|
|
[1]
Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse
Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia
pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos
abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui
seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam
amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque
qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse
terras. Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur pagoque inde
Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade
domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in
Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia
classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi
egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et
naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque
qui tum ea tenebant loca ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque
agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem
cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies
constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores
ducemque advenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales
essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum
Laurentinum exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem
Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem
condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique
et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae
sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem
factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates
deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium
data. Ea
res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi
erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi
stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes
dixere nomen. [2]
Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui
pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre
patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo
certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Troianique ducem
Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes
Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum
oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis et
tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus,
haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas adversus tanti belli
terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum
sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec
deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere.
Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas,
quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam
per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis
sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias
eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum
mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est super
Numicum flumen: Iovem indigetem appellant. [3]
Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei
ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri—tanta
indoles in Lavinia erat—res Latina et regnum avitum paternumque puero
stetit. Haud ambigam—quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?—hicine
fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus
comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem
nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus—certe
natum Aenea constat—abundante Lavinii multitudine florentem iam ut tum
res erant atque opulentam urbem matri seu novercae relinquit, novam ipse
aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis
Longa Alba appellata. Inter
Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
Tantum tamen opes creuerant maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem
Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis
regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi
sint. Pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc
Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat Ascani filius, casu
quodam in siluis natus; is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum
Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit
Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus,
Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu
Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa
inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto
imperio regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is
sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli
fecit. Proca deinde
regnat. Is
Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat,
regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas
patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri
scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae Silviae per
speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate spem partus
adimit. [4]
Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum
deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum geminum partum
edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem
incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut
stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur,
pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super
ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum
poterat amnis et posse quamuis languida mergi aqua infantes spem
ferentibus dabat. Ita
velut defuncti regis imperio in proxima alluuie ubi nunc ficus Ruminalis
est—Romularem vocatam ferunt—pueros exponunt. Vastae
tum in his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alveum, quo
eiti erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex
montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas
infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros
magister regii pecoris invenerit— Faustulo fuisse nomen ferunt—ab eo
ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt
qui Larentiam volgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde
locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti itaque educati, cum primum
adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes venando peragrare
saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum
subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque
rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos
celebrare. [5]
Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a
Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum; ibi
Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit
loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana
venerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Romani deinde
vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro cum sollemne notum esset insidiatos
ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, Remum
cepisse, captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime
dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta iuvenum
manu hostilem in modum praedas agere. Sic
Numitori ad supplicium Remus deditur. Iam inde ab initio Faustulo spes
fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et eitos iussu regis infantes
sciebat et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem
immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas
prior venit: ita metu subactus Romulo rem aperit. Forte et Numitori cum in
custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et
aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria
nepotum; sciscitandoque eodem pervenit ut haud procul esset quin Remum
agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum—nec
enim erat ad vim apertam par—sed aliis alio itinere iussis certo tempore
ad regiam venire pastoribus ad regem impetum facit; et a domo Numitoris
alia comparata manu adiuuat Remus. Ita regem obtruncat. [6]
Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos regiam
dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam
auocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes
vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris originem nepotum,
ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque
eius auctorem ostendit. Iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum
auum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum
nomen imperiumque regi efficit. Ita
Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi
eiti ubique educati erant urbis condendae. Et
supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue
accesserant, qui omnes facile spem facerent paruam Albam, parvum Lavinium
prae ea urbe quae conderetur fore. Intervenit
deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum
certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec aetatis
verecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae ea loca essent
auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio
regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
[7]
Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato augurio
cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo
consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum
trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem
vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio
fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis
quoque increpitans adiecisset, "Sic deinde, quicumque alius
transiliet moenia mea," interfectum. Ita solus potitus imperio
Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium
primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra dis aliis Albano ritu,
Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca
Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim
fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido ut
quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse.
Ibi cum eum cibo uinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius
loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere
eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa
uestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves eximium
quemque pulchritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam
auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse
numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia
ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre,
confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum
occepit. Inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum
mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit.
Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus
claua fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit. Evander tum ea,
profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca,
venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines,
venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante
Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. Is tum Evander
concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis
excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque
viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui vir
esset. Vbi nomen patremque ac patriam accepit, "Iove nate, Hercules,
salue," inquit; "te mihi mater, veridica interpres deum,
aucturum caelestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam
opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat."
Dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata ara condita ac
dicata ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi,
adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae
maxime inclitae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit ut Potitii ad
tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad
ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit donec Pinarium genus fuit,
ne extis eorum sollemnium vescerentur. Potitii ab Evandro edocti
antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis
publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. Haec
tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum
immortalitatis virtute partae ad quam eum sua fata ducebant fautor. [8]
Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine quae
coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat,
iura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse
venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem,
tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Alii ab numero auium quae
augurio regnum portenderant eum secutum numerum putant. me haud paenitet
eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis
finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum
quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim
populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat
interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo loca, cum in spem
magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent.
