TEXTOS SOBRE

GRAMÁTICA LATINA

Volver a

GRAMÁTICA

 

 

Introducción en Roma de los estudios de Gramática

Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum.

Suetonio, De grammaticis II
 

 

El estudio de la gramática comienza con las «letras comunes»

Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro litterationem vocat. Litterae autem sunt índices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. Verba enim per oculos non per aures introducunt. Vsus litterarum repertus propter memoriam rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contincri. Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur.

Isidoro, Etimologías I 3, 1-3
 

 

Descubrimiento de la escritura. El alfabeto griego

Graecarum litterarum usum prima Phoenices invenerunt; unde et Lucanus: Phoenices primi, famae si creditur, ausi / mansuram rudibus vocem signare fi guris. (...) Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; A, B, G, D, E, Z, I, K, L, M, N, O, P, R, S, T, F. H. His Palamedes Troiano bello tres adiecit H, C, W. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit Y, X, Q. U litteram Pithagoras Samius (...) primus formavit.

Isidoro, Etimologías I 3, 5-6
 

 

Las letras latinas

Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat (...). Litterae autem aut communes sunt aut liberales. Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt.

Isidoro, Etimologías I 4, 1-2
 

 

Origen de la escritura, según Plinio

Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura ZYXC, totidem post eum Simoniden Melicum YXWQ, quarum omnium vis in nostris recognoscitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab Epicharmo additas CZ quam a Palamede mavult.

Anticlides in Aegypto invenisse quendam nomine Menen tradit, annorum ante Phoronea, antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. E diverso Epigenes apud Babylonios annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis; qui minimum, Berosus et Critodemus, , ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attulerunt Pelasgi.

Plinio, Historia Natural VII 192-193
 

 

La Gramática

Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum.  Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per cam recte loquendi rationem sciant.  Grammatica autem a litteris nomen accepit, grammata enim Graeci litteras vocant. Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. 

Isiodoro, Etimologías I 5, 1-2
 

 

Sobre la oración y sus elementos

Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextos verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. 

Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem tahunt. Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut 'orator ille.' Adverbium de nomine nascitur, ut 'doctus, docte.' Participium de nomine et verbo, ut 'lego, legens.' Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluas sunt. 

Isidoro, Etimologías I 5, 3; 6, 1-2
 

 

¿Qué es el nombre?

Nomen quid est? Pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans.

Donato, Ars minor
 

 

¿Por qué se llama «nombre»

Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat.  Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit.

Isidoro, Etimologías I 7, 1
 

 

El género, el número y el caso

Genera nominum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec Musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic et haec sacerdos. est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer aquila (...) Numeri nominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic magister, pluralis, ut hi magistri (...) Casus nominum quot sunt? Sex. Qui? Nominativus, genetivus, dativus, accusativus vocativus, ablativus. Per hos omnium generum nomina, pronomina, participia declinantur.

Donato, Ars minor
 

 

Género, número y caso según Varrón

Haec singulatim triplicia esse debent quod ad sexum, multitudinem, casum:sexum, utrum virile an muliebre an neutrum sit, ut doctus docta doctum; multitudinem, unum an plura significet, ut hic hi, haec hae; casum, utrum recto sit ut Marcus, an obliquo ut Marco, an communi ut ovis.

Varrón, De lingua Latina VIII 24
 

 

Sobre los casos de la declinación

Propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de altero diceret,distinguere posset, cum vocaret, cum daret, cum accusaret, sic alia eiusdemmodi discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. Sine controversia sunt obliqui, qui nascuntur a recto: unde rectus an sit casus sunt qui quaerant. Nos vero sex habemus, Graeci quinque: quis vocetur, ut Hercules; quemadmodum vocetur, ut Hercule; quo vocetur, ut ad Herculem; a quo vocetur, ut ab Hercule; cui vocetur, ut Herculi; cuius vocetur, utHerculis.

Varrón, De lingua Latina VIII 6
 

 

Casos rectos y casos oblicuos

Alia casus habent et rectos et obliquos, alia rectos solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iovis, Iovem:.

Varrón, De lingua Latina VIII 16
 

 

Valor de los casos

Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur aut cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut 'hic magister.' Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut 'huius magistri filius,' vel quod rem significamus, ut 'huius magistri liber.' Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut 'da huic magistro.' Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut 'accuso hunc magistrum.' Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut 'o magister.' Ablativus, quia per cum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut 'aufer a magistro.'

