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus ventum
onerarias naves praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque
cornu comprensa naves sunt combustae quinque. Cumque ignis magnitudine
venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti
praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua
sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in
Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius,
ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea duae sunt
depressae triremes. Neque multo post de proelio facto in Thessalia
cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus fingi a
legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his
locis Cassius cum classe discessit. [102]
Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit,
quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare
alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu
efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus
itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei nomine Amphipoli
propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani,
iurandi causa convenirent. Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius
proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an
ut novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur,
existimari non poterat. Ipse ad ancoram unam noctem constitit et vocatis
ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata,
cognito Caesaris adventu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus
venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in
Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium
Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta
esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in
finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent: id si
fecissent, magno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui
superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis
acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam
venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut
ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de
Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur. [103]
Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia
societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere
ad militarem usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis,
partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus
coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat,
Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis
copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per
suos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae non
longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro
hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus
in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis
officio liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut
suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent. In hoc
erant numero complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in
Syria Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum,
patrem pueri, reliquerat. [104]
His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in
procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant,
sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet,
sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici
exsistunt, his, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt
eumque ad regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam,
praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum
militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse
appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud
eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab
Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege
et in custodia necatur. [105]
Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias
tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex
provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed
interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus temporibus Ephesiae
pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat Elide in templo Minervae
repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar
fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset
et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque
convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor
et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret.
Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo
praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant,
tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris
statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex
pavimento exstitisse ostendebatur. [106]
Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum,
coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni
reliquasque eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia
sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat,
equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis
Alexandriam pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria CC;
reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti
consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis
auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore
existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave
egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa
reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In
hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato
tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes
fiebant, compluresque milites huius urbis omnibus partibus
interficiebantur. [107]
Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas
ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis
tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti. Interim
controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul,
pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore
consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat
facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem
Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure
apud se potius quam inter se armis disceptare. [108]
Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus
nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem
ad causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam consilii sui nactus
ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem
Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum
suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris
nuntiisque edocuit. In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti
ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat.
Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset,
eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulae
testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario
ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent,
apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque
obsignatae Alexandriae proferebantur. [109]
De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime vellet pro communi
amico atque arbitro controversias regum componere, subito exercitus regius
equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam
erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret.
Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae
cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hortatus
est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad
Achillam mitteret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet. A quo missi
Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud
patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt. Quos
ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei
causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum
alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter
interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar
efficit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et
ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum
bellum videretur. [110]
Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque
usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX in armis habebat.
Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem
Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi
Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos
habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae
Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis
damnati exulesque convenerant; figitivis omnibus nostris certus erat
Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine militum
essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur, consensu militum
eripiebatur, qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro
suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona
locupletum diripere, stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno
expellere alios, alios arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus
instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo. Inveteraverant hi
omnes compluribus Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum
reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis
gesserant. Hunc usum rei militaris habebant. [111]
His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens
occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus
tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis
per vias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est
ad portum, ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim
diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves
longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad
Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes
et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter
has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae
omnes; quas si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare totum
in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.
Itaque tanta esta contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem
in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit
Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit,
quod tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus
milites euit. [112]
Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus
exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiecta Alexandriae
portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC
in mare iactis molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In
hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque
ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has
more praedonum diripere consuerunt. Eis autem invitis, a quibus Pharus
tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis, militibus eitis
Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum,
uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit
enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.
Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur
et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque
interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. In
eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa
initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat
locum aditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitiones
insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare
invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem
regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque bellum
administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu
controversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim
iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes
geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris,
cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve
animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est
interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt. |
|
Liber tertius De Bello Civili Inicio |