|
|
[1]
Litteris C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa
tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut vero ex
litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de
re publica [in civitate]. [Incitat] L. Lentulus consul senatu rei publicae
se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere
velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut
superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus
auctoritati obtemperaturum: habere se quoque ad Caesaris gratiam atque
amicitiam receptum. In eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in
animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque
agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum
imploraturum. [2]
Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat,
ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam,
ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea
re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus
conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus, quae vellet,
decernere auderet; ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas
provincias proficieceretur, ne qua esset armorum causa: timere Caesarem
ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et
retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M. Rufus, qui sententiam
Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur. Hi omnes convicio L.
Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii
pronuntiaturum se omnina negavit. Marcellus perterritus conviciis a sua
sententia discessit. Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus,
minis amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coacti Scipionis
sententiam sequuntur: uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat; si
non faciat, eum adversus rem publicam facturum videri. Intercedit M.
Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis. Refertur confestim de intersessione
tribunorum. Dicuntur sententiae graves; ut quisque acerbissime
crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur. [3]
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio
evocantur. Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores
castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe
praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt
traditae a Caesare, arcessuntur. Completur
urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici
consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum
Caesare gerebant, in senatum coguntur; quorum vocibus et concursu
terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere
decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad
Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant: sex dies
ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam ab nonnullis
sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei
proponant. [4]
Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis
opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor
repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac
provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque alterum
fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem
eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine
partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque
ostentatia sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum
pollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem
dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et
cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem
illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul infamia duarum legionum
permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque
converterat, rem ad arma deduci studebat. [5]
His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris
propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi
neque etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L. Sulla
reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare
coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis
octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi
paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis
sceleratorum audacia numquam ante descensum est: dent operam consules,
praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid
res publica detrimenti capiat. Haec senatusconsulto perscribuntur a.d. VII
Id. Ian. Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die
consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris
et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque
decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem
conferunt. Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis
postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset. [6]
Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per
Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem constantiamque collaudat;
copias suas exponit; legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum
compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse
persuaderi, uti eum defendant aut sequantur. Statim de reliquis
rebus ad senatum refertur: tota Italia delectus habeatur; Faustus Sulla
propere in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio detur.
Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque amicus; Marcellus vero
passurum se in praesentia negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus
plebis. De reliquis rebus senatusconsulta perscribuntur. Provinciae
privatis decernuntur duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni
obvenit Syria, L. Domitio Gallia; Philippus et Cotta privato consilio
praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur. In reliquas provincias
praetores mittuntur. Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat,
ut de eorum imperio ad popullim feratur paludatique votis nuncupatis
exeant. Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe
proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra
omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur, arma imperantur;
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur: omnia divina humanaque
iura permiscentur. [7]
Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum
iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum
Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse
honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. Novum
in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio
armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset
restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen
intercessionem liberam reliquisse. Pompeium, qui amissa restituisse
vldeatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse. Quotienscumque sit
decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti
caperet (qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit
vocatus), factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione
populi templis locisque editioribus occupatis: atque haec superioris
aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet; quarum
rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem. nulla lex
promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta. Hortatur,
cuius imperatoris ductu v VIIII annis rem publicam felicissime gesserint
plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque
pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant.
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites--hanc enim initio tumultus
evocaverat, reliquae nondum convenerant--sese paratos esse imperatoris sui
tribunorumque plebis iniurias defendere. [8]
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique
tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas legiones ex
hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit,
cuius pater Caesaris erat legatus. Is reliquo sermone confecto, cuius rei
causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata
demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae
causa egerit, in suam contumeliam vertat. Semper se rei publicae commoda
privatis necessitudinibus habuisse potiora. Caesarem quoque pro sua
dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere
neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei
publicae noceat. Pauca
eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta. Eadem fere atque
eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium
commemorasse demonstrat. [9]
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen
idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur,
petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur
sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias
tollere atque omnem Italiam metu liberare possint. Sibi semper
primam rei publicae fuisse dignitatem vitaque potiorem. Doluisse se, quod
populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur,
ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem
haberi proximis comitiis populus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris
sui rei publicae causa aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum
miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse.
Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione
Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. Quonam haec omnia
nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se descendere paratum
atque omnia pati rei publicae causa. Proficiscatur Pompeius in suas
provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis,
metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui
populoque Romano permittatur. Haec quo facilius certisque condicionibus
fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur
accedere: fore uti per colloquia omnes controversiae componantur. [10]
Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules
Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi
deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet,
exercitus dimitteret; quae si fecisset, Pompeium in Hispanias iturum.
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non
intermissuros consules Pompeiumque delectus. [11]
Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in
provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere;
exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere; polliceri se in
provineiam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si
peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii religione
obstrictus videretur; tempus vero colloquio non dare neque accessurum
polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M.
Antonium cum cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus
subsistit ibique delectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam
singulis cohortibua occupat. [12]
Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenere,
oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem,
Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius
adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe
reducit et profugit. Milites
in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium
voluntate Iguvium recepit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum
voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit
Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis
tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat. [13]
Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes
conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos
municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum,
tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem
posteritatis et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium,
quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine
pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt. Commisso proelio
deseritur a suisVarus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad
Caesarem perveniunt, atque una cum eis deprensus L. Pupius, primi pili
centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei
antea duxerat. At
Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit
gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur. [14]
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum
Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex
senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe
profugeret. Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites
falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique magistratus
consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad
legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa
disposuerat. Delectus circa urbem intermittuntur; nihil citra Capuam tutum
esse omnibus videtur. Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque
colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos
Lentulus spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi
iussit; quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio
reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa
distribuit. [15]
Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum
regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius
omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat
suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit
se cupidissime facturos pollicentur. Milites
imperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum
his duabus Asculum Picenulu proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther X
cohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido
cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur. Relictus
in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum
Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae
res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item ex
finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus
Pompeianis; in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus,
quas ibi in praesidio habuerat, excipit; quibus coactis XII efficit. Cum
his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit
Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se
circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus
coegerat. [16]
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo
discesserant, delectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei
frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset, cohortes
V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat
ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Caesaris
proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum
receperunt. Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaque
murum castra posuit. [17]
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno
proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi
subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile
intercludi posse frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit, se cohortesque
amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in
periculum esse venturum. Interim suos cohortatus tormenta in muris
disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit; militibus
in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos
iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque. [18]
Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio VII milium
intervallo abest, cupere ea facere, quae vellet, sed a Q. Lucretio
senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium
praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII cohortibus V.
Sulmonenses simulatque signa nostra viderunt, portas aperuerunt
universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt.
Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius
ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum
cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur. Caesar eas
cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar
primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis
frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit. Eo triduo
legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII
equitesque ab rege Norico circiter CCC. Quorum adventu altera castra ad
alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit. Reliquis
diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit. Cuius operis
maxima parte effecta eodem fere tempore missi a Pompeio revertuntur. [19]
Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium
celeriter subsidio venturum hortaturque eos, ne animo deficiant quaeque
usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum paucis
familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum
vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius
timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum
suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur,
concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non
potuit. Pompeius enim rescripserat: sese rem in summum periculum
deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in
oppidum Corfinium contulisse; proinde, si qua fuisset facultas, ad se cum
omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi
circummunitione fiebat. [20]
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi
secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque
atque honestissimos sui generis colloquuntur: obsideri se a Caesare, opera
munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cuius spe atque
fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere: debere se
suae salutis rationem habere. Ab his primo Marsi dissentire incipiunt
eamque oppidi partem, quae munitissima videretur, occupant, tantaque inter
eos dissensio exsistit, ut manum conserere atque armis dimicare conentur;
post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis quae ignorabant, de L.
Domiti fuga, cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in
publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem
mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere et
L. Domitium vivum in eius potestati tradere. [21]
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam
primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut
largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret
voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent,
tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum
diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit,
portas murosque adservari iubet. Ipse eis operibus, quae facere
instituerat, milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat
superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut
contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos militum et
praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant,
sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent. Neque vero tam
remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.
Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque
animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo,
quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent. 22
[22] Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis
custodibusque nostris colloquitur; velle, si sibi fiat potestas, Caesarem
convenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani
milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute
sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam
commemorat Caesarisque in se beneficia exponit; quae erant maxima: quod
per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex
praetura habuerat, quod in petitione consulatus erat sublevatus. Cuius
orationem Caesar interpellat: se non maleficii causa ex provincia
egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos
plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se
et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
Cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit:
quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio;
adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius consulere cogantur.
Facta potestate discedit. [23]
Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum
equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinquaginta; ordinis
senatorii L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius Rufus, Sex.
Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea filius Domiti aliique
complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum,
quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a contumeliis
militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur, [queritur] quod
sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis
beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|, quod advexerat Domitius
atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus
Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse
videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in
stipendium. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo
die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium
commoratus, et per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam
pervenit. [24]
Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria
proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex
novis dilectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat atque eis equos
attribuit; ex his circiter CCC equites conficit. L. Manlius praetor Alba
cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius,
relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt. Item
reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites
incidunt. Reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona,
praefectus fabrum Cn. Pompei. Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis:
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse
Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum
Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per
alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus
disceptetur. [25]
His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit, veteranis III et
reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat;
Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. Reperit
consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere
Brundisii cum cohortibus viginti; neque certum inveniri poterat,
obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum
mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate
haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia
navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimittendam non
existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire
instituit. Quorum operum haec erat ratio. Qua fauces erant angustissimae
portus, moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, quod his
locis erat vadosum mare. Longius progressus, cum agger altiore aqua
contineri non posset, rates duplices quoquo versus pedum XXX e regione
molis collocabat. Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne
fluctibus moverentur. His perfectis collocatisque alias deinceps pari
magnitudine rates iungebat. Has terra atque aggere integebat, ne aditus
atque incursus ad defendendum impediretur. A fronte atque ab utroque
latere cratibus ac pluteis protegebat; in quarta quaque earum turres
binorum tabulatorum excitabat, quo commodius ab impetu navium incendiisque
defenderet. [26]
Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu Brundisino
deprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque
multis tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris
adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret. Sic cotidie
utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur. Atque haec
Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non
existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum
mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi
impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum
putabat. Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque
Scriboni Libonis, mittit ad eum colloquii causa; mandat, ut Libonem de
concilianda pace hortetur; imprimis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur,
postulat; magnopere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestas
facta, fore, ut aequis condicionibus ab armis discedatur. Cuius rei magnam
partem laudis atque existimationis ad Libonem perventuram, si illo auctore
atque agente ab armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus ad
Pompeium proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine
illis non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam
Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum. [27]
Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re consumptis
VIIII naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus
eo deportaverant, Brundisium revertuntur. Pompeius sive operibus Caesaris
permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu
navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris
tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas
obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit
atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit. Haec levibus cratibus
terraque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad
portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
His paratis rebus milites silentio naves conscendere iubet, expeditos
autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque
disponit. Hos certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves
conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit. [28]
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis
permoti Caesaris rebus favebant. Itaque cognita Pompei profectione
concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex tectis
significabant. Per quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari
iubet, ne quam rei gerendae facultatem dimittat. Pompeius sub noctem naves
solvit. Qui erant in muro custodiae causa collocati, eo signo, quod
convenerat, revocantur notisque itineribus ad naves decurrunt. Milites
positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum
fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad
portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris
adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt. [29]
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus
mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis
confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod
omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui
ademerat. Relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae
Picenique et a freto naves essent exspectandae. Id propter anni tempus
longum atque impeditum videbatur. Interea veterem exercitum, duas
Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei
devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se
absente nolebat. [30]
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam
proficisci constituit: duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves
conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in Sardiniam cum
legione una Valerium legatum, in Siciliam Curionem pro praetore cum
legionibus duabus; eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam
traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato;
Africam sorte Tubero obtinere debebat. Caralitani, simul ad se Valerium
mitti audierunt, nondum profecto ex Italia sua sponte Cottam ex oppido
eiciunt. Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat,
ex Sardinia in Africam profugit. Cato in Sicilia naves longas veteres
reficiebat, novas civitatibus imperabat. Haec magno studio agebat. In
Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum delectus habebat,
equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus
rebus paene perfectis adventu Curionis cognito queritur in contione sese
proiectum ac proditum a Cn. Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non
necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus
omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset. Haec in contione
questus ex provincia fugit. [31]
Nacti vacuas ab imperiis Sardiniam Valerius, Curio Siciliam, cum
exercitibus eo perveniunt. Tubero cum in Africam venisset, invenit in
provincia cum imperio Attium Varum; qui ad Auximum, ut supra
demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat
atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones
effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus
ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam
obtinuerat. Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu atque oppido
prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur, sed
sublatis ancoris excedere eo loco cogit. [32]
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur,
milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto
senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium
honorem appetisse, sed exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse
contentum, quod omnibus civibus pateret. Latum ab X tribunis plebis
contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina
consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis
haberetur, ipso consule Pompeio ; qui si improbasset, cur ferri passus
esset? Si probasset, cur se uti populi beneficio prohibuisset? Patientiam
proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset; in quo
iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset. Acerbitatem
inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque
omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere. Iniuriam
in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in
circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita
colloquia et denegata commemorat. Pro quibus rebus hortatur ac postulat,
ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent. Sin timore
defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam
administraturum. Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque
se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos
legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui
mitterent significari. Tenuis atque infirmi haec animi videri. Se vero, ut
operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare. [33]
Probat rem senatus de mittendis legatis: sed, qui mitterentur, non
reperiebantur, maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis
recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se
habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris
fuissent. Sic triduum disputationibus excusationibusque extrahitur.
Subicitur etiam L. Metellus, tribunus plebis, ab inimicis Caesaris, qui
hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere instituerit,
impediat. Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis,
ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe
proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit. [34]
Quo cum venisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufum, quem paucis
ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat; profectum item Domitium ad
occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a
privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat; praemissos
etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe
discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum
suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent. Quibus mandatis acceptis
Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in
eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam incolebant, ad se
vocaverant; frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis
in urbem convexerant; armorum officinas in urbe instituerant; muros portas
classem reficiebant. [35]
Evocat ad se Caesar Massilia XV primos; cum his agit, ne initium inferendi
belli a Massiliensibus oriatur: debere eos Italiae totius auctoritatem
sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare. Reliqua, quae ad
eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. Cuius orationem
legati domum referunt atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant:
intellegere se divisum esse populum Romanum in partes duas; neque sui
iudicii neque suarum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat
causam. Principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem
patronos civitatis; quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum
publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas attribuerit
vectigaliaque auxerit. Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque
voluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe
aut portibus recipere. [36]
Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab
eis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandi permittitur.
Eius imperio classem quoquo versus dimittunt; onerarias naves, quas ubique
possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia
atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
frumenti quod inventum est, in publicum conferunt; reliquas merces
commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant. Quibus iniuriis
permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit; turres vineasque ad
oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate numero XII facere
instituit. Quibus effectis armatisque diebus XXX, a qua die materia caesa
est, adductisque Massiliam his D. Brutum praeficit, C. Trebonium legatum
ad oppugnationem Massiliae relinquit. [37]
Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus III,
quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam
praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab
L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius
hiemabant, subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate
praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani
contendit. [38]
Adventu L.Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum
est, Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei, quorum unus Hispaniam
citeriorem tribus legionibus, alter ulteriorem a saltu Castulonensi ad
Anam duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari
numero legionum optinebat, officia inter se partiuntur, uti Petreius ex
Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro
cum eis, quas habebat, legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur. His
rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio,
Celtiberiae, Cantabris barbarisque omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab
Afranio imperantur. Quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad
Afranium pervenit, constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam
propter ipsius opportunitatem gerere. [39]
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae,
praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae
cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae circiter V milia.
Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI, auxilia peditum V milia,
equitum III milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex
Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus
nobilissimo et fortissimo quoque evocato, huc optimi generis hominum ex
Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt addiderat.
Audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere
confestimque esse venturum. Simul a tribunis militum centurionibusque
mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res
consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione
militum voluntates redemit. [40]
Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In
Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum
IIII. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant,
superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa
Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus
proeliis contendebant. Huc cum cotidiana consuetudine congressae
pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen
transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi
ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo
equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque
cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem
oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII equitatumque omnem
traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus. Cuius adventu nuntiato L.
Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit
superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu
circumveniri posset. Ita congressus impari numero magnos impetus legionum
equitatusque sustinet. Commisso ab equitibus proelio signa legionum duarum
procul ab utrisque conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio
nostris miserat suspicatus fore id, quod accidit, ut duces adversariorum
occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. Quarum
adventu proelium dirimitur, ac suas uterque legiones reducit in castra. [41]
Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio reliquerat, in
castra pervenit. Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat
refectus; hunc noctu perfici iussit. Ipse cognita locorum natura ponti
castrisque praesidio sex cohortes reliquit atque omnia impedimenta et
postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam
proficiscitur et sub castris Afranii constitit et ibi paulisper sub armis
moratus facit aequo loco pugnandi potestatem. Potestate facta Afranius
copias educit et in medio colle sub castris constituit. Caesar, ubi
cognovit per Afranium stare, quo minus proelio dimicaretur, ab infimis
radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC castra facere
constituit et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu
exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere
et procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV fossam
fieri iussit. Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta
erat, permanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sic omne
prius est perfectum, quam imtellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub
vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis
proxima nocte conquiescit. [42]
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat
agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque
latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad
eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones in armis expeditas
contra hostem constituit. Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis
impediendi copias suas ad infimas montis radices producunt et proelio
lacessunt, neque idcirco Caesar opus intermittit confisus praesidio
legionum trium et munitione fossae. Illi non diu commorati nec longius ab
infimo colle progressi copias in castra reducunt. Tertio die Caesar vallo
castra communit; reliquas cohortes, quas in superioribus castris
reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet. [43]
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque
Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio
spatio tumulus erat paulo editior; quem si occupavisset Caesar et
communisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum
contulerant, se interclusurum adversarios confidebat. Hoc sperans legiones
III ex castris educit acieque in locis idoneis instructa unius legionis
antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet. Qua re cognita
celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes breviore
itinere ad eundem occupandum locum mittuntur. Contenditur proelio, et quod
prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis
submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere
coguntur. [44]
Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo procurrerent,
audacter locum caperent, ordines suos non magnopere servarent, rari
dispersique pugnarent; si premerentur, pedem referre et loco excedere non
turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere
quodam pugnae assuefacti; quod fere fit, quibus quisque in locis miles
inveteraverit, ut multum earum regionum consuetudine moveatur. Haec tum
ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae: circumiri enim
sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur; ipsi autem
suos ordines servare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum
locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere. Itaque perturbatis
antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque
in proximum collem sese recepit. [45]
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque
acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem
insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga
vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum
volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur
et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt. Hinc se
recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
Praeruptus locus erat utraque ex parte derectus ac tantum in latitudinem
patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, ut neque
subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse
possent. Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in
longitudinem passuum circiter CCCC. Hac nostris erat receptus, quod eo
incitati studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco, et propter
angustias iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut
nullum frustra telum in eos mitteretur. Tamen virtute et patientia
nitebantur atque omnia vulnera sustinebant. Augebatur illis copia, atque
ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis
succederent. Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem
locum cohortibus defessos reciperet. [46]
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a
multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis
impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos
sese convertere cogunt. Submotis sub murum cohortibus ac nonnullam partem
propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.
Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus
locis constiterat, tamen summa in iugum virtute connititur atque inter
duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. Ita
vario certamine pugnatum est. Nostri in primo congressu circiter LXX
ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII, qui
propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum
pervenerat; vulnerantur amplius DC. Ex Afranianis interficiuntur T.
Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones IIII, milites
amplius CC. [47]
Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse
existimarent: Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores
viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent
et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et
nostros primo congressu terga vertere coegissent; nostri autem, quod
iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium
sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco
superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum
compulissent. Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus
munierunt praesidiumque ibi posuerunt. [48]
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt. Tanta enim
tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.
Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis
superavit pontesque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae
res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. Castra enim, ut supra
demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio
milium XXX, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his
angustiis continebantur. Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam
accesserant, frumentum supportare, neque ei, qui pabulatum longius
progressi erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui
ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant. Tempus erat
autem difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant neque multum a
maturitate aberant; ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne
frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui si quid
fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum
poterat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae civitates longius
removerant. Qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos levis
armaturae Lusitani peritique earum regionum cetrati citerioris Hispaniae
consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum
omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant. [49]
At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum erat frumentum
provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia
comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. Harum omnium rerum
facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen
integra, quo omnino Caesar adire non poterat. [50]
Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficere pontes;
sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes
adversariorum perfici patiebantur. Quod illis prohibere erat facile cum
ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in
unum atque angustum locum tela iaciebantur; atque erat difficile eodem
tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare. [51]
Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad
flumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia
cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.
Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis
liberisque; sed nullus ordo, nullum imperium certum, cum suo quisque
consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi superiorum
temporum atque itinerum licentia. Erant complures honesti adulescentes,
senatorum filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum; erant
legati Caesaris. Hos omnes flumina continebant. Ad hos opprimendos cum
omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur
imprudentesque ante missis equitibus aggreditur. Celeriter sese tamen
Galli equites expediunt proeliumque committunt. Ei, dum pari certamine res
geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa
legionum appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes
conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
nacti enim spatium se in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die
sagittarii circiter CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum non
magnus numerus. [52]
His tamen omnibus annona crevit; quae fere res non solum inopia
praesentis, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum
vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur; et
ita paucis diebus magna erat facta rerum commutatio ac se fortuna
inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur,
illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur. Caesar eis
civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti
copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat;
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur. [53]
Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora
Romam ad suos perscribebant; multa rumor affingebat, ut paene bellum
confectum videretur. Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum
concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad
Cn. Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse,
alii ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse
viderentur. [54]
Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus
equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus
Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus
Britanniae docuerat. Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant;
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur. Has
perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII
militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem
improviso occupat. Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur,
communit. Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem
instituit, biduo perficit. Ita commeatus et qui frumenti causa
processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit. [55]
Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui inopinantes
pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum
iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio
missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio
sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque
cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab
reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda
eodem ponte in castra revertuntur. [56]
Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domitii consilio naves
longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora
navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum
numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est,
imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi
deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum
adduxerat, complet. Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad
nostras naves procedunt, quibus praeerat D. Brutus. Hae ad insulam, quae
est contra Massiliam, stationes obtinebant. [57]
Erat multo inferior numero navium Brutus; sed electos ex omnibus
legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi
attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant. Hi manus ferreas atque
harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque
telorum se instruxerant. Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu
educunt, cum Massiliensibus confligunt. Pugnatum est utrimque fortissime
atque acerrime; neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines
asperi et montani, exercitati in armis; atque hi modo digressi a
Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant,
pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare
operam studebant. [58]
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi
nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore
uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus
navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent,
contendebant; cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum
atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus
exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui
repente ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam vocabulis
armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium
impediebantur; factae enim subito ex humida materia non eundem usum
celeritatis habebant. Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo
animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et
retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves
transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem
navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum
compellunt. Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt captae,
intereunt VIIII. [59]
Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul perfecto ponte celeriter
fortuna mutatur. Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus
audacter vagabantur, alias non longo a castris progressi spatio, ut
celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu
custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut
procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant.
Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu
constituerant pabulari. [60]
Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus contributi,
mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur. Hos
Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebus
Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. Petit ab his
omnibus, ut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus undique
conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam cohors
Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione
transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis
quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria,
exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per
Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio
desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur. [61]
Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper magno
circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum fossas
pedum XXX in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam
Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis
magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento
pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque
constituunt illis locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Huic
consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis
generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae
nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant,
magnis affectae beneficiis eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris
nomen obscurius. Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et
suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio toto
flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum
positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat XXX. Ad eum locum
fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen
Sicorim traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII. [62]
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato
diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat, ut
equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent
flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent
et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum
impedirentur. Sed tamen eodem fere tempore pons in Hibero prope effectus
nuntiabatur, et in Sicori vadum reperiebatur. [63]
Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque duabus
auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiis Sicorim
transeunt et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant,
castra coniungunt. Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen
adversariorum male haberet et carperet. Pons enim ipsius magnum circuitum
habebat, ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent.
Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius
atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen
ostendunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire
incipiunt. [64]
Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta,
cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac
nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa
et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos
insequi. Totis vero castris milites circulari et dolere hostem ex manibus
dimitti, bellum non necessario longius duci; centuriones tribunosque
militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori
suo neu periculo parceret; paratos esse sese, posse et audere ea transire
flumen, qua traductus esset equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus
Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere,
conandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex
omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur
sustinere non posse. Hos cum legione una praesidio castris relinquit;
reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine
supra atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus
abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen
nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere
incipit. Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito
circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia
vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur. [65]
Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re perterritus
locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar in campis exercitum
reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantes progredi insequitur
et moratur. Illi necessario maturius, quam constituerant, castra ponunt.
Suberant enim montes, atque a milibus passuum V itinera difficilia atque
angusta excipiebant. Hos montes intrasse cupiebant, ut equitatum
effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum
itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias
traducerent. Quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed
totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem
distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit. [66]
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris
processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces
adversariorum silentio copias castris educere. Quo cognito signum dari
iubet et vasa militari more conclamari. Illi exaudito clamore veriti, ne
noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris
in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.
Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca
proficiscitur. Hoc idem fit ex castris Caesaris. Mittitur L. Decidius Sasa
cum paucis, qui loci naturam perspiciat. Uterque idem suis renuntiat: V
milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca
aspera et montuosa; qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem
prohiberi nihil esse negotii. [67]
Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis
quaeritur. Plerique censebant, ut noctu iter facerent: posse prius ad
angustias veniri, quam sentiretur. Alii, quod pridie noctu conclamatum
esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera
obsidere; nocturnaque proelia esse vitanda, quod perterritus miles in
civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit. At
lucem multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum
et centurionum praesentiam afferre; quibus rebus coerceri milites et in
officio contineri soleant. Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum:
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem
petant, capi posse. Haec vincit in consilio sententia, et prima luce
postridie constituunt proficisci. [68]
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Nam quae itinera ad
Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium oppositis tenebantur.
Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difflcillimae; saxa multis
locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario
traderentur, militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam partem
itineris conficerent. Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium
laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento
prohibere potuissent. [69]
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant
contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros: necessarii victus inopia
coactos fugere atque ad Ilerdam reverti. Erat enim iter a proposito
diversum, contrariamque in partem iri videbatur. Duces vero eorum
consilium suum laudibus efferebant, quod se castris tenuissent; multumque
eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter
profectos videbant, ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos
superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut
fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis
cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt. [70]
Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque
occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afranii
copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tamen ab Afranianis huc
erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant,
attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus
cohortesque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis
exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. Confecit prior
iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem
aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur,
ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit. Ex eo loco
IIII cetratorum cohortes in montem, qui erat in conspectu omnium
excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo
consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere
iugis Octogesam perveniret. Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent,
conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit; nec minimam
partem temporis equitum vim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis
circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur. [71]
Erat occasio bene gerendae rei. Neque vero id Caesarem fugiebat, tanto sub
oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse,
praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto
confligeretur; idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur. Concurrebant
legati, centuriones tribunique militum: ne dubitaret proelium committere;
omnium esse militum paratissimos animos. Afranianos contra multis rebus
sui timoris signa misisse: quod suis non subvenissent, quod de colle non
decederent, quod vix equitum incursus sustinerent collatisque in unum
locum signis conferti neque ordines neque signa servarent. Quod si
iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem,
quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset. [72]
Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem
conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset. Cur etiam
secundo proelio aliquos ex suis amitteret? cur vulnerari pateretur optime
de se meritos milites? cur denique fortunam periclitaretur? praesertim cum
non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio. Movebatur etiam
misericordia civium, quos interficiendos videbat; quibus salvis atque
incolumibus rem obtinere malebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non
probabatur: milites vero palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio
victoriae dimitteretur, etiam cum vellet Caesar, sese non esse pugnaturos.
Ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut
timorem adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata facultate in
castra sese referunt. Caesar praesidiis montibus dispositis omni ad
Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra
communit. [73]
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae
fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant. Erat
unum iter, Ilerdam si reverti vellent; alterum, si Tarraconem peterent.
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro. Qua
re cognita crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum
legionariasque intericiunt cohortes vallumque ex castris ad aquam ducere
incipiunt, ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari
possent. Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur ipsique
perficiundi operis causa longius progrediuntur. [74]
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo
procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat
conquirit atque evocat. Primum agunt gratias omnibus, quod sibi
perterritis pridie pepercissent: eorum se beneficio vivere. Deinde de
imperatoris fide quaerunt, rectene se illi sint commissuri, et quod non ab
initio fecerint armaque cum hominibus necessariis et consanguineis
contulerint, queruntur. His provocati sermonibus fidem ab imperatore de
Petreii atque Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu
suos prodidisse videantur. Quibus confirmatis rebus se statim signa
translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad
Caesarem mittunt. Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt,
alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei
commendant. Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos evocaverant et
secum in castris habebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesque
quaerebant, per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad
Caesarem. Afranii etiam filius adulescens de sua ac parentis sui salute
cum Caesare per Sulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia et
gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine
vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae
lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis
probabatur. [75]
Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in
castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus,
hunc quieto et aequo animo ferret. Petreius vero non deserit sese. Armat
familiam; cum hac et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus
paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat,
improviso ad vallum advolat, colloquia militum interrumpit, nostros
repellit a castris, quos deprendit interficit. Reliqui coeunt inter se et
repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque
destringunt atque ita se a cetratis equitibusque defendunt castrorum
propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab eis cohortibus, quae
erant in statione ad portas, defenduntur. [76]
Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit militesque
appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, adversariis ad supplicium
tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat, ut
iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque
sibi separatim a reliquis consilium capturos. Princeps in haec verba iurat
ipse; idem iusiurandum adigit Afranium; subsequuntur tribuni militum
centurionesque; centuriatim producti milites idem iurant. Edicunt, penes
quem quisque sit Caesaris miles, ut producatur: productos palam in
praetorio interficiunt. Sed plerosque ei, qui receperant, celant noctuque
per vallum emittunt. Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in
supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit
mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit. [77]
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant,
summa diligentia conquiri et remitti iubet. Sed ex numero tribunorum
militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt. Quos
ille postea magno in honore habuit; centuriones in priores ordines,
equites Romanos in tribunicium restituit honorem. [78]
Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre. Frumenti copiam
legionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi
erant efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad
parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda. Itaque magnus eorum
cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat. In his erat angustiis res. Sed ex
propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod
ibi paulum frumenti reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos
confidebant. Tarraco aberat longius; quo spatio plures rem posse casus
recipere intellegebant. Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret,
ipse cum legionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quin extremi
cum equitibus proeliarentur. [79]
Genus erat hoc pugnae. Expeditae cohortes novissirnum agmen claudebant
pluresque in locis campestribus subsistebant. Si mons erat ascendendus,
facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis superioribus,
qui antecesserant, suos ascendentes protegebant; cum vallis aut locus
declivis suberat, neque ei, qui antecesserant, morantibus opem ferre
poterant, equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant, tum
magno erat in periculo res. Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset
appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu
equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in valles
universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus
consisterent. Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum
numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in
medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli ex itinere
excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur. [80]
Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur, crebroque, ut
sint auxilio suis, subsistunt; ut tum accidit. Milia enim progressi IIII
vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una
fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt. Ubi
Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites
pabulandi causa animum adverterunt, sese subito proripiunt hora circiter
sexta eiusdem diei et spem nacti morae discessu nostrorum equitum iter
facere incipiunt. Qua re animum adversa Caesar refectis legionibus
subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit; hora x
subsequi pabulatores equitesque revocari iubet. Celeriter equitatus ad
cotidianum itineris officium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum
agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam
nonnulli centuriones, interficiuntur. Instabat agmen Caesaris atque
universum imminebat. [81]
Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum
data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo
loco castra ponunt. Sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt
demonstratae, proelio non lacessit et eo die tabernacula statui passus non
est, quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive noctu sive interdiu
erumperent. Illi animadverso vitio castrorum tota nocte munitiones
proferunt castraque castris convertunt. Hoc idem postero die a prima luce
faciunt totumque in ea re diem consumunt. Sed quantum opere processerant
et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo
aliis malis remedia dabantur. Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex
castris; proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam
copias educunt, pabulatum emittitur nemo. His eos suppliciis male haberi
Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas
eorum eruptiones demoretur; quo necessario descensuros existimabat. Illi
et inopia pabuli adducti et, quo essent expeditiores, omnia sarcinaria
iumenta interfici iubent. [82]
In his operibus consiliisque biduum consumitur; tertio die magna iam pars
operis Caesaris processerat. Illi impediendae reliquae munitionis causa
hora circiter VIIII signo dato legiones educunt aciemque sub castris
instruunt. Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire
iubet, aciem instruit; contra opinionen enim militum famamque omnium
videri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat. Sed eisdem de
causis, quae sunt cognitae, quo minus dimicare vellet, movebatur, atque
hoc etiam magis, quod spatii brevitate etiam in fugam coniectis
adversariis non multum ad summam victoria iuvare poterat. Non enim amplius
pedum milibus duobus ab castris castra distabant; hinc duas partes acies
occupabant duae; tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta.
Si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex
fuga receptum dabat. Hac de causa constituerat signa inferentibus
resistere, prior proelio non lacessere. [83]
Acies erat Afraniana duplex legionum V; tertium in subsidiis locum alariae
cohortes obtinebant; Caesaris triplex; sed primam aciem quaternae cohortes
ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem
suae cuiusque legionis subsequebantur; sagittarii funditoresque media
continebantur acie, equitatus latera cingebat. Tali instructa acie tenere
uterque propositum videbatur: Caesar, ne nisi coactus proelium
committeret; ille, ut opera Caesaris impediret. Producitur tamen res,
aciesque ad solis occasum continentur; inde utrique in castra discedunt.
Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere; illi vadum
fluminis Sicoris temptare, si transire possent. Qua re animadversa Caesar
Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in
ripis custodias disponit. [84]
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis
iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si
fieri possit, semoto a militibus loco. Ubi id a Caesare negatum et, palam
si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius
Afranii. Venitur in eum locum, quem Caesar delegit. Audiente utroque
exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus succensendum,
quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint. Sed
satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium
rerum inopiam; nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua,
prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre
posse. Itaque se victos confiteri; orare atque obsecrare, si qui locus
misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse
habeat. Haec quam potest demississime et subiectissime exponit. [85]
Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partes vel querimoniae vel
miserationis minus convenisse. Reliquos enim omnes officium suum
praestitisse: se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore aequo,
confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia; exercitum
suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis, quos in sua potestate
habuerit, conservarit et texerit; illius denique exercitus milites, qui
per se de concilianda pace egerint; qua in re omnium suorum vitae
consulendum putarint. Sic omnium ordinum partes in misericordia
constitisse: ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque colloquii neque
indutiarum iura servasse et homines imperitos et per colloquium deceptos
crudelissime interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominum
nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id
cupidissime petant, quod paulo ante contempserint. Neque nunc se illorum
humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus
opes augeantur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos
aluerint, velle dimitti. Neque enim sex legiones alia de causa missas in
Hispaniam septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas
neque submissos duces rei militaris peritos. Nihil horum ad pacandas
Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem
pacis nullum auxilium desiderarit. Omnia haec iam pridem contra se parari;
in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat
rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annis obtineat; in se
iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed
per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se etiam aetatis
excusationem nihil valere, cum superioribus bellis probati ad obtinendos
exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper
imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe
sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant. Quae tamen omnia
et se tulisse patienter et esse laturum; neque nunc id agere, ut ab illis
abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne
illi habeant, quo contra se uti possint. Proinde, ut esset dictum,
provinciis excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum, se
nociturum nemini. Hanc unam atque extremam esse pacis condicionem. [86]
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione
cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro
praemium missionis ferrent. Nam cum de loco et tempore eius rei
controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi
constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni
interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur. Paucis
cum esset in utramque partem verbis disputatum, res huc deducitur, ut ei,
qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim, reliqui ad
Varum flumen dimittantur; ne quid eis noceatur, neu quis invitus
sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur. [87]
Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum
pollicetur. Addit etiam, ut, quod quisque eorum in bello amiserit, quae
sint penes milites suos, eis, qui amiserint, restituatur; militibus aequa
facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit. Quascumque postea
controversias inter se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius
adierunt. Petreius atque Afranius cum stipendium ab legionibus paene
seditione facta flagitarentur, cuius illi diem nondum venisse dicerent,
Caesar ut cognosceret, postulatum est, eoque utrique, quod statuit,
contenti fuerunt. Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas
legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se
spatio castra facerent, eique negotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit.
Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum,
atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est. |
|
Liber primus De Bello Civili Inicio |