Isidoro, Etimologías I 7, 31-32
 

 

Declinación de un nombre de la primera

Musa nomen appellativum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo haec Musa, genetivo huius Musae, dativo huic Musae, accusativo hanc Musam, vocativo o Musa, ablativo ab hac Musa; et pluraliter nominativo hae Musae, genetivo harum Musarum, dativo his Musis, accusativo has Musas, vocativo o Musae, ablativo ab his Musis.

Donato, Ars minor
 

 

Declinación de un nombre masculino de la segunda

Magister nomen appellativum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic magister, genetivo huius magistri, dativo huic magistro, accusativo hunc magistrum, ablativo ab hoc magistro; et pluraliter nominativo hi magistri, genetivo horum magistrorum, dativo his magistris, accusativo hos magistros, vocativo o magistri, ablativo ab his magistris.

Donato, Ars minor
 

 

Declinación de un neutro de la segunda

Scamnum nomen appellativum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi accusativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hoc scamnum, genetivo huius scamni, dativo huic scamno, accusativo hoc scamnum, vocativo o scamnum, ablativo ab hoc scamno; et pluraliter nominativo haec scamna, genetivo horum scamnorum, dativo his scamnis, accusativo haec scamna, vocativo o scamna, ablativo ab his scamnis.

 

Donato, Ars minor

Declinación de un nombre no neutro de la tercera

Sacerdos nomen appellativum generis communis numeri singularis figurae conpositae casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec sacerdos, genetivo huius sacerdotis, dativo huic sacerdoti, accusativo hunc et hanc sacerdotem, vocativo o sacerdos, ablativo ab hoc et ab hac sacerdote; et pluraliter nominativo hi et hae sacerdotes, genetivo horum et harum sacerdotum, dativo his sacerdotibus, accusativo hos et has sacerdotes, vocativo o sacerdotes, ablativo ab his sacerdotibus.

Donato, Ars minor
 

 

Declinación de un adjetivo de la tercera (tema en i)

Felix nomen appellativum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec et hoc felix, genetivo huius felicis, dativo huic felici, accusativo hunc et hanc felicem et hoc felix, vocativo o felix, ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc felice vel felici; et pluraliter nominativo hi et hae felices et haec felicia, genetivo horum et harum et horum felicium, dativo his felicibus, accusativo hos et has felices et haec felicia, vocativo o felices et o felicia, ablativo ab his felicibus.

Donato, Ars minor
 

 

Ablativos y genitivos

Quaecumque nomina ablativo casu singulari -a vel -o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt? In -rum, dativum et ablativum in -is. Quaecumque nomina ablativo casu singulari -e vel -i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt? Si -e correpta fuerit, in -um; si producta, in -rum; si -i fuerit, in -ium; si -u, in -uum geminata u littera. Dativum et ablativum in quid mittunt? In -bus omnia.

Donato, Ars minor
 

 

¿Qué es el pronombre?

Pronomen quid est? Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit.

Donato, Ars minor
 

 

¿Por qué se llama «pronombre»?

Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, 'Vergilius scripsit Bucolica,' addimus pronomen, 'lpse scripsit Georgica'; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit.

Isidoro, Etimologías I 8, 1 

 

 

Pronombres «definidos» e indefinidos

Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut 'ego'; me enim statim intellegis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut 'quis, 'quae,' 'quod.'

Isidoro, Etimologías I 8, 2
 

 

Pronombres posesivos, relativos y demostrativos

Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico 'meus,' 'tuus,' definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut 'quis est?' respondetur, is est.' Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut 'hic,' 'haec,' 'hoc'.

Isidoro, Etimologías I 8, 3
 

 

¿Qué es el verbo?

Verbum quid est? Pars orationis cum tempore et persona sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significans.

Donato, Ars minor
 

 

¿Por qué se llama «verbo»?

Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen sígnificat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam 'scríbo' personae factum est. Item 'scribor' personae factum indicat, sed eius a quo patitur.

Isidoro, Etimologías I 9, 1
 

 

Accidentes del verbo: el tiempo

Grammaticorum in tria cadunt tempora: practeritum, instans, futurum, ut 'fecit,' 'facit,' 'faciet.'

Isidoro, Etimologías I 9, 2
 

 

Sobre los tiempos del verbo

In verborum genere quae tempora adsignificant, quod ea erant tria, praeteritum, praesens, futurum, declinatio facienda fuit triplex, ut ab saluto salutabam, salutabo; cum item personarum natura triplex esset, qui loqueretur, ad quem, de quo, haec ab eodem verbo declinata, quae in copia verborum explicabuntur.

