|
|
[1] Dum haec in Hispania geruntur, C.
Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex
partibus aggerrem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat
proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia
atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enim
fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae
aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem
pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet
oppugnationem. Ad
ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum
multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet.
Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum
LXXX exstruit. [2] Sed tanti erant antiquitus in
oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut
eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. Asseres
enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis bllistis missi per
IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis
coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus
proferebatur. Antecedebat
testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis,
convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum
omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones
fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae facile
nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui
eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant. [3]
Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucae
erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto
Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque
Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac
senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hac adiuncta ad
reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula
Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere
hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant. [4]
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex
navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant
(remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant
atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis
tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classe omnium seniorum,
matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore
civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant,
naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae, ut inusitatis atque
incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur; ut tum
accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem
compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est
castellum Massilensium, ad Nasidium perveniunt ibique naves expediunt
rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant.
Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio. [5] Eodem Brutus contendit aucto
navium numero. Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem,
captivae Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat
atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros
superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi
adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque
omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in
oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus
ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut
templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab
diis ecerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum
omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex
iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati atque obsecrati
naves conscenderant ut, si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem
sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent, vel domesticis
opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent. [6] Commisso proelio Massiliensibus
res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum praeceptorum, quae paulo
ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad
conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum
accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere
existimareut, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.
Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et
mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri facultatem nacti
ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis laborantibus
succurrebant. Neque vero coniuncti Albici
comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul
ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de
improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque
naves triremes duae navem D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci
poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa
Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet. Illae
adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime utraque
ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota collabefieret.
Qua re animadversa, quae proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in
eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt. [7]
Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt;
non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum
vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero navium nulla
desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una
cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex
reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam
appropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re
cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio
videretur. Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua
apparare coeperunt. [8]
Est animadveraum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant,
ex crebris hostium eruptionibus magno sibi ease praesidio posse, si ibi
pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent Quam primo
ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc
ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquo
versus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V. Postea vero, ut est
rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno
esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione
perfectum est. [9] Ubi turris altitudo perducta est
ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum
extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium
adhaeresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac
vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna
transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus
suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura,
supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus
religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi
parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad
defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes
exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque
constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper
iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut
saxa ex catapultis latericium discuterent Storias autem ex funibus
ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt
easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus
circum turrim praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti alils
locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea
pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu
hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum
pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt Ubi,
quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec
tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque
alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius
contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus
instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem
storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex
tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta
mittenda in struendo reliquerunt. [10] Ubi ex ea turri, quae circum
essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex
materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque
perducerent, facere instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae
primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII
collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has
inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi
tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque
laminis clavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas
quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super
musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut
trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab
igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria
inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset Coria autem,
ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque
inopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, ad turrim
hostium admovent, ut aedificio iungatur. [11]
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus
promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas
materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi
vident, mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de
muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab lateribus
longuriis furcisque ab opere removentur. Interim sub musculo milites
vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur,
convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque
defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur libera muri
defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea, quae suberat, turri
subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua
consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum
infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum
supplices manus tendunt. [12]
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi
a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad
legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant,
ut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre: opera
perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri
moram posse, quo minus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e
vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris concidisset, non posse
milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque
delerent. Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna
cum misericordia fletuque pronuntiantur. [13]
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppuguatione
desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere
misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a
nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam
remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per
vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis
odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum
irrumperent, graviterque cam rem tulerunt, quod stetisse per Treboninm,
quo minus oppido potirentur, videbatur. [14]
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt
interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis
subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore
in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque
essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus
inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plueti,
testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia
consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri
repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt; alii ex castris
sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de muro sagittis tormentisque
fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique
musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor
hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt
hoc idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum
fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem
intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem
remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem
paraverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum
reppulerunt. [15]
Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare
et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male
cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui
fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat
reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis
et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus
muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere
instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia
fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae
postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur,
quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus
consternitur, crates luto integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra
muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine
periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris
detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. Portae,
quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur. [16]
Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse
sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus
perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur,
qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo
sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri
posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum
paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum
manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna
speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac
turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt,
ad easdem deditionis condiciones recurrunt. [17]
M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae sunt in
Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare
loquebatur: pracoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneri obstrictum
fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere,
neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam
obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.
Haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea
vero, cum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum
exercitu Afranii esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in
spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque
postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei fumentariae, accepit, atque
haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad
motus fortunae movere coepit. [18]
Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes
circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit, quod
Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X
Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea Hispali faciendas
curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum
Gades contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit
Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo
procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus
praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse
habuit graves in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali praedicavit
adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium
perfugisse: haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. Quibus
rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam
administrandam HS | CLXXX | [18,000,000] et argenti pondo XX milia,
tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas
civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo
deducebat et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem
adversus rem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebat,
Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis
rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem
haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves
frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus
favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis bellum duci
non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus in
Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis
relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in
citeriore provincia sciebat. [19]
Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio,
tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur
edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium
civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quo edicto tota provincia
pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam
mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. Simul
ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias
vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quae colonicae
appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se
retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses, quae est longe firmissima totius
provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone
praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit. [20]
Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades
contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda
in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius
litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris,
consensisse Gaditanos principes eum tribunis cohortium, quae essent ibi in
praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari
servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum
sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi
consilium capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His
cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur,
ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque
Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod
factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se
quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro,
cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis
factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad
Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille ad
eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro
Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus
quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et
navium, ostendit. [21]
Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus
Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod
praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent
seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui
eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute
confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani
polliciti, remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam
tulisse cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis privatisque
praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae
commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quae ex fano
Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet.
Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis
navibus, quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant,
Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae
legationes Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac
publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit
pedibusque Narbonem atque inde Massiliam perverit, Ibi legem de dictatore
latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit. [22]
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam
adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi
etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus
(panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad
huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri,
labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum
desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere
sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita
Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas
familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam
tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti
consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi
coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit
auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu
nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses arma tormentaque
ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque
educunt, pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis
eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans
duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad
urbem proficiscitur. [23]
Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab
initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a
Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus
navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria.
Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam
aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur. Huius
adventum L. Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas
naves Uticae ex praedonum bello subductas P. Attius reficiendas huius
belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat
appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta
pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C. Considius Longus unius
legionis praesidio tuebatur. Reliquae Caesaris naves eius fuga se
Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufas quaestor navibus XII,
quas praesidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in
litore relictam navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C.
Curionem cum classe redit. [24]
Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum exercitu
proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit. Ibi C.
Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu
antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris
habebatur. Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte
praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte,
quae ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius
passuum milibus III. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius,
lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit, sex milium
circuitu in oppidum pervenit. [25]
Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad
portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte
ipso oppido Utica, altero a theatro, quod est ante oppidum,
substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et
angusto. Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis
viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc
equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque
tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur
a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat.
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione
intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum
Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter se; neque vero primum impetum
nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se
in castra ad oppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio
pronuntiare onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero
circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra
Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto
sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt.
Quae res omnium rerum copia complevit exercitum. [26]
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi
exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum
Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum
perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab
rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur,
et vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei Curio
permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur;
ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit. Equitesque
committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere
possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et
sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere
incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum
numerum interficiunt. [27]
Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus
suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere quam habuerant
opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae
volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire
speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a
Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi
dare facultatem. Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex
castris educit. Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta
suas uterque copias instruit. [28]
Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse Corfinii supra
demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque
eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinlo receperat
Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique
constarent. Hanc nactus appellationis causam Quintilius circuire aciem
Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud
Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu
contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in
obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia
perfugae appellarentur. Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua
liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent. Hac
habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio,
atque ita suas uterque copias reducit. [29]
At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is variis
hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat
et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoc ubi uno
auctore ad plures permanaverat, atque alius alii tradiderat, plures
auctores eius rei videbantur. Civile bellum; genus hominum, cui liceret
libere facere et sequi, quod vellet; legiones eae, quae paulo ante apud
adversarios fuerant, nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo,
qua offerrentur; municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque ex
Marsis Pelignisque veniebant ei qui superiore nocte: haec in contuberniis
commilitesque nonnulli graviora; sermones militum dubii durius
accipiebantur, nonnulli etiam ab eis, qui diligentiores videri volebant,
fingebantur. [30]
Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit.
Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda
censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium
esse arbitrarentur; postremo praestare dicebant per virtutem in pugna
belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum
supplicium perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra
Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes
sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et
tutius et facilius in Siciliam receptus daretur. [31]
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset
animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae rationem
habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. "Qua enim,"
inquit, "fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari
posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab
oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum
exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant!
Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem
omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes suspicari oportet
sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam
timor augeat noster, illis studia deminuat." "Quod si iam,"
inquit, "haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione
dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse
confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari
praestet? An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt
tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut media nocte
proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare
conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur; quibus rebus
nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra
oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia
prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re
iudicium facturum confido." [32]
Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo sit eorum usus
studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque
auctoritate eorum suam fecerit. "Vos enim vestrumque factum
omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine
causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.
Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia
excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam
atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae
fidei commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid
enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos
nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire
possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in
eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant? An vero in
Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos
superatos duces, duas receptas provincias? haec acta diebus XL, quibus in
conspectum adversariorum venerit Caesar? An, qui incolumes resistere non
potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria Caesarem secuti
diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia
percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris
sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius
deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? nonne sibi
clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum Caesaris beneficio
estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis
fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset
potestatem? Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo
tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione
sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de
meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea
voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites
semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos
quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res
processit, fortunam cur praeteream? An poenitet vos, quod salvum atque
incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim? quod classem
hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod his per biduum equestri
proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas
abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus
commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis
Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi
belli praeiudicia, sequimini! Equidem me Caesaris militem dici volui, vos
me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis
beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem
dedisse videamini." [33]
Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentern interpellabant, ut
magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur,
discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi
dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri. Quo facto
commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio,
cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die
productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie
collocat. Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi
milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem
praetermittat. [34]
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at
difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si adversariorum copiae transire
conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret. Simul ab
sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti
complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio
equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum
equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt;
relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur
atque interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos
fugere et concidi videbat. Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio
secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat,
"perterritum," inquit, "hostem vides, Curio: quid dubitas
uti temporis opportunitate?" Ille unum elocutus, ut memoria tenerent
milites ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit
ante omnes. Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis
primi non facile eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum
timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se
iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici
posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque
in castra recepit. [35]
Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu
Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine
appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid
velle ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit
et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit
paulumque afuit, quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad
eius conatum scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus
interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum
occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in
proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris
expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt.
Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod ad
proelium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad
oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra
reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum
circiter DC interfectis ac mille vulneratis; qui omnes discessu Curionis
multique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter
timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus
cognito bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis
de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit. [36]
Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit. Erat in
oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam
Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is, qui ex variis
generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus. Itaque de
deditione omnes palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua
pertinacia omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum agerentur, nuntii
praemissi ab rege Iuba venerunt, qui ilium adesse cum magnis copiis
dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. Quac res eorum
perterritos animos confirmavit. [37]
Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat:
tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in Hispania res
secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. Quibus omnibus
rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat. Sed ubi certis
auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias
abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit. Huc
frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in
Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et
maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex
proximis erat salinis eo congesta. Non materia multitudine arborum, non
frumentum, euius erant plenissimi agri, deficere poterat. Itaque omnium
suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.
[38]
His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam
oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis
Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum
mediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temere
credens consilium commutat et proelio rem committere constituit. Multum ad
hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris
temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus
equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam,
quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus copiis
insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat.
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes
aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus
passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum
numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem
equites revertuntur captivosque ad eum reducunt. [39]
Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris
praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites convenit, rem
gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit:
respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere
praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit,
"milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem,
exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non
potuerint? Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis
vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus." Erant per se
magna, quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum
tanta multitudine Numidarum confertur. Haec tamen ab ipsis inflatius
commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Multa
praeterea spolia praeferebantur, capti homines equique producebantur, ut,
quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. Ita
spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque
accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi
itinere totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco
resistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur. [40]
Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et
Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et
peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit; ipse cum
reliquis copiis elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus
praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum
peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim
cedant ac pedem referant: sese, cum opus esset, signum proelii daturum et,
quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio ad superiorem spem
addita praesentis temporis olninione, hostes fugere arbitratus copias ex
locis superioribus in campum deducit. [41]
Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu
XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et
circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu dumtaxat procul ad
speciem utitur, equites in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque
hortatur, ut spem omnem in virtute reponant. Ne militibus quidem ut
defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad
pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero CC, reliqui in itinere
substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco
cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi neque vehementius
equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circuire
aciem nostram et aversos proterere incipit. Cum cohortes ex acie
procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant
rurusque ad ordines suos se recipientes circuibant et ab acie excludebant.
Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum
subire tutum videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro
augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera
acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant,
quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute
desperantes, ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt, aut suam
mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo
fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus. [42]
Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces
audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse
arbitratus, proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet.
Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus. Tum vero ad summam
desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu
interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius,
praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem
petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum
acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atqne ita proelians
interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ei, quos ad
novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est,
fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra
conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur. [43] His rebus cognitis Marcius Rufus
quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo
deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad
litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse
copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se
pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii
classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum fuga
navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officium
imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio,
qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere
nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur. [44] Quibus rebus accidit, ut pauci
milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut
naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae
copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei
dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba
conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici
iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi
quereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectus
prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius
et Licinius Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque
imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit. |
|
Liber secundus De Bello Civili Inicio |