Deinde ne uana urbis magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa vetere
consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se
multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc
saeptus descendentibus inter duos lucos est asylum aperit. Eo ex finitimis
populis turba omnis sine discrimine, liber an seruus esset, auida novarum
rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Cum iam
virium haud paeniteret consilium deinde viribus parat. Centum creat
senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant
qui creari patres possent. Patres certe ab honore patriciique progenies
eorum appellati. [9]
Iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum civitatum bello
par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat,
quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum
ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui
societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex
infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi
magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et
non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus
sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul
spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis
metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum
aperuissent; id enim demum compar conubium fore. Aegre id Romana pubes
passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum
ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat
Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis
spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,
concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. Multi
mortales conuenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi
quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo
cum liberis ac coniugibus venit. Inuitati hospitaliter per domos cum situm
moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam breui rem
Romanam crevisse. Vbi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum
oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad
rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat
raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe
homines quibus datum negotium erat domos deferebant. Vnam longe ante alias
specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt
multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret
Thalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato
per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati
hospitii foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac
fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio
est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia
factum qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in
societate fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi
sit liberum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset,
darent animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus
usuras viris quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus
officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant
blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime
ad muliebre ingenium efficaces preces sunt. [10]
Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime
sordida ueste lacrimisque et querellis civitates concitabant. Nec domi
tantum indignationes continebant sed congregabantur undique ad T. Tatium
regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in iis
regionibus erat conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates
erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius
Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant.
Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis
se impigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum
impetum facit. Sed effuse uastantibus fit obuius cum exercitu Romulus
levique certamine docet uanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit
fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce
hostium occiso urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto,
ipse cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia
ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in
Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram
deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis fines cognomenque
addidit deo: "Iuppiter Feretri" inquit, "haec tibi victor
Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo
metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium
caesis me auctorem sequentes posteri ferent." Haec templi est origo
quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde dis visum nec inritam
conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit nec
multitudine compotum eius doni volgari laudem. Bina postea, inter tot
annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris
fuit. [11]
Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac
solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad
hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo
impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria ouantem
Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus
earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia
posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum
inferentes. Ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi
certaminis fuit. Vtroque coloniae missae: plures inventi qui propter
ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter
migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Nouissimum
ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut
cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.
Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius
filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam
forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis
necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa
ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod volgo Sabini
aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie
anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo
scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod
in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude visam
agere sua ipsam peremptam mercede. [12]
Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus
instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est
complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate
reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. Principes
utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius
Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia
sustinebat. Vt Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque
est. Ad veterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, arma
ad caelum tollens, "Iuppiter, tuis" inquit "iussus auibus
hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini
habent; inde huc armati superata media valle tendunt; at tu, pater deum
hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam
siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua
praesenti ope seruatam urbem esse, voveo." Haec precatus, ueluti
sensisset auditas preces, "Hinc" inquit, "Romani, Iuppiter
optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet." Restitere
Romani tamquam caelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat.
Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat
Romanos toto quantum foro spatium est. Nec procul iam a porta Palati erat,
clamitans: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt
longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." In eum
haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex
equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum
Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit
Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo
coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille
quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit:
Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium;
sed res Romana erat superior. [13]
Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis
scissaque ueste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia
inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere
iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando soceri
generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum
illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis inter vos, si conubii
piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium viris
ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris uestrum viduae aut
orbae uiuemus." movet res cum multitudinem tum duces; silentium et
repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem
modo sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium
omne conferunt Romam. Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur
Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae ubi primum ex
profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum
appellarunt. Ex
bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et
ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque cum populum in curias triginta
divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, cum haud dubie
aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis
virorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore
et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T.
Tatio Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est.
Inde non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit. [14]
Post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant; cumque
Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus
poterant. Igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavinii cum ad sollemne
sacrificium eo venisset concursu facto interficitur. Eam rem minus aegre
quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni
seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit; ut
tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam
Laviniumque urbes renovatum est. Et
cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis
prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se conualescere
opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat,
occupant bellum facere. Iuventute armata immissa uastatur agri quod inter
urbem ac Fidenas est; inde ad laevam versi quia dextra Tiberis arcebat,
cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris
in urbem inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus—neque enim dilationem
pati tam vicinum bellum poterat—exercitum educit, castra a Fidenis mille
passuum locat. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis
partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in
insidiis iussit: cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod
quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope
portis hostem exciuit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris
pugna causam minus mirabilem dedit. Et cum, velut inter pugnae fugaeque
consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis
repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi
sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani
transuersam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa
eorum qui in praesidio relicti fuerant. Ita
multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique
avehi cum eo visi erant circumagerent frenis equos, terga vertunt;
multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti
erant oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo
Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit. [15]
Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate—nam
Fidenates quoque Etrusci fuerunt—et quod ipsa propinquitas loci, si
Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. In fines Romanos
excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. Itaque non castris
positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam
portantes Veios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non
invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. Quem
postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audiuere, obuiam
egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque
dimicarent. Ibi viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore
exercitus rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe
ualida muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat,
ulciscendi magis quam praedae studio; eaque clade haud minus quam adversa
pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte
multatis in centum annos indutiae datae. Haec
ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei
divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in
regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace
firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum ualuit ut in
quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior
fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis;
trecentosque armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellavit non in
bello solum sed etiam in pace habuit. [16]
His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in
campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore
tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni
abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem
pavore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi
vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proximi
steterant sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta
maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto, deum
deo natum, regem parentemque urbis Romanae saluere universi Romulum
iubent; pacem precibus ecunt, uti volens propitius suam semper sospitet
progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum
manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque sed perobscura fama;
illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Et consilio
etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius,
sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut
traditur, quamuis magnae rei auctor in contionem prodit.
"Romulus" inquit, "Quirites, parens urbis huius, prima
hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit. Cum perfusus
horrore venerabundusque adstitissem petens precibus ut contra intueri fas
esset, ""Abi, nuntia"" inquit ""Romanis,
caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem
militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas
armis Romanis resistere posse."" Haec" inquit "locutus
sublimis abiit." Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit,
quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide
immortalitatis lenitum sit. [17]
Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; necdum ad
singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat:
factionibus inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne quia post
Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa
possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant:
Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus
regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor
deinde patres incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce,
multarum circa civitatium inritatis animis, vis aliqua externa adoriretur.
Et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum
inducebat. Ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis
singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent
consociant. Decem imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus
erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem
ibat, annuumque interuallum regni fuit. Id ab re quod nunc quoque tenet
nomen interregnum appellatum. Fremere deinde plebs multiplicatam
seruitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab
ipsis creatum videbantur passuri. Cum sensissent ea moveri patres,
offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa
potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.
Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset si
patres auctores fierent. Hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis
usurpatur idem ius, vi adempta: priusquam populus suffragium ineat, in
incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. Tum interrex contione
advocata, "Quod bonum, faustum felixque sit" inquit,
"Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde, si
dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient."
Adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo
sciscerent iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret. [18]
Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus
Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate
poterat, omnis divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia
non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio
regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora circa
Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus
habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama
in Sabinos? Aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi
excivisset? Quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone
moribusque pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus
fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam
disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam
incorruptius fuit. Audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari
opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec
factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi
viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.
Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se
quoque deos consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde honoris ergo
publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad
meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite uelato sedem cepit,
dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt. Inde
ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad
occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem
esse dixit; signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo
finiuit; tum lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae
imposita, ita precatus est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam
Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, uti tu signa nobis certa
adclarassis inter eos fines quod feci." Tum peregit verbis auspicia
quae mitti vellet. Quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit. [19]
Qui regno ita potitus urbem novam conditam vi et armis, iure eam
legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum inter bella
adsuescere videret non posse—quippe efferari militia animos—,
mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum
Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse
civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde
post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum
primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut
videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra
marique parta.— Clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac
foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne
luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque militaris
continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis
saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. Qui cum
descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat
sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se monitu quae
acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum
praeficere. Atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses
discribit annum; quem quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet
desuntque sex dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe,
intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies
congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit quia aliquando nihil cum
populo agi utile futurum erat. [20]
Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra
obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in
civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore
iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur flaminem Iovi
adsiduum sacerdotem creavit insignique eum ueste et curuli regia sella
adornavit. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino,
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris
haud alienum. His ut adsiduae templi antistites essent stipendium de
publico statuit; virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas
fecit. Salios item duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne
dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae
ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis
sollemnique saltatu iussit. Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium
ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit,
quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in
eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica priuataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret,
ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo
turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria
placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus
alIove quo visu missa susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex
mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit
auguriis, quae suscipienda essent. [21]
Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa,
et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura,
cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium
pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum [proximo] legum ac poenarum metu
civitatem regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli
mores formarent, tum finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem
positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam
verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum
violari ducerent nefas. Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni
rigabat aqua. Quo
quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat,
Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria
essent. Et [soli] Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis
curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque inuoluta rem divinam
facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris
sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae Argeos
pontifices vocant dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela
per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges,
alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem
et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum ualida tum
temperata et belli et pacis artibus erat civitas. [22]
Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem
Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem
populus iussit; patres auctores acti. Hic non solum proximo regi
dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque tum
avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio
ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit ut agrestes
Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.
Imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. Vtrimque legati fere sub idem tempus
ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam
mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici
posse. Ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac
benigne, comiter regis conuiuium celebrant. Tantisper Romani et res
repetiuerant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem
indixerant. Haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem
quid petentes venerint facit. Illi omnium ignari primum purgando terunt
tempus: se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio
subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur bellum indicere iussos. Ad
haec Tullus "Nuntiate" inquit, "regi uestro regem Romanum
deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus
dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli." [23]
Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili
simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem,
cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi
Romani essent. Euentus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit,
quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo
populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum
Romanum impetum fecere. Castra
ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant; fossa
Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re
nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex
moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox,
praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne
nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte
praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea
res ab statiuis exciuit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest; inde
legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse
conloquio; si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae
nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus
Tullus, tamen si uana adferantur in aciem educit. Exeunt
contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum
in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Iniurias et non
redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium
causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae
te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido
imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an
perperam, interpretor. Fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit:
me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum uelim:
Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Volscis hoc
magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum
signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque
simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non
contenti libertate certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus
aliquam viam qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo sanguine
utriusque populi decerni possit." Haud displicet res Tullo quamquam
cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat. Quaerentibus utrimque
ratio initur cui et fortuna ipsa praebuit materiam. [24]
Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec
viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme
res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet,
utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt;
plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar inclinat
animus. Cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent
ferro; ibi imperium fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et
locus convenit. Priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos
est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine vicissent, is alteri
populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum
eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior
foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me,
rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" Iubente rege,
"Sagmina" inquit "te, rex, posco." Rex ait: "Pura
tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea
regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani
Quiritium, uasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine
fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M.
Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque
tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit
foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est
referre, peragit. Legibus deinde, recitatis, "Audi" inquit,
"Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus
Albanus. Vt illa palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata
sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis
legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico
consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego
hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes
pollesque." Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item
carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes
peregerunt. [25]
Foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque
adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi,
quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus,
feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter
duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus,
periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in
tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique
in minime gratum spectaculum animo incenduntur. Datur signum infestisque
armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes
concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium
seruitiumque obuersatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam
ipsi fecissent. Vt primo statim concursu increpuere arma micantesque
fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata
spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus
tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed volnera quoque
et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, volneratis
tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset
gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen
cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus
singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus
secuturos ut quemque volnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum
spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis
interuallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno
impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant
fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc
clamore qualis ex insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum;
et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam alter—nec procul
aberat—consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato
Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum
ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat: alter
fessum volnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se
strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans
"Duos" inquit, "fratrum manibus dedi; tertium causae belli
huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma
gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac
gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res
fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur,
quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra
exstant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria
Albana Romam versus sed distantia locis ut et pugnatum est. [26]
Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto quid
imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum
opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti.
Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo,
quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam fuit,
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat,
soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. movet feroci
iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico.
Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. "Abi
hinc cum immaturo amore ad sponsum," inquit, "oblita fratrum
mortuorum uiuique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit
hostem." Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum
facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex ne ipse tam tristis
ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset,
concilio populi advocato "Duumuiros" inquit, "qui Horatio
perduellionem iudicent, secundum legem facio." Lex horrendi carminis
erat: "Duumuiri perduellionem iudicent; si a duumuiris provocarit,
provocatione certato; si uincent, caput obnubito; infelici arbori reste
suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium." Hac
lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege ne innoxium
quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi Horati, tibi
perduellionem iudico" inquit. "I, lictor, colliga manus."
Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo,
clemente legis interprete, "Provoco" inquit. Itaque provocatione
certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio
patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio
iure in filium animaduersurum fuisse. Orabat deinde ne se quem paulo ante
cum egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. Inter haec senex
iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila Horatia
appellatur ostentans, "Huncine" aiebat, "quem modo
decoratum ouantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca
vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum
oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus,
quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube
liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra
pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo
inter sepulcra Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuvenem potestis ubi non
sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?" Non tulit
populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum,
absolueruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque ut
caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium
expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis
quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo,
capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice
semper refectum manet; sororium tigillum. Vocant. Horatiae sepulcrum, quo
loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato. [27]
Nec diu pax Albana mansit. Inuidia volgi quod tribus militibus fortuna
publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris corrupit, et quoniam
recta consilia haud bene euenerant, prauis reconciliare popularium animos
coepit. Igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia
suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam
atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem
societatis proditionem reseruat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus
sociis consilii adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque
arma incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque
eius ab Alba accito contra hostes ducit. Vbi Anienem transiit, ad
confluentes conlocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium
exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum
cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus
Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
Albano non plus animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte
ausus sensim ad montes succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est,
erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat.
Consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo
esse Romanis qui proximi steterant ut nudari latera sua sociorum digressu
senserunt; inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re
trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac pavori. Equitem clara
increpans voce ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil
trepidatione opus esse; suo iussu circumduci Albanum exercitum ut
Fidenatium nuda terga invadant; idem imperat ut hastas equites erigerent.
Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani
exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati,
eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit; et audiuerant clara voce
dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent,
Latine sciebant. Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum
intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus fusoque
Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec
illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
Quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci
ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium
oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit. [28]
Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius
Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne
adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere
iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Vbi inluxit, paratis
omnibus ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet.
Praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. Hi novitate etiam rei
moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere. Ex
composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium
erat ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit:
"Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis
immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum virtuti, hesternum
id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae
dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia
sociorum. Nam ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad
montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit,
ut nec vobis, ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus, et
hostibus, circumveniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. Nec
ea culpa quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et vos, si
quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est
ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius
foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc
insigne iam documentum mortalibus dedero." Centuriones armati Mettium
circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: "Quod bonum faustum
felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum
Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres
legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos
populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat." Ad haec
Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus communi
tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus "Metti Fufeti"
inquit, "si ipse discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi
ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium
est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te
violata sunt. Vt igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem
ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis." Exinde
duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium;
deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus,
qua inhaeserant uinculis membra, portantes. avertere omnes ab tanta
foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud
Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari
licet nulli gentium mitiores placuisse poenas. [29]
Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent
Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere
portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse
urbium solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce vi
capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque
miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium
animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent
deficiente consilio rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent,
nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri peruagarentur. Vt vero iam
equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae
diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur puluisque ex distantibus
locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque
poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque
educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium
impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat
lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue,
cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos
relinquerent deos. Egressis urbe Albanis Romanus passim publica priuataque
omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus
Alba steterat excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum—ita enim
edictum ab rege fuerat—temperatum est. [30]
Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius
additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae
capit ibique habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars
rei publicae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios,
Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae
Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium
ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex
Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas
scripsit. Hac
fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum
Etruscos opulentissimae viris armisque. Vtrimque iniuriae factae ac res
nequiquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti
negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum
confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli ferebantur. Sabini haud
parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam
rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi
externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob
residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis
voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces
ualuit: publico auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Veientes—nam de
ceteris minus mirum est—pacta cum Romulo indutiarum fides. Cum bellum
utrimque summa ope pararent vertique in eo res videretur utri prius arma
inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad siluam
Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto
nuper plurimum Romana acies ualuit. Ab equitibus repente inuectis turbati
ordines sunt Sabinorum, nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari
sine magna caede potuit. [31]
Deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota
res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus
pluvisse. Quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium in
conspectu haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt
crebri cecidere caelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi
cacuminis luco ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis quoque
simul cum patria relictis obliuioni dederant, et aut Romana sacra
susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum. Romanis
quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce
caelesti ex Albano monte missa—nam id quoque traditur—seu haruspicum
monitu; mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur
feriae per novem dies agerentur. Haud
ita multo post pestilentia laboratum est. Vnde cum pigritia militandi
oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora
etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque
longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt
spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam
sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque superstitionibus
obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret. Volgo iam homines
eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris
corporibus relictam si pax veniaque ab dis impetrata esset credebant.
Ipsum regem tradunt voluentem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta
sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se
abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum
nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iovis sollicitati praua
religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli
regnavit annos duos et triginta. [32]
Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres
redierat hique interregem nominauerant. Quo comitia habente Ancum Marcium
regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos
filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut regnare coepit et avitae gloriae
memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis
prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut praue cultis, longe
antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia
ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico
iubet. Inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in
aui mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo
regnante ictum foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum
Romanum fecissent repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt,
desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam
quod aui regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum
feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud
facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque
esse Tullo regi aptiora quam Numae. Vt tamen, quoniam Numa in pace
religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec
gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua
gente Aequiculis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur.
Legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite uelato filo—lanae
uelamen est—"Audi, Iuppiter" inquit; "audite, fines"—cuiuscumque
gentis sunt, nominat—; "audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi
Romani; iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit."
Peragit deinde postulata. Inde Iovem testem facit: "Si ego iniuste
impieque illos homines illasque res dedier mihi eco, tum patriae compotem
me nunquam siris esse." Haec, cum fines suprascandit, haec, quicumque
ei primus vir obuius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus,
paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. Si
non deduntur quos ecit diebus tribus et triginta—tot enim sollemnes sunt—peractis
bellum ita indicit: "Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes
caelestes, vosque terrestres vosque inferni, audite; ego vos testor
populum illum"—quicumque est, nominat—"iniustum esse neque
ius persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo
pacto ius nostrum adipiscamur." Cum
nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres
consulebat: "Quarum rerum litium causarum condixit pater patratus
populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque
Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec soluerunt nec fecerunt, quas
res dari fieri solui oportuit, dic" inquit ei quem primum sententiam
rogabat, "quid censes?" Tum ille: "Puro pioque duello
quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque." Inde ordine alii
rogabantur; quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam
ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut
praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus
praesentibus diceret: "Quod populi Priscorum Latinorum hominesque
Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt deliquerunt,
quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse
senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit ut bellum
cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis
Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico
facioque." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum
modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri
acceperunt. [33]
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu
novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit;
secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in
civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum circa
Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium
montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem
haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi ciues. Politorium
inde rursus bello repetitum quod vacuum occupaverant Prisci Latini, eaque
causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum
esset. Postremo omni bello Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte
incerto, varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus
praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis aliquotiens
exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum
omnibus copiis conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda
potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem
acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes.
Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium
esset. Id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte
sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium
quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis
opus est. Ingenti incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine
hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina
fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe imminens foro
aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque.
Silua Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore
Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello
gestis aedis Iovis Feretri amplificata. [34]
Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit
cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis—nam
ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat—facultas non fuerat. Demarati
Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis
forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo
atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres: Arruns
prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes
filio pater; qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando
nepotis decessisset, puero post aui mortem in nullam sortem bonorum nato
ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium heredi bonorum,
cum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil,
summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat humiliora
sineret ea quo innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena
ortum, ferre indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam
caritatis dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab
Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissima visa: in novo populo, ubi omnis
repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo
viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et
Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse. Facile
persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi
ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leviter alis
pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus
velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit; inde sublimis abiit.
Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita ut volgo Etrusci
caelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum
iubet: eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse; circa
summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse humano superpositum
capiti decus ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum
portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium
Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque
faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, comitate inuitandi
beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam
quoque de eo fama perlata est. Notitiamque eam breui apud regem
liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat
iura, ut publicis pariter ac priuatis consiliis bello domique interesset
et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento
institueretur. [35]
Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli
pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant.
Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent.
Quibus indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. Isque primus et
petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos
plebis animos compositam: cum se non rem novam petere, quippe qui non
primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed tertius Romae
peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex
hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro
accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus
commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fungantur
homines, Romae se quam in vetere patria uixisse; domi militiaeque sub haud
paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus
didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga
alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti
consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium
secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus
regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit
qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius
beneficio in curiam venerant. Bellum
primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas vi cepit; praedaque inde
maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius
instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc maximus
dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi
spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectavere furcis
duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi
pugilesque ex Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi,
Romani magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum priuatis
aedificanda divisa sunt loca; porticus tabernaeque factae. [36]
Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis
intervenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes
quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum
Romae est; et primo dubia victoria, magna utrimque caede pugnatum est.
Reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad
comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis deesse
viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus
scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. Id
quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus ea
tempestate augur, neque mutari neque novum constitui nisi aues addixissent
posse. Ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, "Age
dum" inquit, "diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego
mente concipio." Cum ille augurio rem expertus profecto futuram
dixisset, "Atqui hoc animo agitaui" inquit, "te novacula
cotem discissurum. Cape haec et perage quod aues tuae fieri posse
portendunt." Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
Statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in gradibus
ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant
ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe
sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea
nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum,
ubi aues non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum
centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et
octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem
nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt
sex vocant centurias. [37]
Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam
quod viribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus,
missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in
flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna et pleraque in ratibus
impacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in
pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique
mortales cum hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia
arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem
victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque ab
cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita
incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones
ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes
effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante
dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum
perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostium—id
votum Volcano erat—ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum
Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos
melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire
obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope
rebus pacem petiere. [38]
Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egerius—fratris
hic filius erat regis—Collatiae in praesidio relictus. Deditosque
Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit:
"Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut vos
populumque Collatinum dederetis?"—"Sumus."—"Estne
populus Collatinus in sua potestate?"—"Est."—"Deditisne
vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra,
utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani
dicionem?"—"Dedimus."—"At ego recipio." Bello
Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde Priscis Latinis
bellum fecit; ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est, ad
singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum,
Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec
de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde
est facta. Maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole
gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae, fuisset.
Nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat,
urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum
aliasque interiectas collibus conualles, quia ex planis locis haud facile
euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad
aedem in Capitolio Iovis quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo
futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis. [39]
Eo tempore in regia prodigium visu euentuque mirabile fuit. Puero
dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in
conspectu; plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto
excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab
regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua
sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in
secretum viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc" inquit, "quem
tam humili cultu educamus? Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris
dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam ingentis
publice priuatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus." Inde
puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad
magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset:
iuvenis euasit vere indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio,
quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam
rex despondit. Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere
prohibet serva natum eum parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae
sum qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat,
gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captiuas cognita esset, ob
unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt seruitio partum
Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde tanto beneficio et inter
mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a paruo eductum, in
caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod, capta patria in
hostium manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse. [40]
Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud
regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius
erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se
patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae
sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere si
ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad
seruitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quam
Romulus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id
seruus serva natus possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id
domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salua non modo
advenis sed seruis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere
contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam
in Seruium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset,
rex futurus erat quam priuatus; tum Seruio occiso, quemcumque alium
generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur; ob haec ipsi
regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus,
quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in uestibulo regiae
quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios
convertunt; inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in
regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari et
certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in vicem
dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur. Cum
intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput
deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt. [41]
Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes
lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid
rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit.
Simul quae curando volneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo
comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur. Seruio propere
accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne
inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum
est" inquit, "Serui, si vir es, regnum, non eorum qui alienis
manibus pessimum facinus fecere. Erige te deosque duces sequere qui clarum
hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa
caelestis excitet flamma; nunc expergiscere vere. Et nos peregrini
regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. Si tua re subita consilia
torpent, at tu mea consilia sequere." Cum clamor impetusque
multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras
in Nouam viam versas—habitabat enim rex ad Iovis Statoris—populum
Tanaquil adloquitur. Iubet bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito
ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum
volnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos
visuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura
redditurum obiturumque alia regis munia esse. Seruius cum trabea et
lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum
se regem esse simulat. Itaque per aliquot dies cum iam exspirasset
Tarquinius celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes
firmavit; tum demum palam factum est comploratione in regia orta. Seruius
praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate patrum regnavit.
Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et
tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant. [42]
Nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis munire opes, et ne,
qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se
Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti
Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis
quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta
faceret. Peropportune
ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus—iam enim indutiae
exierant—aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna
enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu
patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde
ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris
fuisset, ita Seruium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque
quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama
ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex
quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum
fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel
paci decorum vel bello. [43]
Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta
confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes
appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris
bella gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex
aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et
gladius. Additae huic classi duae fabrum centuriae quae sine armis
stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello ferrent. Secunda
classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum
instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae
centuriae; arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
Tertiae classis in quinquaginta milium censum esse voluit; totidem
centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis
quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque
et viginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter
hastam et verutum datum. Quinta classis aucta; centuriae triginta factae;
fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; in his accensi cornicines
tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus haec classis
censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una
centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato
distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit
centurias; sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub
iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. Ad equos emendos dena
milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, viduae attributae
quae bina milia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in dites a
pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. Non enim, ut ab
Romulo traditum ceteri seruauerant reges, viritim suffragium eadem vi
eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque
exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores
civitatis esset; equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae
classis centuriae, ibi si variaret—quod raro incidebat—secundae
classis; nec fere unquam infra ita descenderunt ut ad infimos pervenirent.
Nec mirari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque et
triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad
institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. Quadrifariam enim urbe
divisa regionibus collibus qui habitabantur, partes eas tribus appellavit,
ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu
conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum
distributionem numerumque quicquam pertinuere. [44]
Censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis latae cum
uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites
peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce
adessent. Ibi instructum exercitum omnem suouetaurilibus lustravit, idque
conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Milia
octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus
Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum fuisse. Ad eam
multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles,
Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique
ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat
urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes
postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem
in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa
terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia
moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus
puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari
neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post
id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum
moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur. [45]
Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad
pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium
conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum
Dianae Ephesiae fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama
ferebat. Eum consensum deosque consociatos laudare mire Seruius inter
proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque hospitia amicitiasque
de industria iunxerat. Saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae
fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio
caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id quamquam
omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam
armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est priuato consilio
imperii reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur
miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo
templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii
loco est, et cecinere uates cuius civitatis eam civis Dianae immolasset,
ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae
Sabinusque ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam
deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum
eum magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita
adloquitur: "Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste
sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo perfunderis flumine? infima
valle praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut
prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad
Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi atque
civitati fuit. [46]
Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum
iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare,
conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso,
ausus est ferre ad populum vellent iuberentne se regnare; tantoque
consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. Neque ea res
Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo impensius quia de agro
plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Serui apud patres
crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis
ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit
enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior
veniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret. Hic L.
Tarquinius—Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet;
pluribus tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae
Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita
inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo,
populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique civitatis
mores possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad
cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum
mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod
virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos,
ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina
ortum est. Ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum
contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius
viduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi
ut elanguescendum aliena ignauia esset; si sibi eum quo digna esset di
dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse quod apud patrem
videat. Celeriter adulescentem suae temeritatis implet; Arruns Tarquinius
et Tullia minor prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo
matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam
adprobante. [47]
Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse;
iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec nocte nec
interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia
essent: non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita
seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse
Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet. "Si tu
is es cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello; sin minus,
eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia est scelus. Quin
accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo,
peregrina regna moliri necesse est: di te penates patriique et patris
imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat
vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem?
quid te ut regium iuvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut
Corinthum; deuoluere retro ad stirpem, fratri similior quam patri."
His aliisque increpando iuvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si,
cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo
continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta
nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus
instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium
patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere
donis iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus
locis crescere. Postremo ut iam agendae rei tempus visum est, stipatus
agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis pavore, in regia
sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium
citari iussit. Conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii
metu ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et iam de
Seruio actum rati. Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum
seruaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut
antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non
auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita
creatum regem, fautorem infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio
alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse;
omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in primores
civitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum
fortuna esset et parata unde, ubi vellet, egentissimis largiretur. [48]
Huic orationi Seruius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo
a uestibulo curiae magna voce "Quid hoc" inquit, "Tarquini,
rei est? qua tu audacia me uiuo vocare ausus es patres aut in sede
considere mea?" Cum ille ferociter ad haec—se patris sui tenere
sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem; satis illum
diu per licentiam eludentem insultasse dominis—, clamor ab utriusque
fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque
regnaturum qui vicisset. Tum Tarquinius necessitate iam et ipsa cogente
ultima audere, multo et aetate et viribus ualidior, medium arripit Seruium
elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad
cogendum senatum in curiam rediit. Fit fuga regis apparitorum atque
comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu domum se reciperet
ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur.
Creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum.
Carpento certe, id quod satis constat, in forum inuecta nec reuerita
coetum virorum euocavit virum e curia regemque prima appellavit. A quo
facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum reciperet pervenissetque ad
summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra
in Vrbium cliuum ut in collem Esquiliarum eueheretur, restitit pavidus
atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat iacentemque dominae Seruium
trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque
locus est—Sceleratum vicum vocant—quo amens, agitantibus furiis
sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur,
partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa
respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni
principio similes propediem exitus sequerentur. Ser.
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam
moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id quoque
ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna
occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius
esset deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus
intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset. [49]
Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt,
quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse
dictitans, primoresque patrum, quos Serui rebus favisse credebat,
interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se
exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit; neque enim ad ius regni
quicquam praeter vim habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus
patribus regnaret. Eo accedebat ut in caritate civium nihil spei reponenti
metu regnum tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones
capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam
occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut
inuisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita
patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior
paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. Hic
enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi
soluit; domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem,
foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac
senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat ut
peregrinis quoque opibus tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum
primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat. Octauio Mamilio
Tusculano—is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab
Vlixe deaque Circa oriundus—, ei Mamilio filiam nuptum dat, perque eas
nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat. [50]
Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem
certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de
rebus communibus uelit. Conveniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius
diem quidem seruavit, sed paulo ante quam sol occideret venit. Multa ibi
toto die in concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab
Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat inuectus: haud mirum esse
Superbo inditum Romae cognomen.—Iam enim ita clam quidem mussitantes,
volgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius esse quam ludificari
sic omne nomen Latinum? longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium
indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam ut, si iugum
acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, adfectare eum imperium
in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, aut si creditum illud et
non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem
alienigenae debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios
trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis
portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis
obseruaturos diem concilii quam ipse qui indixerit obseruet. Haec atque
alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes
domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis
orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum. Qui silentio facto
monitus a proximis ut purgaret se quod id temporis venisset, disceptatorem
ait se sumptum inter patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam
moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum
quae constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse
enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et filium
paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habitrum infortunium
esse. [51]
Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem
Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem
machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis
iniceret. Et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso
crimine insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos seruum
Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius vim magnam gladiorum inferri
clam sineret. Ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante
lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram
suam hesternam velut deorum quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi
atque illis fuisse. Ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari
necem ut Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die
in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime
peteret. Inde illam absentis insectationem esse natam quod morando spem
destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum
in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus
sit. Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum conuectum. Id uanum necne
sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant.
Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora
Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis
quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera uana
existimaturi. Vbi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt
custodes; comprehensisque seruis qui caritate domini vim parabant, cum
gladii abditi ex omnibus locis deuerticuli protraherentur, enimuero
manifesta res visa iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum
concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox inuidia orta est
gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad
caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis
mergeretur. [52]
Reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum
nouantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent) ita verba
fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba
oriundi sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana
cum colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id
magis omnium causa censere ut renouetur id foedus, secundaque potius
fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia
uastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante
perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur. Haud difficulter
persuasum Latinis, quamquam in ea foedere superior Romana res erat;
ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et
[Turnus] sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum.
Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die
certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum
Romani regis ex omnibus populis conuenere, ne ducem suum neve secretum
imperium propriaue signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque
ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis
centuriones imposuit. [53]
Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin ea arte
aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque decori
offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem
annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Vbi cum diuendita praeda
quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem
Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae
ipsius etiam loci maiestate esset; captiuam pecuniam in aedificationem
eius templi seposuit. Excepit
deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi
adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset,
postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam cum velut
posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus
intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus
erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem
conquerens: iam ab alienis in suos vertisse superbiam et liberorum quoque
eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque
faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se quidem inter
tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L.
Tarquini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum
simuletur, et per occasionem eum incautos inuasurum. Quod si apud eos
supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque se inde
et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos perveniat qui a patrum
crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. forsitan etiam
ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac
ferocissimum populum inventurum. Cum si nihil morarentur infensus ira
porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. Vetant mirari
si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset;
in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum adventum
eius esse, futurumque credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub
Romana moenia bellum transferatur. [54]
Inde in consilia publica adhiberi. Vbi cum de aliis rebus adsentire se
veteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse identidem belli
auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere quod utriusque
populi vires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam civibus
esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum
primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum
atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum
instructis uana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum
inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam Gabiosque
fierent quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi
infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere.
Apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice
largiendo tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam
filius Gabiis esset. Itaque postquam satis virium conlectum ad omnes
conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit
quidnam se facere vellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis
posset ei di dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur,
nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium
transit sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papauerum
capita dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum
nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque
viderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum
vocem emisisse. Sexto ubi quid vellet parens quidue praeciperet tacitis
ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios
sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi palam, quidam in quibus
minus speciosa criminatio erat futura clam interfecti. Patuit quibusdam
volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta atque
inter emptorum divisui fuere. Largitiones inde praedaeque; et dulcedine
priuati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio
auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
[55]
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum
Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat
primum ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque
relinqueret: Tarquinios reges ambos patrem vovisse, filium perfecisse. Et
ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod
inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit quae aliquot ibi, a
Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota,
consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia condendi huius
operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam
cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aues, in Termini fano non
addixere; idque omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini sedem
unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque
cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud
magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie
aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae visa species haud
per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita
cecinere uates quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex
Etruria acciuerant. Augebatur
ad impensas regis animus; itaque Pometinae manubiae, quae perducendo ad
culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis
Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola
talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita
in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda
sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam. [56]
Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non
pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum
haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur
se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut
specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera foros in
circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum
urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus vix nova haec
magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus exercita plebe,
quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse et
colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam
Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique. Haec
agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum
terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore
perculit pectus quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia
Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu
Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque
responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea
tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns
profecti; comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis,
natus, iuvenis longe alius ingenii quam cuius simulationem induerat. Is
cum primores civitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum
audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna
concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure
parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae,
cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen
ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens
opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium
verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cauato ad id baculo
tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo
postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos
iuvenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo
specu vocem redditam ferunt: imperium summum Romae habebit qui uestrum
primus, O iuvenes, osculum matri tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui Romae
relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope
taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum
daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut
si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis
mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos
bellum summa vi parabatur. [57]
Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate,
divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum
ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda
delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno
infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos
opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si primo impetu capi Ardea
posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi
hostes. In his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi
commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem
iuvenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant.
Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare
miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse;
paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua.
"Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos inuisimusque
praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato
viri adventu occurrerit oculis." Incaluerant uino; "Age
sane" omnes; citatis equis auolant Romam. Quo cum primis se
intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam
haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus
viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes
ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus
penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor
maritus comiter inuitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido
Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas
incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt. [58]
Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno
Collatiam venit. Vbi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam
in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta
circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam
venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace,
Lucretia" inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est;
moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem,
prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare,
miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Vbi
obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum
dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido
adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam
velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato
decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad
patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis
veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp.
Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto
venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus.
Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Aduentu suorum lacrimae
obortae, quaerentique viro "Satin salue?" "Minime"
inquit; "quid enim salui est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri
alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum,
animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune
adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi
armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit
gaudium." Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo
noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde
consilium afuerit culpam abesse. "Vos" inquit "uideritis
quid illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec
ulla deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet." Cultrum, quem sub
ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus
moribunda cecidit. Conclamat vir paterque. [59]
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum,
manantem cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit
"castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes
facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum
stirpe ferro igni quacumque dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec
alium quemquam regnare Romae passurum." Cultrum deinde Collatino
tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in
Bruti pectore ingenium. Vt praeceptum erat iurant; totique ab luctu versi
in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. Elatum
domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei
novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim
queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum
atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret,
arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum
armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre praeside
relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum
regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Vbi eo ventum
est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus
ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse
rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam
Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo
simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte
Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris
ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex.
Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate
Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas
cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa
populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser.
Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando vehiculo
filia, invocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo, aliis,
quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia
subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi
abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
Ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum
inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in
urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit.
Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat
invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. [60]
Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret
Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus—senserat enim adventum—ne
obuius fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam,
Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum:
liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo
patrem secuti sunt qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius
Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium,
quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.
|
|
Ab urbe condita liber primus Inicio |