Varrón, De lingua Latina
 

 

Accidentes del verbo: modo

Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus enim modus dicitur, quia significationern habet indicantis, ut 'lego.' Imperativus, quia sonum habet imperantis, ut 'lege.' Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut 'utinam legerem.' Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis 'cum clamem,' pendet sensus; quod si dicam 'cum clamem, quare putas quod taceam?' plenus est sensus. 

Isidoro, Etimologías I 9, 4
 

 

El infinitivo

Infinitus modus dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut 'clamare,' 'clamavisse.' Cui si adiungas personam: 'clamare debeo, debes, debet,' fit quasi finitum. Impersonali, dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut 'legitur': addes personam 'a me,' 'a te,' ab illo,' et plene sentitur, Sed infinitos modus personam tantum verbi eget.

Isidoro, Etimologías I 9, 5
 

 

La conjugación

Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per imperitiam quis dicat 'legebo' pro 'legam.' Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in 'bo' et in 'bor,' tertia in 'am' et in 'ar.'

Isidoro, Etimologías I 9, 6
 

 

Las voces

Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt, ut 'verbero,' et passiva, quia patiuntur, ut 'verberor'; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut 'iaceo,' 'sedeo.' His si R litteram ,adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut 'amplector.' Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in 'dus,' ut 'gloriandus.'

Isidoro, Etimologías I 9, 7
 

 

La segunda persona de singular del presente

Itaque in reliqua forma verborum suam utrumque sequitur formam. Utrum in secunda persona forma verborum temporalium habeat in extrema syllaba AS an ES an IS aut IS, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissimilitudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum unumquodque suam conservat similitudinis formam.

Varrón, De lingua Latina IX 42
 

 

¿Qué es el adverbio?

Adverbium quid est? Pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque inplet.

Donato, Ars minor
 

 

¿Por qué se llama «adverbio»

Adverbium dictum est eo, quod verbis accedat, ut puta, 'bene lege.' 'Bene' adverbium est, 'lege' verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo iunctum adinpleatur. Verbum enim solum sensum inplet, ut 'scribo.' Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut 'hodie.' Adicis illi verbum, 'hodie scribo,' et iuncto verbo inplevisti sensum. 

Isidoro, Etimologías I 10
 

 

El participio

Participlum dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium.  A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo tempora et significaciones, ab utrisque numerum et figuram.

Isidoro, Etimologías I 11
 

 

La conjunción

Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut 'Augustinus et Hieronymus': aut verba, ut 'scribit et legit.' Una autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. 

Isidoro, Etimologías I 12, 1
 

 

Conjunciones copulativas, disyuntivas y «subjuntivas» (enclíticas)

Copulativae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant, ut 'ego et tu eamus ad forum. 'Ipsud 'et' sensum coniunxit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut 'ego aut tu faciamus.' Subiunctivae dicuntur, quia subiunguntur, ut 'que.' Dicimus enim 'regique hominique Deoque'; non dicimus, 'que regi, que homini.' 

Isidoro, Etimologías I  12, 2
 

 

Conjunciones «expletivas», causales y «racionales»

Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, 'si hoc non vis, saltim illud fac.' Communes nominantur, quia ubivis ponuntur (et subiunguntur), ut 'igitur hoc faciam,' 'hoc igitur faciam.' Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, 'occido illum, quia habet aurum'; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut 'quomodo eum occidam, ne agnoscar? veneno an ferro?'

Isidoro, Etimologías I 12, 3-4
 

 

La preposición

Praepositio dicta quod nominibus praeponatur et verbis. Accusativae et ablativae praepositiones a casibus, quibus serviunt, dictae. Loquellares vero, quia loquellis, id est verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut 'di,' 'dis.' Coniunctae vero verbis figuram faciunt, ut 'diduco,' 'distraho.'

Isidoro, Etimologías I 11
 

 

La «declinación» enriquece el vocabulario

Declinatio inducta in sermones non solum Latinos, sed omnium hominum utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, neque discere tantum numerum verborum possemus (infinitae enim sunt naturae in quas ea declinantur) neque quae didicissemus ex his, quae inter se rerum cognatio esset, appareret.

Varrón De lingua Latina VIII 2
 

 

 

 

TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO